« »
 
[]« 2 cinis » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 333a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CINIS2
2. CINIS. Jus Cinerum, Præstatio, quæ pro facultate conficiendi cineres in nemoribus, domino exsolvitur. Charta Ludov. abb. Buciliens. ann. 1170. inter Probat. tom. 1. Annal. Præmonstr. col. 338 :
Detinemus totam decimam, terragium, census pratorum, sylvagia, apes et jus Cinerum.
Vide Cinerarius 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cineres Clavati, Qui ex fece vini siccata et combusta conficiuntur, Gall. Cendres de Gravelée : quos alii vocant Cineres Clavellatos. Litteræ ann. 1332. tom. 2. Ordinat. Reg. Franc. pag. 90 :
Inhibitum fuerat, quod... grana, gauda, gayda, garanciæ tinctæ, necnon pastellum, cardones domestici sive franchi, Clavati Cineres, atque ligna, et cætera omnia et singula, quæ ad paraturam, tincturam.... pannorum.... necessaria sunt, etc.
Gall. Cendres gravelées. Vide Diction. Commerc. v. Gravelée.
L. Henschel, 1840–1850.
Cineres in foco dividere, in hereditatis divisione. Chron. Mindens. ap. Leibnit. Script. tom. 2. pag. 201 :
Tunc prædictus Albrand recipit de gerade ex parte filiæ suæ, et denudavit sibi totam domum in tantum, quod dividebat Cineres secum in foco.