« »
 
[]« Cid » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 326a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CID
CID, Dominus, vox Arabica, qua celeberrimum illum Hispanicum Ducem Rodericum Diaz donarunt Saraceni, ob præclaram virtutem bellicam, animique magnitudinem. Vetus Epitaphium apud Brizium Martinezium lib. 1. Hist. Pinnatensis cap. 46 :
In hac tumba requiescit Domna Eximina,
Cujus fama prænitescit Hispaniæ limina,
Regis Sanctii fuit nata, felicemque me fecit,
Roderico copulata, gentes quem vocabant Cid,
Hæc in era millesima fuit hic tumulata,
Centum et seisagesima fuit atracta et balsamata,
Martii Nonas sepulta, maneat cum gaudio,
Bona quia fecit multa præsenti Cœnobio.