« Cilicium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 327b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CILICIUM
CILICIUM, Vestis interior, seu subucula ex pilis animalium contexta, (unde nomen) quam
Monachi et vitæ sanctioris viri ad domandam carnem, sub cæteris vestibus deferunt, ne dum
cernitur, vanam procreet ostentationem : unde Cilicium ab ordinario Monachorum
habitu rejicit Cassianus lib. 1. Instit. cap. 1. dicens, sapere superbiam, et nullum
corpori conferre emolumentum, impedire item laborantem, neque suo tempore in usu fuisse,
nisi apud paucos. Glossæ Basilic :
Κιλίϰια, τράγοι ἀπὸ Κιλιϰίας οἱ δασεῖς· πάνυ γὰρ ἐϰεῖσε ὑπάρχουσι οἱ τοιοῦτοι τράγοι, ὅθεν ϰαὶ τὰ ἐϰ τριχῶν συντιθέμενα Κιλίϰια λέγονται.Jo. de Janua :
Cilicium, velamentum factum de pilis caprarum, vel taxorum, unde tentoria fiunt, et mortui operiuntur.Paulinus lib. 2. Vitæ S. Martini :
De ciliciis et cilicinis, consule Salmasium ad Solinum pag. 488. Savaronem ad lib. 4. Sidon. Epist. 24. Lindenbrogium ad lib. 24. Ammiani et Haeftenum. Glossar. med. Græcit. voce Κιλίϰιον, col. 654.Quin et contexto setis coopertus amictu,Exæsa assiduo compunxit acumine membra,Ut tereret tenuem vestis nimis aspera pellem,Et cutis extentis stimulis attacta paveret.
Cilicia, seu Κιλίϰια, et Κιλιάϰια vocabant etiam Græci nuperi Centones ac feltra, quibus
telorum et lapidum, e machinis emissorum, vim retunderent. Προϰαλύμματα ἐϰ τραγείων τριχῶν, ἅ δὴ ϰαλοῦσι Κιλίϰια, Procopio lib. 2.
Persic. cap. 26. Vide Leonis Tactica pag. 52. 61. 106. 231.