« »
 
[]« Ciarratanus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 323a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIARRATANUS
CIARRATANUS, Ital. Ciaratano, vel Ceretano, Gall. Charlatan, Circulator, et per metaphoram, Probitatis et pietatis simulator. Angeli Pechinolii Litteræ ad Innocentium VIII. PP. apud Illust. Fontaninum ad calcem Antiq. Hortæ pag. 490 :
Præter montes nihil habet (Marchio Mantuanus.) Bene puto, quod in illis montibus aliquid posset, quia habet, ut dicitur, pedites sagittarios bonos : sed extra eorum loca et montes, præter istos qui dicuntur Ciarratani, qui portant falsas indulgentias, nihil habet, nec aliquid valet.
P. Carpentier, 1766.
Vide supra Cerretani.