« »
 
[]« Clepsydra » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 366c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLEPSYDRA
CLEPSYDRA, seu Aquatile, uti vocatur a Senatore in divinis Institut. Græcis ϰλεπσύδρα a ϰλέπτω, furor, et ὕδωρ, aqua ; quod aqua in Clepsydris sensim perfluat et quasi furtim subducatur. Est ergo Clepsydra Horarium ex aqua, cujus inventionem Scipioni Nasicæ tribuit Censorinus. Idem Senator :
Horologium aliud ubi solis meatus sine sole cognoscitur, et aquis guttantibus horarum spatia terminantur.
Vide Nicephorum Blemmydem in Epitome Physicæ cap. 31. et Fabrum in Thesauro, ubi multa erudite de antiquo Clepsydrarum usu, et de forma.
Clepsedra, Clepsidra. Ugutio et Joan. de Janua : Clepsedra, Ducillus (al. docillus) qui obdit foramen dolii, quia per illum quis furatur liquorem, etc. Item Clepsidra dicitur quoddam instrumentum quod immittitur in dolium superius per foramen causa furandi vinum. Gloss. Lat. Gall. : Clipsedra, Broche de tonnel. Olla patella :
Dolia, quartalium, fundum, Clepsedra, lagena.
Hugo Parisiensis de Institut. Novitiorum :
Hi profecto non solum arguendi, sed etiam deridendi sunt, qui quasi caupones ad omnem Clepsedram eliciendi gustus gratia palatum extendunt.
Saxo Grammaticus lib. 2 :
Egesta dolio Clepsidra, fuso flammam humore sopivit, mediasque incendii pœnas tempestivo liquoris beneficio repressit.
Continuator Florentii Wigorn. ann. 1138 :
Reperit unam de cupis, quam hesterna die plenam reliquerat, usque ad foramen obicis, qui usitato nomine Clepsydra dicitur, evacuatam.
Gervasius Tilleberiensis MS. de Otiis Imperialibus decisione 3. cap. 88 :
Sed et dolia vino plena in ipso cellario nostro vidimus, nonnunquam extracta Clepsedra, vinum nullum effundere.
Tabularium S. Bertini :
Omnes ponentes vinum in domibus vel in cellariis, in Arques, sive pro vendendo in grosso, sive ad Clepsedram debent, etc.
Charta Waldemari Regis Danor. ann. 1326. apud Pontanum lib. 7. Rerum Danicar. :
Vinum quod personaliter apportarint, possunt in suis Viceon ad Clepsydras vendere et alienare.
Thomas Cantiprat. lib. 2. cap. 1. § 6 :
Quem ut transeuntem vidit mulier quæ in cellario stabat, et vinum trahebat e dolio cum Clepsedra in manu oblita, in plateam cucurrit.
Vide Ducillus. Sic porro ita appellata Clepsedra, quod ex ea vinum de dolio, ut aqua de clepsydra horaria, defluat.
Clepsedraria. Ugutio : Tabernarius, Tabernio, Crustarius, ganeo : unde hæc caupona, tam pro muliere, quam taberna, quæ aliter dicitur Tabernaria, Cæsaria, Crustaria, Propino, Meraria, Ganearia, Clepsedraria, Pandochium.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Clepsedra, Doisil vel entonnouer.