« »
 
[]« 3 cingulum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 332b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINGULUM3
3. CINGULUM. Charta Alberti Ducis Austriæ pro cœnobio S. Crucis ann. 1286. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 266 :
Item si fur aut malefactor alius morti obnoxius in bonis ipsorum deprehensus fuerit et detentus, per Officialem eorum assignandus sit Cingulo tenus judici competenti.
Ibidem pag. 288. in Diplomate Friderici Pulcri Ducis Austriæ, confirmantis Litteras Leopoldi fundatoris Gyriensis in Styria ann. 1312 :
Si vero aliquis liber vel servus Claustri de furto vel de quocumque alio maleficio fuerit accusatus, causa coram Officialibus Claustri ventiletur, et si convictus legitime fuerit, res convicti omnino Claustro permaneant ; sed ipse si mortem promeruit corporalem vel membri mutilationem, ut Cingulum comprehendit, judicio nostro in Tiver judicetur.
Obscura mihi est in locis Cinguli notio. An posset intelligi judicium, in quo de gravioribus dilectis agitur, quibus pœna mortis vel mutilationis solet infligi, et in quo sententiam ferre possunt soli Judices a Duce instituti, exclusis iis qui a Monachis pro levioribus delictis instituebantur ? Si vera est divinatio, unde judicium hujusmodi dicitur Cingulum ? Forte quia illud habebat non quilibet judex privatus, aut ecclesiasticus ; sed is tantum qui a Principe delegatus erat cinguloque donatus. Vide Cinctus.
P. Carpentier, 1766.
Eadem aut parum diversa notione atque Cingulum 2. Districtus quippe seu ambitus, intra quem judex regius jurisdictionem exercere potest, significatur. Charta Ottachari reg. Bohem. ann. 1262. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 108. col. 2 :
Et si coram advocato (ecclesiæ) convictus fuerit, secundum quod Cingulo præcinctus fuerit, provinciali judici assignetur.
Alia Rudolphi Rom. reg. ann. 1277. ibid. pag. 132. col. 1 :
Quorum excessuum rei, si forsitan in bonis prædictarum sororum fuerint deprehensi, sicut eos Cingulus comprehendit, nostris judicibus assignentur.