![[]](img/image.png)
CLICHA, Clichea, Pila, globulus ligneus, qui clava, quam Clicart
appellabant, propellitur, quod Clichare dicebant ; idem quod supra
Choulla. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 285 :
Significatio in villa Laudunensi pluribus habitatoribus dictæ villæ per nonnullos habitatores villæ de Montibus in Laudunesio quod dicti habitatores de Montibus darent unam Clicham argenti optime Clichanti, qui veniret Clichatum et Clicharet apud dictam villam de Montibus.Ibid. ch. 307 :
Quod in die Dominica ante Ramos palmarum Clicheam argenteam meliori Clichanti darent ;... et pro de dicta Clichea ludendoin Lit. remiss. ann. 1385. ex Reg. 126. ch. 161. Mirac. B. M. V. MSS. lib. 2 :Johanninus Pariti venit, et de dicta Clichea luserunt. Un baston, appellé Clicart,
Et d'un baston et d'un ClicartTost li donroit de lès l'orelle.
P. , 1766.
◊ Descliquer vero
dixerunt nostri, pro Débander, détendre, Laxare, remittere. Lit. remiss. ann. 1382.
in Reg. 121. ch. 20 : L'exposant..... par male fortune en Descliquant, feri de ladite vire ledit Pierre ou oel, dont mort s'est ensuye.