« »
 
[]« 3 circa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 335b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCA3
3. CIRCA, Cerchia, Vigiliæ, excubiæ, Gall. la Ronde, a circumeundo, quia qui urbium custodiæ invigilant, muros circumeunt. Charta Henrici III. Imper. ann. 1056. pro Canonicis Metensib. :
Concedimus ut Circas et vigilias non faciant, propter perpetuas Ecclesiæ observantias, nisi in obsidione civitatis.
Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 180 :
Terram quoque Dineti, quam Calumniabatur, wirpivit, et Circam castelli, quam vi extorquebat, similiter relaxavit.
Charta Agnetis Comitissæ Nivernensis ann. 1191. in Tabulario Autissiodor. fol. 52 :
Omnes illos... ab exercitu et chevalchia et excubatione, scilicet a custodia villæ de nocte, quæ Cerchia dicitur, quittavimus et franchivimus.
Charta Guillelmi Decani Catalaunens. ann. 1267. in Tabulario Campaniæ Bibl. Regiæ fol. 428 :
Super eo quod idem Rex asserebat se in nostris nemoribus villarum nostrarum.... grueriam et Cerchiam habere, nobis contrarium asserentibus.
Occurrit iterum in alia Charta ejusdem anni ibid. et in alia Philippi Franc. Regis ann. 1193. cujus locus refertur in Caceria. Item in Charta Ricardi Abbat. S. Cornelii Compend. ann. 1203. ex Tabul. Compend. :
Se habere diceret in boscis nostris... Cercheiam, chacheriam, grueriam, advocatiam.
Pactum inter Episcopum Lingonensem et Abbatem Besuensem ann. 1342. in Regesto feodorum Eccl. Lingon :
Item, et super eo quod cum ad nos Abbatem et Conventum Bezuensem [] prædictos Cerchia, seu vigilum cura, dic tæ villæ Bezuensis pertineat, in quibus nos Reverendus Pater perturbavit,... dicto videlicet Episcopo dicente et asserente, quod ad ipsum tanquam Gardiatorem dictæ villæ Bezuensis redditiones, acceptiones, et custodia dictarum clavium, necnon proclamatio, Cerchia seu vigilum cura pertinebat.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cerchia, apud Murator. tom. 11. col. 117.
Circam etiam faciebant Monachi in Monasteriis : quippe in Regula S. Benedicti statuitur,
ut deputentur seniores, qui circumeant Monasterium horis quibus vacant Fratres lectioni
. Vita S. Petri Abbatis Cavensis n. 20 :
Forte tunc senior quidam ex more Monasterii cum Circam faceret, Monachum illum a longe, quasi cum alio loquentem, audivit.
Ubi perperam editum, cum circa faceret, quod non adverterunt viri eruditi. Hugo Flaviniac. in Chronic. pag. 248 :
Nam Circam matutinis exactis faciebam.
Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 4. de Priore claustrali :
Egressis autem omnibus de Ecclesia, Prior accipit sconsam, quam ea hora candela intus accensa omni nocte parat illi hebdomadarius ad faciendam Circam.
Vide Petr. Damian. lib. 6. Ep. 26. pag. 554. Hinc qui circas facit Monachus
Circa perinde appellabatur. Lanfrancus in Statutis cap. 4 :
Circuitores Monasterii, quos alio nomine Circas vocant, juxta S. Benedicti præceptum certis horis circuire debent Monasterii officinas, observantes injurias et negligentias Fratrum, et statuti ordinis prævaricationes.
Statuta S. Dunstani :
Secundum Regulæ præceptum constitui debet aliquis Frater, qui ab officio circuitus sui Circa vocatur. Est enim ejus officium circuire claustrum, ne forte inveniatur frater acediosus, aut alicui vanitati deditus.
] Adde Statuta Petri Venerabilis cap. 66. et Eckeardum de Casibus S. Galli cap. 3. necnon Statuta reformatoria Monasterii S. Michaelis in Periculo maris ann. 1223. apud Martenium tom. 1. Anecd. col. 911. Cherche, in Stat. MSS. monial. Congregat. Casal. Bened. cap. 7 :
Ordonnons qu'il y aura deux Cherches, lesquelles on prendra pour un an, et seront anciennes et meures de mœurs, lesquelles iront par sepmaines circuir les officines du monastere, pour voir si on ne trouvera point aucunes caquetant ou faisant aultres choses illicites.
Idem et
Circator dictus, in Consuetudin. Floriac. pag. 395. apud Joan. a Bosco. Joachim. Wadianus, de Officiis Monasticis agens :
Erant et qui vigilias agebant contra noctis incommoda, usque adeo non tædebat operæ ullius, aut oneris privatim obeundi, fratres illos, qui et illud in primis, ne qua frequentia alienorum hominum, quantumvis industriorum, professionis quietem interturbaret, summopere curabant.
Certe dormitoria obeundi curam spectasse Circatores, seu ut vocatur, Circinnatores, docet Adhalardus in Statutis Corbeiensis Monast. lib. 2. cap. 6 :
Ab ipsis etiam Circinnatoribus, horis quibus vacant Fratres lectioni, observanda, et inventa acrius castiganda sunt.
Circatoris officium præterea describitur in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 40 :
Circator eligatur de totius Congregationis religiosioribus et ferventioribus ordine, qui nec malitiose pro privato odio unquam clamet alios, nec pro privata amicitia taceat negligentias quorumcunque. Ad hujus officium spectat officinas Monasterii circuire, et observare negligentias [] fratrum, et ordinis prævaricationes, Quotiens Circam facit, adeo religiose et ordinate debet incedere, ut terrorem incutiat spectatoribus suis, et exemplum religiositatis ostendat. Adeo autem tacite et severe debet facere Circam, ut nulli unquam loquatur, vel signum faciat ; sed tantummodo studiose scrutari debet et inspicere offensiones et negligentias. Omni tempore potest facere Circam excepta hora Capituli et Collationis, quando scilicet ostia claustri jam firmata sunt... Iste diligenter debet attendere, ne unquam aliquis sine causa horis regularibus desit, et ne quisquam loquatur, ubi vel quando non debet.
Antiquæ Consuetudines Monasteriorum S. Benedicti n. 8. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 461. :
Circatores etiam duos, qui omnibus horis, dum fratres vigilabant, circuibant monasterium, ne quis frater deesset proprio loco : si autem defuisset, statim in tabulis notabatur, etc.
Ibid. n. 11 :
Prædicti circatores hoc observabant, si aliquem ridentem, vel aliquid susurrantem conspexerant, statim tabulis notabatur, et benignissime corripiebatur tempore opportuno.
Adde Bernardum Monach. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 5. in editis cap. 4. partis 1. ubi quanta ii modestia incederent, iisdem pene verbis, quibus liber Ordinis S. Victoris, declarat ; quibus adjungenda quæ in hanc rem habet Lanfrancus in Statutis pro Ordine S. Benedicti cap. 4. et Capitula Novitiarum apud Mabill. in Actis SS. Benedicti sec. 4. part. 1. pag. 742. Præterea S. Hieronym. Epist. 22. cap. 15. ubi de Cœnobitis :
Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum, et aure apposita, quid faciant diligenter explorant, etc.
Ecbas. vers. 468 :
Circator veniat, dictum scelus omne revolvat.
Eorum etiam munus erat Fratres ad horas Canonicas colligere, signo pulsato, ut est apud Eckeardum Jun. de Casibus S. Galli cap. 3 :
Primo signo ad vesperas pulsato, Circator fratres collecturus, ostio domus hospitii appropiat.
Unde eidem Scriptori Exactores, seu ἐπείϰται dicuntur, cap. 6 :
Tertia feria exactoribus, quos Circatores vocamus, culpas eorum magistro rememorantibus, omnes exuere jubentur.
Et infra :
Ab Exactoribus illum cur tardaret inclamantibus.
Ex B. Dorotheo Doctr. 11. colligitur Canonarchæ officium fuisse dormientes Monachos excitare ad vigilias media nocte in Ecclesia obeundas. Vide Capitula Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 14. 25. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 4. dist. 4. cap. 8. Benedictum XI. PP. in Epist. apud Wadding. in Regesto tom. 3. pag. 18. etc. Dinamius Patricius in Vita S. Maximi Episc. Regiensis :
Quadam nocte imminente celeberrima B. Andreæ solennitate, cum deputatus ego essem qui ad vigilias excitarem, etc.
Circator, præterea officium fuit in Ecclesiis Cathedralibus. Narrat quippe Meurissius in Hist. Episcop. Metensium Circarii (Cerchier) seu Circatoris dignitatem abrogatam in Ecclesia Metensi a Cardinale Lotharingo Episcopo Metensi. Nec scio an hac olim donatus Adventius ejusdem Ecclesiæ Episcopus, qui in Epistola ad Nicolaum PP. apud Baron. ann. 863. scribit se, priusquam Episcopatum adipisceretur, in Excubiis templi Beati Stephani Protomartyris occupatum fuisse. Id etiam rursum infert in alia Epistola apud eumdem Baronium ann. 865. n. 58. tametsi Excubiæ ut plurimum [] sumuntur pro vigiliis seu horis et precibus nocturnis quæ in Ecclesia peraguntur. De excubiis vero quæ fiebant in Ecclesia Parisiensi in festo Assumptionis Deiparæ, sic Charta Joannis Regis Franc. ann. 1358 :
Dicebat etiam præfatus Episcopus, quod prædecessores sui et ipse fuerant et erant in possessione et saisina custodiendi Ecclesiam B. Mariæ Parisiensis, ac fieri faciendi Excubias, seu guetum in ipsa, et in certis locis prope ipsam, per Burgenses et Officiarios suos in vigilia festi Assumptionis B. M. Virginis in principio de Te Deum, qui cantatur in fine Vigiliarum, et ante principium Laudum, usque in crastinum diem ; inceduntque et incedere consueverunt in dictis vigiliis Baillivus, Officiarii, et alii deputati ex parte Episcopi ad faciendum guetum in dicta Ecclesia, ne aliquod malum ibidem fiat.
Circatores, qui Visitatores, in Concilio Laodiceno cap. 56. in Gloss. MSS.
Circatio, Visitatio, Circada. Charta Ludovici II. Regis Ludov. Pii F. apud Mabillonium tom. 5. Vitar. SS. Ordin. S. Benedicti pag. 526 :
Cum autem ipsi Episcopi Circationes suas ibi agere deberent, ad eorum mansionatica daretur, quod in Capitularibus antecessorum nostrorum præscriptum habetur.
Circatores, denique appellabantur, qui vice Generalis totius Ordinis, domos et Monasteria visitabant, alias Visitatores dicti. Vita S. Gisleberti de Sempringham :
Sollicitudinem omnium Cœnobiorum Dom. Rogero Priori Maltonæ commisit .... sub eo vero singulis gradibus marium et feminarum unum vel duos, quos Circatores, vel summos Scrutatores appellant, qui omnium domorum statum diligenter inspicerent, et ut oporteret, corrigerent.
De his Circatoribus agunt idem Gislebertus in Regula sua pag. 705. 706. tom. 2. Monastici Anglic. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 4. Burchardus Mon. de Casib. S. Galli cap. 8. extremo, et Gervasius Abb. Præmonstrat. Epist. 47.
Eos autem qui nomine Episcopi Ecclesias diœcesis visitant, περιοδευτάς, Circitores, seu Circuitores, (qua voce utitur leg. 6. § 1. D. Excusat.) vocant Concilium Laodicenum, et Justinianus leg. 41. C. de Episcop. et Cleric.
Per omnes Parochias et Monasteria mos est Episcopis Circuire
, in Concil. Cabilonensi ann. 650. cap. 11. Auctor. Prædestinati lib. 1. hæresi 22 :
Hos Origenes ita perfecte superavit, ut eorum causa Periodeutes fieret, et per singulas quasque urbes per Orientem eundo prædicaret.
Circatores, Inquisitores, apud Petrum de Vineis :
Per vos seu Inquisitores vestros, qui inter vos Circatores vulgariter nuncupantur.
Circarias vocant Præmonstratenses districtus Circatoris, seu Visitatoris. Vide Statuta ejusdem Ord. dist. 3. cap. 1. 2. 8.
P. Carpentier, 1766.
Circha, Districtus, intra quem Circa exerceri potest ; dicitur de artium præfectis, in Stat. ant. Florent. lib. 3. cap. 191. ex Cod. reg. 4621 :
Custodes prædicti artium.... possint in locis et per loca suæ custodiæ seu Circhæ ire et stare.
Unde
P. Carpentier, 1766.
Circatores appellantur, qui rebus publicis invigilare ex officio debent, in Stat. Mutin. rubr. 370. pag. 74. v° :
Nec teneatur (saltarius) subesse Circatoribus communis Mutinæ, etc. Circitores, publici urbis custodes,
apud Laur. in Amalth.
Circare, Circitare, Circumire. Gloss. Lat. Græc. : Circitat et Circat, ϰυϰλεύει. [] Male in Supplemento Antiquarii, Circutat : ubi etiam Circuo, ϰυϰλεύω, Circumeo, lustro. Gloss. MS. Bibl. Reg. : Circat, circam facit. Bernard. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 3. de Priori claustrali :
Factis orationibus... Circatis, ut mos est, stratis, Circat necessaria a capite usque ad finem, ne forte quis ibi soporatus fuerit remanendo ; indeque ad Monasterium revertens, Circat omnia altaria et angulos membrorum Ecclesiæ, etc.
Historia MS. Bellorum Hierosolymit. vernacula :
Li fius du Marchis Cierca la cité, pour voir se ele estoit bien garnie de vitaille, et si com il Cerchoit ; il trouva les bannieres de Salehadi.
Hinc efficta vox Cercher, pro quærere apud nos, quod qui quærunt, loca circumeant. Vide Oct. Ferrarium qui id etymi non probat, et a quæritare deducit. Chart. ann. 828. Episc. Mutin. ap. Murator. Antiq. Ital. tom. 5. col. 191 :
Salvo pacto, quod pro Circanda parochia semper tertio anno nobis donetur.
Vide mox Circada.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Circarie Agere. Hist. Monast. Viconiensis apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 306 :
Illucessit ergo dies, venit hora capituli, fuit ibi Abbas, qualiter suos socios scandalizaverit, quos prius ammonere debuit ; etiam quid Circarie egerit et repererit enarravit, etc.