« »
 
[]« Cifræ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 326b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIFRAE
CIFRÆ, Chileræ, seu Ziferæ, Notæ numerales. Nostris Cifres, nunc Chiffres[] dicuntur hæ notæ arithmeticæ 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 0. quarum prima est unitatis, secunda binarii, etc. 9. novenarii : O. vero circularis nota, quam ex his solam alii vocant Ziferam, Georgius Valla Ziphram, per se quidem nihil significat ; sed aliis notis addita, numerum multiplicat. Cujus gentis aut hominis hoc inventum sit, seu litteræ sint, aut notæ, haud constat. Quidam ab Hebraico Saphar, quod sonat, numeravit, originem accersunt. Valla lib. 1. Arithmetices cap. 1. Indis, Orientalibus gentibus, inventum tribuit, argumento descriptionis quæ a dextris partibus in sinistras eat, quod Chaldæis, Syris, Ægyptiis, et toti denique Orienti est commune. Alia alii commentantur, ut Cobarruvias, Vossius in Mathemat. Reinhartus Robigius lib. 8. Robigal. cap. 1. Octavius Ferrarius, Athanasius Kircherus in Arithmologia, Daniel Papebrochius in Serie Patriarch. Hierosolym. pag. 55. tom. 3. Maii, Daniel Huetius in Demonstrat. Evangel. pag. 647. etc. Breviloquus :
Cifra, figura nihili.
Parabolæ Alani de Insulis :
Inter narrantes Chilfram juvat esse figuras.
Idem in Planctu naturæ :
Illic vespertilio avis hermaphroditica Cifri locum inter aviculas obtinebat.
Et lib. 2. Anticlaudiani cap. 7 :
Qua ratione, quibus causis, H, littera non sit,
Cum sibi prætendat scripturam, nomen et usum,
Sed Cifri loca possideat, solaque figura
Jus sibi defendens elementi præferat umbram.
Henricus Aquilonipolensis in Lubecca lib. 2. cap. 11 :
Ut pupa præsumpsit aquila esse, asinus leo quondam
  Simia regnatrix, Cifra figura fore.
P. Carpentier, 1766.
Hinc nostris Chiffres, pro Homo vel res nihili. Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1 :
Or ai tant fait par moi meisme,
Que Chiffres sui en angorisme ;
Moult m'ont Deable empechié
Quant jou ne rechui l'enveskié.
Scribit Theophanes ann. 2. Rhinotmeti, et 19. Copronymi, pag. 314. et 363. Arabes neutiquam numeros sua lingua exprimere potuisse, ideoque in describendis publici ærarii codicibus, Christianos adhibere solitos fuisse.
P. Carpentier, 1766.
Has anno 1375. (leg. 1355.) Petrarcham primum in suis scriptis adhibuisse auctor est Mabillonius lib. 2. Diplom. cap. 28. § 21. quem falli probare aggreditur Godefridus abbas Gottwicensis lib. 2. Chron. ejusdem monast. pag. 114. ex eo maxime, quod auctor synchronus de Gestis Baldewini Trevir. archiep. et Henrici fratris sui imperatoris de Luzenburg. lib. 1. cap. 8. circa annum 1306. memoret Baldewinum illum in Parisiensi studio Arabicis arithmeticisque figuris scripsisse ; imo, si credendum Tenzelio in Observat. menstr. ad mens. Jun. 1693. pag. 459. asservatur in Bibliotheca Elisabethana Vratislauiensi codex Ms. ann. 1268. in quo Calendarium cifris hujusmodi Arabicis conscriptum reperitur ; ex quo pariter colligit, quod ante tabulas Alfonsinas, quas ex Albategnio desumpsit Alphonsus, usus cifrarum jam dudum in Germania invaluerit, cum Kircheri in Arithmol. sententia sit, Alphonsum Castiliæ regem primum harum cifrarum auctorem fuisse. Sane, addit doctus Abbas, cum jam temporibus Carolinis suam in Hispania sedem habuerint Saraceni, quis crediderit eorum cifras centenis quatuor annis post in Germania fuisse incognitas ? præsertim [] cum sæculo xii. sub Conrado III. et Friderico Barbarossa non Alcoranus modo, medicique Arabici, Avicenna, Averroes, Alfarabius, sed et Græci philosophi ac medici, Plato, Aristoteles, Ptolomæus aliique translati fuerint, prout Seldenus in suo ad Eutychium Commentario demonstrat. Verum quid factum fuerit asserendum, non quid fieri potuerit divinandum. Cæterum notas Arabum numericas extare ad ann. 1210. in Codice regio testis est D. Le Beuf in Animadversionibus quas mecum communicavit. Consule novum Tract. diplom. tom. 3. pag. 526. et seqq. Vide Ziffræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ciphræ, Characteres occulti, Gall. Chifres, quibus arcana et quæ ab aliis ignorari interest, solent perscribi ac significari. Illarum varias species,
Ciphras simplices, non significantibus characteribus mixtas, duplices litteras uno charactere complexas, Ciphras rotæ, Ciphras clavis, Ciphras verborum
, enumerat illustris Verulamius. Vide Hofmannum in Lexico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cyfræ, pro Cifræ scribit Bern. de Breydenbach pag. 190. Itinerarii sui Hierosol.
P. Carpentier, 1766.
Ciffre, Instrumentum piscatorium, in Stat. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 535. art. 72.