«
3 circa » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 335b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCA3
3. CIRCA,
Cerchia, Vigiliæ, excubiæ, Gall.
la Ronde, a circumeundo, quia
qui urbium custodiæ invigilant, muros circumeunt. Charta Henrici III. Imper. ann. 1056.
pro Canonicis Metensib. :
Concedimus ut Circas et vigilias non faciant, propter
perpetuas Ecclesiæ observantias, nisi in obsidione civitatis.
Vetus Charta apud
Perardum in Burgundicis pag. 180 :
Terram quoque Dineti, quam Calumniabatur,
wirpivit, et Circam castelli, quam vi extorquebat, similiter relaxavit.
Charta
Agnetis Comitissæ Nivernensis ann. 1191. in Tabulario Autissiodor. fol. 52 :
Omnes
illos... ab exercitu et chevalchia et excubatione, scilicet a custodia villæ de nocte,
quæ Cerchia dicitur, quittavimus et franchivimus.
Charta Guillelmi Decani
Catalaunens. ann. 1267. in Tabulario Campaniæ Bibl. Regiæ fol. 428 :
Super eo quod
idem Rex asserebat se in nostris nemoribus villarum nostrarum.... grueriam et Cerchiam
habere, nobis contrarium asserentibus.
Occurrit iterum in alia Charta ejusdem
anni ibid. et in alia Philippi Franc. Regis ann. 1193.
cujus locus refertur in
Caceria. Item in Charta Ricardi Abbat. S. Cornelii
Compend. ann. 1203. ex Tabul. Compend. :
Se habere diceret in boscis nostris...
Cercheiam, chacheriam, grueriam, advocatiam.
Pactum inter
Episcopum Lingonensem et Abbatem Besuensem ann. 1342. in Regesto feodorum Eccl. Lingon :
Item, et super eo quod cum ad nos Abbatem et Conventum Bezuensem
prædictos Cerchia, seu vigilum cura, dic tæ villæ Bezuensis pertineat, in quibus nos
Reverendus Pater perturbavit,... dicto videlicet Episcopo dicente et asserente, quod ad
ipsum tanquam Gardiatorem dictæ villæ Bezuensis redditiones, acceptiones, et custodia
dictarum clavium, necnon proclamatio, Cerchia seu vigilum cura pertinebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cerchia, apud Murator. tom. 11. col. 117.
Circam etiam faciebant Monachi in Monasteriis : quippe in Regula S. Benedicti statuitur,
ut deputentur seniores, qui circumeant Monasterium horis quibus vacant Fratres
lectioni
. Vita S. Petri Abbatis Cavensis n. 20 :
Forte tunc senior quidam ex
more Monasterii cum Circam faceret, Monachum illum a longe, quasi cum alio loquentem,
audivit.
Ubi perperam editum,
cum circa faceret, quod non adverterunt
viri eruditi. Hugo Flaviniac. in Chronic. pag. 248 :
Nam Circam matutinis exactis
faciebam.
Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 4. de Priore
claustrali :
Egressis autem omnibus de Ecclesia, Prior accipit sconsam, quam ea
hora candela intus accensa omni nocte parat illi hebdomadarius ad faciendam
Circam.
Vide Petr. Damian. lib. 6. Ep. 26. pag. 554. Hinc qui circas facit
Monachus
Circa perinde appellabatur. Lanfrancus in Statutis cap. 4 :
Circuitores
Monasterii, quos alio nomine Circas vocant, juxta S. Benedicti præceptum certis horis
circuire debent Monasterii officinas, observantes injurias et negligentias Fratrum, et
statuti ordinis prævaricationes.
Statuta S. Dunstani :
Secundum Regulæ
præceptum constitui debet aliquis Frater, qui ab officio circuitus sui Circa vocatur.
Est enim ejus officium circuire claustrum, ne forte inveniatur frater acediosus, aut
alicui vanitati deditus.
] Adde Statuta
Petri Venerabilis cap. 66. et Eckeardum de Casibus S. Galli cap. 3. necnon Statuta reformatoria Monasterii S. Michaelis in Periculo maris
ann. 1223. apud Martenium tom. 1. Anecd. col. 911.
Cherche, in Stat. MSS. monial.
Congregat. Casal. Bened. cap. 7 :
Ordonnons qu'il y aura deux Cherches,
lesquelles on prendra pour un an, et seront anciennes et meures de mœurs, lesquelles
iront par sepmaines circuir les officines du monastere, pour voir si on ne trouvera
point aucunes caquetant ou faisant aultres choses illicites.
Idem et
Circator dictus, in Consuetudin. Floriac. pag. 395. apud Joan. a Bosco. Joachim. Wadianus,
de Officiis Monasticis agens :
Erant et qui vigilias agebant contra noctis
incommoda, usque adeo non tædebat operæ ullius, aut oneris privatim obeundi, fratres
illos, qui et illud in primis, ne qua frequentia alienorum hominum, quantumvis
industriorum, professionis quietem interturbaret, summopere curabant.
Certe
dormitoria obeundi curam spectasse
Circatores, seu ut vocatur,
Circinnatores, docet Adhalardus in Statutis Corbeiensis Monast. lib. 2. cap. 6 :
Ab ipsis etiam Circinnatoribus, horis quibus vacant Fratres lectioni, observanda,
et inventa acrius castiganda sunt.
Circatoris officium præterea describitur in
libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 40 :
Circator eligatur de totius
Congregationis religiosioribus et ferventioribus ordine, qui nec malitiose pro privato
odio unquam clamet alios, nec pro privata amicitia taceat negligentias quorumcunque. Ad
hujus officium spectat officinas Monasterii circuire, et observare negligentias
fratrum, et ordinis prævaricationes, Quotiens Circam facit, adeo
religiose et ordinate debet incedere, ut terrorem incutiat spectatoribus suis, et
exemplum religiositatis ostendat. Adeo autem tacite et severe debet facere Circam, ut
nulli unquam loquatur, vel signum faciat ; sed tantummodo studiose scrutari debet et
inspicere offensiones et negligentias. Omni tempore potest facere Circam excepta hora
Capituli et Collationis, quando scilicet ostia claustri jam firmata sunt... Iste
diligenter debet attendere, ne unquam aliquis sine causa horis regularibus desit, et ne
quisquam loquatur, ubi vel quando non debet.
Antiquæ Consuetudines Monasteriorum
S. Benedicti n. 8. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag.
461. :
Circatores etiam duos, qui omnibus horis, dum fratres
vigilabant, circuibant monasterium, ne quis frater deesset proprio loco : si autem
defuisset, statim in tabulis notabatur, etc.
Ibid. n. 11 :
Prædicti
circatores hoc observabant, si aliquem ridentem, vel aliquid susurrantem conspexerant,
statim tabulis notabatur, et benignissime corripiebatur tempore opportuno.
Adde
Bernardum Monach. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 5. in
editis cap. 4. partis 1. ubi quanta ii modestia incederent, iisdem
pene verbis, quibus liber Ordinis S. Victoris, declarat ; quibus adjungenda quæ in hanc
rem habet Lanfrancus in Statutis pro Ordine S. Benedicti cap. 4. et Capitula Novitiarum apud Mabill. in Actis SS. Benedicti sec. 4. part.
1. pag. 742. Præterea S. Hieronym. Epist. 22. cap. 15. ubi de
Cœnobitis :
Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque
vigilat, circumeunt cellulas singulorum, et aure apposita, quid faciant diligenter
explorant, etc.
Ecbas. vers. 468 :
Circator veniat, dictum scelus omne revolvat.
◊ Eorum etiam munus erat
Fratres ad horas Canonicas colligere,
signo pulsato, ut est apud Eckeardum Jun. de Casibus S. Galli cap. 3 :
Primo
signo ad vesperas pulsato, Circator fratres collecturus, ostio domus hospitii
appropiat.
Unde eidem Scriptori
Exactores, seu
ἐπείϰται dicuntur, cap. 6 :
Tertia feria exactoribus, quos Circatores
vocamus, culpas eorum magistro rememorantibus, omnes exuere jubentur.
Et infra :
Ab Exactoribus illum cur tardaret inclamantibus.
Ex B. Dorotheo Doctr.
11. colligitur Canonarchæ officium fuisse dormientes Monachos excitare ad vigilias media
nocte in Ecclesia obeundas. Vide Capitula Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 14. 25.
Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 4. dist. 4. cap. 8. Benedictum XI. PP. in Epist.
apud Wadding. in Regesto tom. 3. pag. 18. etc. Dinamius Patricius in Vita S. Maximi Episc.
Regiensis :
Quadam nocte imminente celeberrima B. Andreæ solennitate, cum deputatus
ego essem qui ad vigilias excitarem, etc.
Circator, præterea officium fuit in Ecclesiis Cathedralibus. Narrat quippe Meurissius in
Hist. Episcop. Metensium Circarii (
Cerchier) seu Circatoris dignitatem abrogatam in
Ecclesia Metensi a Cardinale Lotharingo Episcopo Metensi. Nec scio an hac olim donatus
Adventius ejusdem Ecclesiæ Episcopus, qui in Epistola ad Nicolaum PP. apud Baron. ann.
863. scribit se, priusquam Episcopatum adipisceretur,
in Excubiis templi Beati Stephani
Protomartyris occupatum fuisse. Id etiam rursum infert in alia Epistola apud eumdem
Baronium ann. 865. n. 58. tametsi
Excubiæ ut plurimum
sumuntur pro
vigiliis seu horis et precibus nocturnis quæ in Ecclesia peraguntur. De excubiis vero quæ
fiebant in Ecclesia Parisiensi in festo Assumptionis Deiparæ, sic Charta Joannis Regis
Franc. ann. 1358 :
Dicebat etiam præfatus Episcopus, quod prædecessores sui et ipse
fuerant et erant in possessione et saisina custodiendi Ecclesiam B. Mariæ Parisiensis,
ac fieri faciendi Excubias, seu guetum in ipsa, et in certis locis prope ipsam, per
Burgenses et Officiarios suos in vigilia festi Assumptionis B. M. Virginis in principio
de Te Deum, qui cantatur in fine Vigiliarum, et ante principium Laudum, usque
in crastinum diem ; inceduntque et incedere consueverunt in dictis vigiliis Baillivus,
Officiarii, et alii deputati ex parte Episcopi ad faciendum guetum in dicta Ecclesia, ne
aliquod malum ibidem fiat.
Circatores, qui
Visitatores, in Concilio Laodiceno cap. 56. in Gloss. MSS.
Circatio, Visitatio,
Circada. Charta Ludovici II. Regis Ludov. Pii F. apud
Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ordin. S. Benedicti pag. 526 :
Cum autem ipsi
Episcopi Circationes suas ibi agere deberent, ad eorum mansionatica daretur, quod in
Capitularibus antecessorum nostrorum præscriptum habetur.
Circatores, denique appellabantur, qui vice Generalis totius Ordinis, domos et Monasteria
visitabant, alias
Visitatores dicti. Vita S. Gisleberti
de Sempringham :
Sollicitudinem omnium Cœnobiorum Dom. Rogero Priori Maltonæ commisit .... sub eo
vero singulis gradibus marium et feminarum unum vel duos, quos Circatores, vel summos
Scrutatores appellant, qui omnium domorum statum diligenter inspicerent, et ut
oporteret, corrigerent.
De his
Circatoribus agunt idem Gislebertus in
Regula sua pag. 705. 706. tom. 2. Monastici Anglic. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2.
cap. 4. Burchardus Mon. de Casib. S. Galli cap. 8. extremo, et Gervasius Abb. Præmonstrat.
Epist. 47.
◊ Eos autem qui nomine Episcopi Ecclesias diœcesis visitant,
περιοδευτάς,
Circitores, seu
Circuitores, (qua voce utitur leg. 6. § 1. D. Excusat.) vocant Concilium
Laodicenum, et Justinianus leg. 41. C. de Episcop. et Cleric.
Per omnes Parochias et
Monasteria mos est Episcopis Circuire
, in Concil. Cabilonensi ann. 650. cap. 11.
Auctor. Prædestinati lib. 1. hæresi 22 :
Hos Origenes ita perfecte superavit, ut
eorum causa Periodeutes fieret, et per singulas quasque urbes per Orientem eundo
prædicaret.
Circatores, Inquisitores, apud Petrum de Vineis :
Per vos seu Inquisitores vestros,
qui inter vos Circatores vulgariter nuncupantur.
Circarias vocant Præmonstratenses districtus
Circatoris, seu Visitatoris. Vide
Statuta ejusdem Ord. dist. 3. cap. 1. 2. 8.
P. Carpentier, 1766.
Circha, Districtus, intra quem
Circa exerceri potest ; dicitur de artium
præfectis, in Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 191. ex Cod. reg. 4621 :
Custodes
prædicti artium.... possint in locis et per loca suæ custodiæ seu Circhæ ire et
stare.
Unde
P. Carpentier, 1766.
Circatores appellantur, qui rebus publicis invigilare ex officio debent, in Stat. Mutin.
rubr. 370. pag. 74. v° :
Nec teneatur (saltarius)
subesse Circatoribus
communis Mutinæ, etc. Circitores, publici urbis custodes,
apud Laur. in Amalth.
Circare,
Circitare, Circumire. Gloss. Lat. Græc. :
Circitat et Circat,
ϰυϰλεύει.
Male in Supplemento Antiquarii,
Circutat : ubi
etiam
Circuo,
ϰυϰλεύω,
Circumeo,
lustro. Gloss. MS. Bibl. Reg. :
Circat, circam facit.
Bernard. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 3. de Priori
claustrali :
Factis orationibus... Circatis, ut mos est, stratis, Circat
necessaria a capite usque ad finem, ne forte quis ibi soporatus fuerit remanendo ;
indeque ad Monasterium revertens, Circat omnia altaria et angulos membrorum Ecclesiæ,
etc.
Historia MS. Bellorum Hierosolymit. vernacula :
Li fius du Marchis Cierca la cité, pour voir se ele estoit bien garnie de
vitaille, et si com il Cerchoit ; il trouva les bannieres de Salehadi.
Hinc
efficta vox
Cercher, pro
quærere apud nos, quod qui quærunt, loca
circumeant. Vide Oct. Ferrarium qui id etymi non probat, et a
quæritare deducit.
Chart. ann. 828. Episc. Mutin. ap.
Murator. Antiq. Ital. tom. 5. col. 191 :
Salvo pacto, quod pro Circanda parochia
semper tertio anno nobis donetur.
Vide mox
Circada.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Circarie Agere. Hist. Monast. Viconiensis apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 306 :
Illucessit ergo dies, venit hora capituli, fuit ibi Abbas, qualiter suos socios
scandalizaverit, quos prius ammonere debuit ; etiam quid Circarie egerit et repererit
enarravit, etc.