![[]](img/image.png)
1. CIRCA, pro Secundum, ϰατά. Evangelium circa
Joannem, apud Anonymum de Baptismo hæreticorum edito a Rigaltio.
Concedimus ut Circas et vigilias non faciant, propter perpetuas Ecclesiæ observantias, nisi in obsidione civitatis.Vetus Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 180 :
Terram quoque Dineti, quam Calumniabatur, wirpivit, et Circam castelli, quam vi extorquebat, similiter relaxavit.Charta Agnetis Comitissæ Nivernensis ann. 1191. in Tabulario Autissiodor. fol. 52 :
Omnes illos... ab exercitu et chevalchia et excubatione, scilicet a custodia villæ de nocte, quæ Cerchia dicitur, quittavimus et franchivimus.Charta Guillelmi Decani Catalaunens. ann. 1267. in Tabulario Campaniæ Bibl. Regiæ fol. 428 :
Super eo quod idem Rex asserebat se in nostris nemoribus villarum nostrarum.... grueriam et Cerchiam habere, nobis contrarium asserentibus.Occurrit iterum in alia Charta ejusdem anni ibid. et in alia Philippi Franc. Regis ann. 1193. cujus locus refertur in Caceria. Item in Charta Ricardi Abbat. S. Cornelii Compend. ann. 1203. ex Tabul. Compend. :
Se habere diceret in boscis nostris... Cercheiam, chacheriam, grueriam, advocatiam.Pactum inter Episcopum Lingonensem et Abbatem Besuensem ann. 1342. in Regesto feodorum Eccl. Lingon :
Item, et super eo quod cum ad nos Abbatem et Conventum Bezuensemprædictos Cerchia, seu vigilum cura, dic tæ villæ Bezuensis pertineat, in quibus nos Reverendus Pater perturbavit,... dicto videlicet Episcopo dicente et asserente, quod ad ipsum tanquam Gardiatorem dictæ villæ Bezuensis redditiones, acceptiones, et custodia dictarum clavium, necnon proclamatio, Cerchia seu vigilum cura pertinebat.
ut deputentur seniores, qui circumeant Monasterium horis quibus vacant Fratres lectioni. Vita S. Petri Abbatis Cavensis n. 20 :
Forte tunc senior quidam ex more Monasterii cum Circam faceret, Monachum illum a longe, quasi cum alio loquentem, audivit.Ubi perperam editum, cum circa faceret, quod non adverterunt viri eruditi. Hugo Flaviniac. in Chronic. pag. 248 :
Nam Circam matutinis exactis faciebam.Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 4. de Priore claustrali :
Egressis autem omnibus de Ecclesia, Prior accipit sconsam, quam ea hora candela intus accensa omni nocte parat illi hebdomadarius ad faciendam Circam.Vide Petr. Damian. lib. 6. Ep. 26. pag. 554. Hinc qui circas facit Monachus
Circuitores Monasterii, quos alio nomine Circas vocant, juxta S. Benedicti præceptum certis horis circuire debent Monasterii officinas, observantes injurias et negligentias Fratrum, et statuti ordinis prævaricationes.Statuta S. Dunstani :
Secundum Regulæ præceptum constitui debet aliquis Frater, qui ab officio circuitus sui Circa vocatur. Est enim ejus officium circuire claustrum, ne forte inveniatur frater acediosus, aut alicui vanitati deditus.] Adde Statuta Petri Venerabilis cap. 66. et Eckeardum de Casibus S. Galli cap. 3. necnon Statuta reformatoria Monasterii S. Michaelis in Periculo maris ann. 1223. apud Martenium tom. 1. Anecd. col. 911. Cherche, in Stat. MSS. monial. Congregat. Casal. Bened. cap. 7 :
Ordonnons qu'il y aura deux Cherches, lesquelles on prendra pour un an, et seront anciennes et meures de mœurs, lesquelles iront par sepmaines circuir les officines du monastere, pour voir si on ne trouvera point aucunes caquetant ou faisant aultres choses illicites.Idem et
Erant et qui vigilias agebant contra noctis incommoda, usque adeo non tædebat operæ ullius, aut oneris privatim obeundi, fratres illos, qui et illud in primis, ne qua frequentia alienorum hominum, quantumvis industriorum, professionis quietem interturbaret, summopere curabant.Certe dormitoria obeundi curam spectasse Circatores, seu ut vocatur, Circinnatores, docet Adhalardus in Statutis Corbeiensis Monast. lib. 2. cap. 6 :
Ab ipsis etiam Circinnatoribus, horis quibus vacant Fratres lectioni, observanda, et inventa acrius castiganda sunt.Circatoris officium præterea describitur in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 40 :
Circator eligatur de totius Congregationis religiosioribus et ferventioribus ordine, qui nec malitiose pro privato odio unquam clamet alios, nec pro privata amicitia taceat negligentias quorumcunque. Ad hujus officium spectat officinas Monasterii circuire, et observare negligentiasAntiquæ Consuetudines Monasteriorum S. Benedicti n. 8. apud Mabill. tom. 4. Analect. pag. 461. :fratrum, et ordinis prævaricationes, Quotiens Circam facit, adeo religiose et ordinate debet incedere, ut terrorem incutiat spectatoribus suis, et exemplum religiositatis ostendat. Adeo autem tacite et severe debet facere Circam, ut nulli unquam loquatur, vel signum faciat ; sed tantummodo studiose scrutari debet et inspicere offensiones et negligentias. Omni tempore potest facere Circam excepta hora Capituli et Collationis, quando scilicet ostia claustri jam firmata sunt... Iste diligenter debet attendere, ne unquam aliquis sine causa horis regularibus desit, et ne quisquam loquatur, ubi vel quando non debet.
Circatores etiam duos, qui omnibus horis, dum fratres vigilabant, circuibant monasterium, ne quis frater deesset proprio loco : si autem defuisset, statim in tabulis notabatur, etc.Ibid. n. 11 :
Prædicti circatores hoc observabant, si aliquem ridentem, vel aliquid susurrantem conspexerant, statim tabulis notabatur, et benignissime corripiebatur tempore opportuno.Adde Bernardum Monach. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 5. in editis cap. 4. partis 1. ubi quanta ii modestia incederent, iisdem pene verbis, quibus liber Ordinis S. Victoris, declarat ; quibus adjungenda quæ in hanc rem habet Lanfrancus in Statutis pro Ordine S. Benedicti cap. 4. et Capitula Novitiarum apud Mabill. in Actis SS. Benedicti sec. 4. part. 1. pag. 742. Præterea S. Hieronym. Epist. 22. cap. 15. ubi de Cœnobitis :
Et quia nocte extra orationes publicas in suo cubili unusquisque vigilat, circumeunt cellulas singulorum, et aure apposita, quid faciant diligenter explorant, etc.Ecbas. vers. 468 :
Circator veniat, dictum scelus omne revolvat.
Primo signo ad vesperas pulsato, Circator fratres collecturus, ostio domus hospitii appropiat.Unde eidem Scriptori Exactores, seu ἐπείϰται dicuntur, cap. 6 :
Tertia feria exactoribus, quos Circatores vocamus, culpas eorum magistro rememorantibus, omnes exuere jubentur.Et infra :
Ab Exactoribus illum cur tardaret inclamantibus.Ex B. Dorotheo Doctr. 11. colligitur Canonarchæ officium fuisse dormientes Monachos excitare ad vigilias media nocte in Ecclesia obeundas. Vide Capitula Monachorum S. Galli ann. 817. cap. 14. 25. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 4. dist. 4. cap. 8. Benedictum XI. PP. in Epist. apud Wadding. in Regesto tom. 3. pag. 18. etc. Dinamius Patricius in Vita S. Maximi Episc. Regiensis :
Quadam nocte imminente celeberrima B. Andreæ solennitate, cum deputatus ego essem qui ad vigilias excitarem, etc.
Dicebat etiam præfatus Episcopus, quod prædecessores sui et ipse fuerant et erant in possessione et saisina custodiendi Ecclesiam B. Mariæ Parisiensis, ac fieri faciendi Excubias, seu guetum in ipsa, et in certis locis prope ipsam, per Burgenses et Officiarios suos in vigilia festi Assumptionis B. M. Virginis in principio de Te Deum, qui cantatur in fine Vigiliarum, et ante principium Laudum, usque in crastinum diem ; inceduntque et incedere consueverunt in dictis vigiliis Baillivus, Officiarii, et alii deputati ex parte Episcopi ad faciendum guetum in dicta Ecclesia, ne aliquod malum ibidem fiat.
Cum autem ipsi Episcopi Circationes suas ibi agere deberent, ad eorum mansionatica daretur, quod in Capitularibus antecessorum nostrorum præscriptum habetur.
Sollicitudinem omnium Cœnobiorum Dom. Rogero Priori Maltonæ commisit .... sub eo vero singulis gradibus marium et feminarum unum vel duos, quos Circatores, vel summos Scrutatores appellant, qui omnium domorum statum diligenter inspicerent, et ut oporteret, corrigerent.De his Circatoribus agunt idem Gislebertus in Regula sua pag. 705. 706. tom. 2. Monastici Anglic. Statuta Ord. Præmonstrat. dist. 2. cap. 4. Burchardus Mon. de Casib. S. Galli cap. 8. extremo, et Gervasius Abb. Præmonstrat. Epist. 47.
Per omnes Parochias et Monasteria mos est Episcopis Circuire, in Concil. Cabilonensi ann. 650. cap. 11. Auctor. Prædestinati lib. 1. hæresi 22 :
Hos Origenes ita perfecte superavit, ut eorum causa Periodeutes fieret, et per singulas quasque urbes per Orientem eundo prædicaret.
Per vos seu Inquisitores vestros, qui inter vos Circatores vulgariter nuncupantur.
Custodes prædicti artium.... possint in locis et per loca suæ custodiæ seu Circhæ ire et stare.Unde
Nec teneaturapud Laur. in Amalth.(saltarius)subesse Circatoribus communis Mutinæ, etc. Circitores, publici urbis custodes,
Circitat et Circat, ϰυϰλεύει.
Circat, circam facit.Bernard. Ordo Cluniac. part. 1. cap. 3. de Priori claustrali :
Factis orationibus... Circatis, ut mos est, stratis, Circat necessaria a capite usque ad finem, ne forte quis ibi soporatus fuerit remanendo ; indeque ad Monasterium revertens, Circat omnia altaria et angulos membrorum Ecclesiæ, etc.Historia MS. Bellorum Hierosolymit. vernacula :
Li fius du Marchis Cierca la cité, pour voir se ele estoit bien garnie de vitaille, et si com il Cerchoit ; il trouva les bannieres de Salehadi.Hinc efficta vox Cercher, pro quærere apud nos, quod qui quærunt, loca circumeant. Vide Oct. Ferrarium qui id etymi non probat, et a quæritare deducit. Chart. ann. 828. Episc. Mutin. ap. Murator. Antiq. Ital. tom. 5. col. 191 :
Salvo pacto, quod pro Circanda parochia semper tertio anno nobis donetur.Vide mox Circada.
Illucessit ergo dies, venit hora capituli, fuit ibi Abbas, qualiter suos socios scandalizaverit, quos prius ammonere debuit ; etiam quid Circarie egerit et repererit enarravit, etc.
Statutum est quod potestas teneatur Circas civitatis Mutinæ cavari facere et aptari.Alia ann. 1327. apud Murator. tom. 2 : Antiq. Ital. med. ævi col. 508 :
Statutum est quod Circhæ, quæ sunt circa civitatem, recavari debeant et reaptari.Stat. Palav. lib. 2. cap. 70. pag. 129 :
Statutum est quod nulla persona... præsumat de die vel de nocte piscari vel piscari facere in fossis, redefossis vel sparafossis rochæ, castri et Circha Buxeti, etc.Chron. Petri Azarii apud eumd. Murator. tom. 16. Script. Ital. col. 355 :
Faldas ad palancatum erectas posuerunt,... summo mane obsessores aggressionem fecerunt, et projectis lignis in Circhis in pluribus partibus, refossum subito transierunt, etc.
Ut Ecclesiæ in isto regno per occasionabiles Circadas, et per indebitas consuetudinarias exactiones... non affligantur.Notitia Isamberti Episc. Pictav. apud Beslium in Episc. Pict. :
Nec aliquid pro illis ulterius præter Synodum et Circadam Pictavensibus Episcopis debeat.Charta Philippi Episcopi Belvac. apud Louvetum l. 1 :
Nequaquam tamen ad Synodum vadat, nec unquam censum illum qui Circada nuncupatur, persolvat.Ivo Carnot. Epist. 286 :
Ecclesiam de Mundonis villa liberam a Synodo et Circada et omni exactione.Bulla MS. Silvestri II. pro Monasterio Burgoliensi :
Ecclesiæ autem ipsius Monasterii in quibuscumqueRedditio Circadarum et Synodorum, in Charta Landerici Episc. Parisiensis pro Monast. S. Dionysii. Vide Hist. S. Martini de Campis pag. 369. 495. 497. 507. Tabular. Abbat. Hederæ fol. 75. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. Instrum. pag. 7. 9. et collect. Ampliss. Marten. tom. 1. col. 891.territoriis sitæ maneant absque alicujus Episcopi seu Archidiaconi, necnon et alterius personæ inquietudine, excepto synodali, vel quæ vulgo Circada vel Parata dicuntur, redditione.
Statuimus quatenus nec nobis nec alicui nostro successori, neque alicui nostræ Congregationis personæ ab hinc usque ad duodecim annos Circam vel aliquid exactionis in prædictis Ecclesiis facere liceat præter nostram nostrorumque nuntiorum procurationem et annualem censum, quem nobis debent colligere Prior Pontidensis et Prior Cremonensis.
Dedit insuper Synodos et Circadias omnium supradictorum altarium.
Circatam et synodalia jura.Charta Guidonis Episcopi Belvacensis :
Neque tamen ad Synodum vadat, numquam censum illum qui Circata nuncupatur, persolvat.Charta Petri Episcopi Paris. ann. 1213. in M. Pastorali Eccl. Paris. lib. 2. Ch. 117 :
Sciendum est quod hæc decima libera est, et penitus absoluta est a Synodo et Circata.Index Beneficiorum Ecclesiæ et Diœcecis Constantiens. fol. 3. verso :
Item Rector solvit pro capa Domini Episcopi tres solidos ; item pro Circata tres solidos ; item pro Chrismate viginti denarios.Occurrit apud Innoc. III. PP. lib. 2. Epist. pag. 415. Beslium in Episc. Pictav. pag. 57. Ordericum Vital. lib. 5. pag. 553. in Chron. Beccensi pag. 6. necnon in Hist. MS. ejusdem Monasterii pag. 310. num. 7. etc.
Cum reditu Episcopi, id est, Circatura.
Capitagia hominum nostrorum,... et stallagia sotularium, et segniatam piscatorum, Circadam etiam nemorum, et aquæ custodiam : hæc omnia eis quitta clamamus, etc.Eadem habentur in Charta Ingelranni III. Codiciacensis Toparchæ ann. 1207. apud Plessæum nostrum in Histor. Codiciacensi pag. 166.
Synodales tamen census prædicti altaris, Circatus, aliaque obsonia nostra atque ministrorum nostrorum singulis annis nobis persolvenda, in manu nostra retinuimus.
Hæc igitur sunt, quæ a præfato Cœnobio possessa cognoscimus, et in perpetuum possidenda libere et quiete et absolute a Synodico debito et Circuta, cæterisque consuetudinibus ad jus Episcopale pertinentibus eidem cœnobio concedimus.