« »
 
[]« Chartiaticum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 297a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHARTIATICUM
CHARTIATICUM, Quod pro Chartis officialibus præstatur, apud Ulpianum in leg. Divus, D. Bon. damn. (48, 20, 6.) Ministris enim Magistratuum Chartas præbitas fuisse ex lib. 2. Frontini de Aquæduct. atque adeo ipsis judicibus ex Nov. Justiniani 8. cap. 1. et Senatore lib. 11. Epist. 38. colligitur. Quæ quidem Chartarum præbitio et inlatio, Chartarum collectio eidem Senatori dicitur lib. 9. Epist. 15. Theophanes, et ex eo Anastasius Bibl. in Hist. Eccles. pag. 172. Auctor Miscellæ, Cedrenus et Zonaras scribunt Nicephorum Generalem tributa ac vectigalia publica auxisse, et Chartiatici nomine exegisse in singulos duo ceratia. Siliquas vertit Anastasius. Vide Cujac. lib. 4. Observ. cap. 18.