« Chelyndrus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 302b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CHELYNDRUS
CHELYNDRUS, pro Chelydrus. Est autem
Chelydrus, coluber, ὄφις χέρσυδρος, ut est in Gloss. Græc. Lat. MS. Fulbertus Carnot. Hymno de S. Pantaleone :
Mortuus resurgit infans, et Chelindrus finditur.Alanus in Parabol. cap. 6 :
Sic porro passim apud Scriptores Ecclesiasticos et in Vitis Sanctorum Diabolus indigitatur. Beda in Vita S. Ædelwadi :Nonne Chelindrorum moriuntur morsibus illi.
Idem in S. Cuthberto cap. 11 :..... Torvive cruenta ChelydriTela, quibus victor confregerit obvius armis.
Jonas in Vita S. Eustasii Abb. Luxov. n. 8 :Ne vaga pestiferi ludat vos aura Chelydri.
Exarsit more solito lividus adversus Sanctorum famam Chelydrus.Petrus Neapolitanæ Eccl. Hypodiaconus :
Adde Christianum de Scala in Vita S. Ludmillæ pag. 44. Rabanum Flodoardum lib. 14. Poem. 18. Fridegodum in Vita S. Wilfridi cap. 9. etc. Vocem dictam putant a χέλυς, Testudo, propter duritiam et ὕδωρ, Aqua, quod aquatilis sit Chelydrus. Servius cui favent Gloss. Gr. Lat. primum laudatæ,Plaude puella diu religata fraude Celydri.
Chelydrum; quasi Chersydrum, a χέρσον, Terra, et ὕδωρ, Aqua, quod amphibius sit, dici credit, sed utrumque distinguit Lucanus lib. 9. 750 :
Natus et ambiguæ coloret qui Syrtidos arvaChersydros, tractique via fumante Chelydri.
P. , 1766.
◊ A Gr. χέλυτρος, Serpentis venenosissimi genus, quem ὕτρος vocat Nicander in Theriac. Scribe χέλυδρος et
ὕδρος. Unde Diabolum eo nomine
indigitant scriptores ecclesiastici. Vita S. Pauli episc. Narbon. apud Labb. tom. 1.
Concil. pag. 825 : Cum ille Chelindrus antiquus semper humano generi inimicus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Celidrus, Eadem notione, in Carmine Elegiaco Ernoldi Nigelli pro Ludovico Imperatore apud
Murator. tom. 2. part. 2. col. 37. lib. 4. vers. 351. Pertz. pag. 508. : Qualia per mundum confregit gesta Celidri ?Christicolis cessit munera quanta quidem.
P. , 1766.
Chilidrus, Eadem notione. Codex S. Mart. Lemovic. 134. nunc reg. 3851. A. fol. 15 :
Notum est quod primus humani generis perens de paradisi gaudiis... expulsus est, eo quod maluit obedire(obaudire)vocem Chilidri, id est, antiqui serpentis, quam præcepta summi conditoris.