« »
 
[]« 4 circa » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 336c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCA4
4. CIRCA, Circha, Canalis, fossa circum urbem ducta ; unde nomen. Stat. Mutin. rubr. 1. pag. 1 :
Statutum est quod potestas teneatur Circas civitatis Mutinæ cavari facere et aptari.
Alia ann. 1327. apud Murator. tom. 2 : Antiq. Ital. med. ævi col. 508 :
Statutum est quod Circhæ, quæ sunt circa civitatem, recavari debeant et reaptari.
Stat. Palav. lib. 2. cap. 70. pag. 129 :
Statutum est quod nulla persona... præsumat de die vel de nocte piscari vel piscari facere in fossis, redefossis vel sparafossis rochæ, castri et Circha Buxeti, etc.
Chron. Petri Azarii apud eumd. Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 355 :
Faldas ad palancatum erectas posuerunt,... summo mane obsessores aggressionem fecerunt, et projectis lignis in Circhis in pluribus partibus, refossum subito transierunt, etc.