« 2 cingulum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 332a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINGULUM2
2. CINGULUM, Regio suis finibus definita, vel terminus, limes. Cingulum
Florentinum, apud Frontinum de Coloniis, pro agro, regione :
Variæ autem regiones non habent æquales centurias vel mensuras. In Cingulo Florentino, in centuriis singulis sunt pedes 40.Notitia ann. 1239. in Tabulario S. Bertini :
Extra Cingulum meræVita S. Romani Abbat. Jurensis n. 9 :(Paludis)quod vulgo dicitur Bord.
Nam et propter locum ipsum in rupe valde edita, quæ superjacet naturali saxo, prominente quoque Cingulo, quod cavernas spatiosissimas intus addebat de affectu parentali instituentes virginum Matrem, centum quinque illis religionis gubernaculo rexisse Monachas tradunt. Locus ipse, ut præcisa inaccessibili desuper rupe, ac sub Cingulo prolixius naturaliter perexcisa, nullum ulterius Cinguli prætabat egressum, etc.Et num. 19 :
Germanam quoque suam, quam in Cingulo illo, vel Balma, Gallico, ut reor, sermone vocatamVide Ignotum Casinensem cap. 12. Infra, Circulus.(leg. vocato)Monasterio præfecerat puellari, etc.