« »
 
[]« 1 cingulum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 331c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINGULUM1
1. CINGULUM, Dignitas, Magistratus, honor. Suidas : Ζώνη, τὸ ἀζίωμα. Fortunatus lib. 7. Poem. 7 :
Ad te confugiunt, te Cingula celsa requirunt.
Et Poem. 16 :
Auxit et obsequiis Cingula digna tuis.
Synodus Remensis apud Baldricum Cameracens. lib. 1. cap. 14. et Flodoardum lib. 2. cap. 5. § 18 :
Si quis in quolibet gradu vel Cingulo constitutus, aut potestate suffultus, etc.
Atto Vercell. Episc. Epistola ad Azonem Præsulem apud Acherium tom. 8. Spicil. 115 :
Si qui nefarium atque damnatum matrimonium (in gradibus prohibitis) contraxerint, et ex priori matrimonio liberos non habuerint, statis suis facultatibus careant, et dos fisci juribus vendicetur. Post publicationem autem et Cinguli sui patiatur amissionem, etiam exilio puniatur.
Cingulum præfecturæ, apud Gregor. Magnum lib. 8. Epist. 37. Cingulum dignitatis, in leg. 1. Cod. Theod. de Conductor. dom. aug. (10, 26.) et leg. 11. de Numerar. (8, 1.) Vide Edictum Theoderici cap. 73. et in Epilogo, Novel. Theodosii et Valentiniani de Metatis, Capitula Caroli Magni lib. 5. cap. 228. 381. De monachis laicis factis. lib. 6. cap. 71. 99. 100. etc. præterea Jacobum Gotofred. ad leg. 3. Cod. Theod. de Postul.
Cingulum Militare, Militiæ, non semel in Cod. Theod. et Justin. et alibi non semel.
Cingulo Militari Decorare, Militem[] creare. Charta Philippi Magni Regis Franc. ann. 1313. pro Petro Du Chemin illius valetto :
Quem hac instanti die Dominica ordinavimus, disponente Deo Militari Cingulo decorare.
Epistola Friderici II. Imp. ad Regem Franciæ de Comite Provinciæ apud Martenium tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1143 :
Et benigne in omnibus tanquam filium pertractantes, Cingulo decoravimus Militari, de omni honore ac terra sua investientes ipsum per vexilla.
MS. :
Se mes chers peres nous Ceinsist or le branc,
Et la colée vous donnast maintenant.
L'Ordene de Chevalerie MS. :
Aprez en son estant le liéve,
Si le vous chaint d'une Chainture
Blanche et de petite faiture.
Sire, par chette Chainture,
Est entendu que vo car nete,
Vo rains, vo cors entierement
Devez tenir tout fermement,
Ainsi com en virginité.
Vos cors tenir en neteté,
Luxure despirer et blasmer,
Car Chevaliers doit mont amer
Son cors à nettement tenir,
Car Diex het mout itel ordure.
Li Roy respont : bien est droiture.
L. Henschel, 1840–1850.
Cingulum sumere, Militem creari. Conrad. de Fabaria de Casib. S. Galli ap. Pertz. tom. 2. pag. 170 :
Adolescens quidam nobilis... Cingulum volens sumere militare in ipsa nocte... in crastino cum vellet cingere mortuus in lecto reperitur.
Cingulum Militare Auferre, a Militia degradare. Sugerius in Ludovico VI. cap. 21. de Thoma de Marla :
Cono Prænestinus Episcopus... anathemate scilicet generali detruncans, Cingulum Militarem ei licet absenti decingit, ab omni honore tanquam sceleratum et infamatum, Christiani nominis inimicum, omnium judicio deponit.
Cingulum Regale. Vita S. Bathildis Reginæ, de eadem :
Sed et ipsum regale, quo cingebatur, Cingulum a sacris lumbis abstulit, fratrisbusque in eleemosynam dedit.
Fortunatus lib. 8. Poem. 4 :
Pulcra topaziacis oneratur Zona lapillis.
Cingulum, inter vestes Ecclesiasticas vulgo recensetur. Stephanus Eduensis Episc. lib. de Sacrament. altar. cap. 10 :
Cingulum quo alba constringendo renibus coaptatur, etc.
Vide Menardum ad librum Sacramentorum Gregorii pag. 260.
Cingulum Inscriptionis accipere jubentur accusatores, quo se ad pœnam obligent per calumniam, non probantes quam exposcunt accusatis aut delatis infligi, in Constitut. Sicul. lib. 2. tit. 14. ubi alii vinculum legunt.
L. Henschel, 1840–1850.
Cingulum et cultellum mittere. Chart. sec. xiii. apud Lappenb. in Init. Hanseat. Probat. pag. 120 :
Item si aliquis burgensis captus fuerit nullis bonis debet redimi, sed mittetur ei Cingulus suus et cultellus.
Similia in Statutis Templariorum. Conf. Grimmium Antiq. Juris pag. 157.
Cingula Dare Hosti, Obsidere, obsidione cingere. Will. Brito lib. 7. Philipp. :
Talia magnanimus hosti dare cingula novit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cingulum Lapidum, Corona muri, ut conjecto, Gall. Cordon. Chronicon Parmense ad ann. 1291 :
Elevata est turris sanctæ Mariæ majoris Ecclesiæ a Cingulis lapidum sine archetis in sursum per multa brachia : et factus est ibi quartus circulus, et sunt ibi quinque clavi de lignamine roboris.