« »
 
[]« 1 cinis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 332c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINIS1
1. CINIS.
Cineres qui in Capite jejunii fratrum, olim pœnitentium, hodie fidelium omnium capitibus imponuntur, ex industria fiunt de cremiis sarmentorum, qui etiam studiose mundantur et cribrantur, et benedicti conservantur ab Infirmario, ut morientibus fratribus cum cilicio substernantur.
Ita Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 64. Vide Caput jejunii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quatuor anni temporibus in Monasterio S. Martialis Lemovic. benedicebantur cineres atque eodem ritu, quo initio Quadragesimæ, imponebantur ; qui mos etiamnum viget. Eumdem a Canonicis S. Stephani observatum fuisse constat ex ejusdem Ecclesiæ codicibus MSS. Hæ sunt autem benedictiones Ascetis S. Martialis usitatæ, sicuti eas refert Stephanotius noster tom. 2. Fragm. Hist. MSS :
Omnipotens Deus sua vos clementia benedicat, et Spiritum vobis sapientiæ salutaris infundat. Amen. Catholicæ fidei documentis nutriat, et in bonis operibus perseverantes reddat : gressus vestros ad vitam dirigat, viamque vobis pacis et charitatis ostendat. Amen. Benedicat vos Dominus, et custodiat vos, et misereatur vestri ; convertat vultum suum super vos, et det vobis pacem. Amen. Quod ipse præstare dignetur, qui vos de limo terræ formavit, et pretioso sanguine [] redemit, cujus potestas permanet in sæcula sæculorum. Amen. Hic fiat ┼ Benedictio Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus S. descendat super vos, et maneat semper. Amen. Sancte Martialis intercede pro nobis nunc et in hora mortis nostræ. Amen.