« Cifræ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 326b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIFRAE
CIFRÆ, Chileræ, seu Ziferæ, Notæ numerales. Nostris Cifres,
nunc Chiffres
dicuntur hæ notæ arithmeticæ 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 0. quarum prima est unitatis,
secunda binarii, etc. 9. novenarii : O. vero circularis nota, quam ex his solam alii
vocant Ziferam, Georgius Valla Ziphram, per se quidem nihil significat ; sed
aliis notis addita, numerum multiplicat. Cujus gentis aut hominis hoc inventum sit, seu
litteræ sint, aut notæ, haud constat. Quidam ab Hebraico Saphar, quod sonat,
numeravit, originem accersunt. Valla lib. 1. Arithmetices cap. 1. Indis,
Orientalibus gentibus, inventum tribuit, argumento descriptionis quæ a dextris partibus in
sinistras eat, quod Chaldæis, Syris, Ægyptiis, et toti denique Orienti est commune. Alia
alii commentantur, ut Cobarruvias, Vossius in Mathemat. Reinhartus Robigius lib. 8.
Robigal. cap. 1. Octavius Ferrarius, Athanasius Kircherus in Arithmologia, Daniel
Papebrochius in Serie Patriarch. Hierosolym. pag. 55. tom. 3. Maii, Daniel Huetius in
Demonstrat. Evangel. pag. 647. etc. Breviloquus :
Cifra, figura nihili.Parabolæ Alani de Insulis :
Idem in Planctu naturæ :Inter narrantes Chilfram juvat esse figuras.
Illic vespertilio avis hermaphroditica Cifri locum inter aviculas obtinebat.Et lib. 2. Anticlaudiani cap. 7 :
Henricus Aquilonipolensis in Lubecca lib. 2. cap. 11 :Qua ratione, quibus causis, H, littera non sit,Cum sibi prætendat scripturam, nomen et usum,Sed Cifri loca possideat, solaque figuraJus sibi defendens elementi præferat umbram.
Ut pupa præsumpsit aquila esse, asinus leo quondamSimia regnatrix, Cifra figura fore.
P. , 1766.
◊ Hinc nostris
Chiffres, pro Homo vel res nihili. Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1 : Or ai tant fait par moi meisme,Que Chiffres sui en angorisme ;Moult m'ont Deable empechiéQuant jou ne rechui l'enveskié.
◊ Scribit Theophanes ann. 2. Rhinotmeti, et 19. Copronymi, pag.
314. et 363. Arabes neutiquam numeros sua lingua exprimere potuisse, ideoque in
describendis publici ærarii codicibus, Christianos adhibere solitos fuisse.
P. , 1766.
◊ Has anno 1375. (leg. 1355.)
Petrarcham primum in suis scriptis adhibuisse auctor est Mabillonius lib. 2. Diplom. cap.
28. § 21. quem falli probare aggreditur Godefridus abbas Gottwicensis lib. 2. Chron.
ejusdem monast. pag. 114. ex eo maxime, quod auctor synchronus de Gestis Baldewini Trevir.
archiep. et Henrici fratris sui imperatoris de Luzenburg. lib. 1. cap. 8. circa annum
1306. memoret Baldewinum illum in Parisiensi studio Arabicis arithmeticisque figuris
scripsisse ; imo, si credendum Tenzelio in Observat. menstr. ad mens. Jun. 1693. pag. 459.
asservatur in Bibliotheca Elisabethana Vratislauiensi codex Ms. ann. 1268. in quo
Calendarium cifris hujusmodi Arabicis conscriptum reperitur ; ex quo pariter colligit,
quod ante tabulas Alfonsinas, quas ex Albategnio desumpsit Alphonsus, usus cifrarum jam
dudum in Germania invaluerit, cum Kircheri in Arithmol. sententia sit, Alphonsum Castiliæ
regem primum harum cifrarum auctorem fuisse. Sane, addit doctus Abbas, cum jam temporibus
Carolinis suam in Hispania sedem habuerint Saraceni, quis crediderit eorum cifras centenis
quatuor annis post in Germania fuisse incognitas ? præsertim
cum sæculo xii. sub Conrado III. et Friderico Barbarossa non
Alcoranus modo, medicique Arabici, Avicenna, Averroes, Alfarabius, sed et Græci philosophi
ac medici, Plato, Aristoteles, Ptolomæus aliique translati fuerint, prout Seldenus in suo
ad Eutychium Commentario demonstrat. Verum quid factum fuerit asserendum, non quid fieri
potuerit divinandum. Cæterum notas Arabum numericas extare ad ann. 1210. in Codice regio
testis est D. Le Beuf in Animadversionibus quas mecum communicavit. Consule novum
Tract. diplom. tom. 3. pag. 526. et seqq. Vide Ziffræ.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ciphræ, Characteres occulti, Gall. Chifres, quibus arcana et quæ ab aliis ignorari
interest, solent perscribi ac significari. Illarum varias species, Ciphras simplices, non significantibus characteribus mixtas, duplices litteras uno charactere complexas, Ciphras rotæ, Ciphras clavis, Ciphras verborum, enumerat illustris Verulamius. Vide Hofmannum in Lexico.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cyfræ, pro Cifræ scribit Bern. de Breydenbach pag. 190. Itinerarii sui
Hierosol. P. , 1766.
◊ Ciffre, Instrumentum
piscatorium, in Stat. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 535. art.
72.