« »
 
CIRCULUS 1, CIRCULUS 2, CIRCULUS 3.
[]« 1 circulus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 339c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCULUS1
1. CIRCULUS, Hominum cœtus collectus, vox Latinis Scriptoribus frequens. S. Hieronym. :
Dum audientiam et Circulum lumina jam in plateis accensa solverent, etc.
S. Augustin. lib. de Utilitate credendi cap. 9 :
Dic mihi utrum si quis fabellam libenter audiret,... vel in convivio, vel in aliquo Circulo, ullove consessu, videretur ne tibi curiosus ?
Lex Bajwar. tit. 67. § 5 :
Cum sex in Ecclesia conjuret, et cum 12. ad staplum Regis, in Circulo et in hasla, hoc est, in Ramo, cum verborum contemplatione conjurare studeat.
Quo loco in circulo, videtur esse in hominum cœtu. Circulis coire, in leg. 11. Cod. Th. de Hæretic. (16. 5.) Circuli Cardinalium, de quibus Ceremoniale Roman. lib. 3. pag. 324. Vide Haga.
Circulus, Areæ seu campi spatium, quod pugilibus duello decertantibus dabatur, in Speculo Saxon. lib. 1. art. 63. § 6. 7.
Circulus Aureus, Coronæ simplicioris species, quæ Patriciatus insigne erat apud Romanos, sub Imperatoribus Occidentalibus. Leo Ost. lib. 2. cap. 79 :
Eidem Henrico IV. Patriciatus honorem Romani contribuunt, eumque præter Imperialem coronam, Aureo Circulo uti decernunt.
Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 119. de Lothario Imp. :
Ipse vero in civitate coronam Circuli Patricialis accepturus remansit.
Acerbus Morena in Histor. Rerum Laudensium pag. 117. [] de Friderico I. Imp. :
Sequenti igitur proximo die Dominico prædictus Papa Paschalis cum suis Cardinalibus in ipsa Ecclesia S. Petri Missam honorifice et cum magno gaudio celebravit, ipsoque die in capite Imperatori Circulum Aureum tantummodo imposuit. Sequenti vero die Martis, in quo fuit festum S. Petri ad Vincula, prædictus Dom. Papa Paschalis Dom. Federicum Imperatorem et serenissimam Augustam Beatricem conjugem suam ex coronis auro purissimo, et multis pretiosissimis gemmis decoratis coronavit in ipsa Ecclesia S. Petri. Circulum
etiam, non coronam Regibus tribuit Chronicon Montis-Sereni ann. 1134 :
Imperator celebrat Pascha Halverstat, ubi quidam de Principibus Danorum Magnus nomine, hominium ei faciens, regnum Daniæ ab ipso suscepit, et postquam præstitit juramentum, Imperatori ad Ecclesiam procedenti, Circulo decoratus Aureo, gladium præportavit.
An. 1152. de Friderico Imp. :
Qui proximum Pentecoste Merseburg celebrans, Sueno Regi Daciæ Circulum Regium concessit.
Et ann. 1158 :
Dux Bohemiæ concesso sibi ab Imperatore Circulo nominatur.
De quo Ducum Bohemiæ Circulo, Wladislao Duci a Friderico Imp. indulto, multa commentatur Bohuslaus Balbinus in Epitome Rerum Bohemicarum lib. 3. cap. 10. 14. Vita S. Conwoionis Abbat. Rotonensis num. 11 :
Salomon Rex (Britanniæ Armoricæ) appellatur, non quod revera esset ; sed quia Circulo aureo et purpura, concessione Caroli Augusti, utebatur : idcirco hoc nomine censebatur.
Vide Familias nostras Byzantinas pag. 139. et Dissert. 28. ad Joinvillam.
Circulis aureis Augustæ apud Occidentales usæ etiam leguntur, non coronis. Arnoldus Lubec. lib. 6. cap. 2. de uxore Philippi Suevi Imp. :
Ibi quoque Regina, regio diademate, non tamen coronata, sed circulata processit.
Vide Corona Ducalis. . MS. :
El fu vestu d'un paille Alexandrin,
Et en son chef un Chapelet d'or fin,
Alibi :
Le Cercle d'or li ert el chief assis.
P. Carpentier, 1766.
Circulus Aureus, Ornamentum muliebre. Charta ann. 1302. Bernardi milit. dom. de Morœul ex Chartul. 21. Corb. fol. 101 :
Je doins et devis a Contesse me fille pour son mariage vin cent livres de Parisis... et avec aura elle... couronnes, Chercles et fremaus, etc.
MS. :
Car dessus le chief li a mis
Le Chercle d'or qui reflambre.
Vide infra in Corona.
L. Henschel, 1840–1850.
Circulus Aureus. Annulus major. Testam. Joann. Sack. ann. 1332. in Guden. Syllog. pag. 634 :
Lego... annulum meum aureum uxori dom. Symonis de Brumsser militis, et ipsi Brumssero Circulum meum aureum, quem in manu mea portavi.
Circulus, Orbiculatus et planus discus, Assiete. Gregor. Magnus. lib. 5. Epist. 56 :
Cocleares vero et Circulos quos direxisti, suscepimus.
Circuli Ferrei, in pœnitentiam ab Episcopis aut Presbyteris olim imponi solebant, iis qui crimina quæpiam enormia commiserant, qui eos in brachiis induebant, nec deponebant, donec post multas peregrinationes ad Sanctorum sepulcra et memorias miraculo aliquo solverentur. Liber MS. Miraculorum SS. Floriani et Florentii :
Consuetudine [] antiqua partibus interioris Franciæ usque hodie mos inolevit, ut quisquis propinquiorem sibi parentem gladio jugulaverit, et postea pœnitentia ductus ad Pontificem crimen admissi facinoris detulerit, ipso decernente Pontifice, ex ipso gladio ferrei nexus componantur, et collum peccatoris, venter atque brachia strictim innectantur ex ipsis ferreis vinculis : sicque de propria patria et solo patrio pellatur : interim quousque divina pietas eadem vincula solvi præcipiat, primum Romæ, dehinc per diversa Sanctorum loca veniam criminis efflagitando peregre proficisci cogitur.
De ejusmodi circulis pœnitentium agunt Capit. Aquisgr. ann. 789. cap. 77. Capitul. 1. incerti anni cap. 45. et lib. 1. Capitul. cap. 79. Append. 1. cap. 34. ubi de iis qui
nudi cum ferro vadunt, et dicunt se data sibi pœnitentia ire vagantes, etc
. Horum meminere præterea Scriptores complures, Greg. Tur. de Gloria Confess. cap. 87. de Vitis Patr. cap. 15. Bertha Sanctimonialis in Vita S. Adelheidis num. 26. Rudolphus Fuldensis in Vita S. Liobæ cap. 25. Vita S. Medardi ex Cod. Resbac. cap. 14. tom. 8. Spicilegii Acher. Vita S. Willibaldi cap. 38. n. 7. apud Gretzer. Metellus in Quirinalib. Charta Alfonsi Regis Hispan. apud Bivarium in Addit. S. Braulionis pag. 65. Rodolphus Trotarius lib. 5. Miracul. S. Benedicti num. 19. Vita S. Nicetii Episc. Lugdun. num. 8. Acta S. Quirini Mart. num. 21. Acta S. Willelmi pueri Mart. num. 2. Hist. Relationis S. Richarii num. 14. Altfridus in Vita S. Ludgeri Episcopi Mimigard. num. 20. Radulfus in Vita S. Richardi Episc. Cicestr. lib. 1. num. 98. Mirac. S. Remacli cap. 3. Hist. mortis S. Leonis IX. PP. num. 10. Mirac. S. Bavonis lib. 3. Miracula S. Galli lib. 2. cap. 34. Reinerus in Catalogo Hæreticor. pag. 92. Miracula S. Walburgis num. 4. Vita S. Apiani Monachi num. 13. Matth. Westmonast. pag. 353. Vita S. Joannis Abb. Reomaensis num. 6. Vita ejusdem ex Roverio num. 3. Vita B. Stephani Abbatis Obasin. lib. 1. cap. 24. Synaxaria in S. Arsenio 13. Decembris, Menæa in S. Acacio 26. Novembris, in S. Theodosio Antiocheno 11. Jan. et 5. Febr. in S. Romano Cilice 9. Feb. in SS. Cyro et Marama 28. Febr. 23. Mart. in S. Georgio, Mirac. S. Adalberti Egmund. cap. 26. Folcard. de Mirac. S. Bertini cap. 4. lib. 2. cap. 25. Joannes Monach. in Vita S. Bernardi Pœnitent. num. 11. Miracula S. Winoci cap. 15. 16. Mirac. S. Bertæ cap. 1. 6. Aimoinus lib. 2. de Miracul. S. Germani cap. 13. Hist. Rotonensis Monasterii cap. 1. 8. Leges Alfonsinæ parte 1. tit. 4. lege 20. etc. His addenda quæ habet Petrus Damiani lib. 1. Epist. 9. 19. lib. 5. Epist. 8. lib. 6. Epist. 28. 30. lib. 7. Epist. 19. ubi de viris piis qui ultro ferreis circulis brachia ac corpus circumcingebant. Adde S. Hieronym. Epist. 22. cap. 12.
Circulus Solidi. Est titulus 22. in Cod. Theod. lib. 9 :
Si quis solidi circulum exteriorem inciderit, etc.
Circuli Signorum, Qui funium campanarum extremitati apponi solent, et quos amplectuntur qui eas pulsant. Hariulfus lib. 3. cap. 3 :
Septem ex ære circuli ad signa pendentes argentei 5. reliqui ex auricalco.
Idem lib. 2. cap. 10 :
Cloccæ optimæ quindecim cum earum Circulis quindecim. Armillas
campanarum funibus pendentes vocat Adrevaldus in libro de Miraculis S. Benedicti cap. 26. []
Circulus. Tabularium Ecclesiæ Augustodun. ann. 937 :
Missa S. Johannis aut redimat den. 1. Circulos 12. prouvatia avena mod. 1. mense Mart.
Tabularium S. Remigii Remensis :
Summa... facularum 977. perticarum Circulorum 157. scindularum 995. axilium 987.
Ubi circuli videntur esse qui ad cupas dicuntur in Lege Wisigot. lib. 8. tit. 3. § 8. id est, quibus cupæ colligantur. Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 108 :
Et 5. sextarios avenæ de Caballaco, per vindemias 2. Circulos plicatos ad tinam, etc.
Occurrunt eadem verba fol. 127. Vox Circulus pro vinculo dolii passim legitur, ut apud Lobinellum in Hist. Britan. tom. 2. pag. 399. in Tabulario S. Vincentii Cenoman. non semel, in Charta Ludovici Pii ann. 832. in Hist. San-Dionysiana Felibiani pag. lii. etc. Sed et apud Plinium, ait enim 14. 21. Circulis vasa cingere.
Circulus, Instrumenti musici species. Lex Angliorum et Werinor. tit. 5. § 20 :
Qui harpatorem, qui cum Circulo harpare potest, in manu percusserit, etc.
P. Carpentier, 1766.
Circulorum census. Vide Circulagium.
P. Carpentier, 1766.
Circulus Gallinarum, inter præstationes feudales in mutatione domini debitas recensetur, in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. JJ. rub. ann. 1273. fol. 16. v. :
Galhardus de Bladin,... et Willelmus de Bladin.... debent... unam vaccam vayram et unum Circulum gallinarum sporlæ in mutatione domini.
Vide Gallinagium.
P. Carpentier, 1766.
Circulus, Circuitus, Gall. Tour. Circulum facere per civitatem, apud Burcard. Argent. in vita Alex. VI. PP. pag. 44. Galli diceremus :
Faire un tour par la ville.
[]« 2 circulus » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 340c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCULUS2
2. CIRCULUS, Piscis genus. Tract. de Piscibus cap. 103. ex Cod. reg. 6838. C :
Circulus a nostris morrude ab ore, quia mourre vocant os cum prominentibus labris, Galli rouget, Santones perlon, Massilienses galline, Agathenses rondele a corporis rotunditate, Neapolitani Cocchou quasi coccygem, maris Illyrici accolæ organo a voce. Musculos magnos habet et carnosos, unde a Gallis quibusdam refait vocatur, quasi dicas bene curatum et saginatum.
[]« 3 circulus » (par L. Favre, 1883–1887), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 340c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CIRCULUS3
3. CIRCULUS, Circullus, Orbis ex ligno aut ferro, quo vasa lignea cinguntur ; Italis, Cerchio, Gall. Cerceau. Stat. bonon. ann. 1250-67. tom. ii. pag. 282 :
Ordinamus quod nullus tabernarius vel habens canipam debeat retinere ramum aulive nec alicujus arboris fructifere, sed circulum et garbolam cum ramo arboris non producentis fructum debeat retinere.
- Stat. Casalis sæc. xiv. in Mon. Hist. patr. Taurin. tom. ii. col. 1002 :
Item statutum est quod aliquis non possit extrahere aliqua axiamenta seu lignamina nec rebias et salices carrazias et Circullos nec aliqua alia ligna, etc.
Fr.