« Clima » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 373a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLIMA
CLIMA, ex Gr. ϰλίμα, inclinatio cœli, Vitruvio
lib. 1. Septem autem climata, quæ sunt ϰατὰ θέσιν
recensent antiqui Græciæ magistri. At Abulfeda Arabs climata ita distinguit ut aliud
Clima verum unum e septem prædictis : Alterum, Clima cognitum, quæcumque
regio, aut regnum plurimas provincias et tractus continens dicatur. Ab Arabibus igitur
videntur Græci Byzantini regionibus ac provinciis Climatis nomen indidisse. Paulus
Diacon. lib. 23. Hist. Misc. :
Ast Imperator rebelles cæsos et tonsos exilio damnavit, et apud Chersonam deportatos fore decrevit, et Climata illa sub custodia et munitione conservanda.Anastasius in Hist. Eccl. pag. 137 :
Missus est in exilium apud Climata eremi.Ubi Theophan.
Εἰς τὰ ϰλίματα ἐρήμου. Sed ii a Græcis vocem hausere. Glossæ Basilic. :
Οἱ βιϰάριοι τοῦ Ποντιϰοῦ, ἢ ἑτέρου τινὸς ὅλου ϰλίματος.Ita usurpant Palladius in Vita Chrysostomi pag. 23. Constantinus de Administ. Imper. cap. 1. Cantacuzenus lib. 1. cap. 4. initio, etc. Hinc ϰλιματάρχαι Climatum Præfecti, apud Simocattam lib. 3. cap. 9. lib. 4. cap. 7. et Constantinum Manassem pag. 139. et 168. edit. Meurs. Dudo lib. 3. de Morib. Normannor. :
Fama ilico per Franciæ Climata celeriter penetravit.Ordericus Vital. lib. 3. pag. 491 :
Totam regionem in illo Climate pacificavit.Egidius Parisiensis MS. lib. 1. Karolini :
.... Navarro in Climate gentiPampilona situs et inexpugnabile castrum.
P. , 1766.
◊ Annal. Estens. ad ann. 1409.
apud Murator. tom. 18. Script. Ital. col. 1082 : Non enim vult sibi aliud talis fabrica societatis, quam viam struere, qua nos omnes exterminemur, et totum Clima Lombardum in Francigenarum jugum redigatur.
Climata etiam Græci nuperi vocabant urbium regiones. Codex Canonum Ecclesiæ Africanæ cap.
93. 94. ἐν Χαρϰηδόνι εἰς τὴν ἐϰϰλησίαν τοῦ δευτέρου
ϰλίματος. Ubi Editio Lat. In Basilica regionis secundæ. Ita ϰλίματα vocant regiones urbis CP. Socrates lib. 2. cap. 30. et
Novella Justiniani 43. cap. 1. § 1. et Alexandriæ, Epiphanius lib. de Ponderib. et
mensuris pag. 536.
Clima, Papiæ, Mensura pedum 60. Et mox :
Climata sunt in 60. mensuris agrorum, quæ undique habent pedes 60.Scriptor Gromaticus :
Majores... territoria in agros, agros in centurias, centurias in jugera, jugera in Climata, Climata in actus, perticas, passus, gradus, etc.Infra :
Actus minimus est latitudine pedum 4. longitudine 140. Climata quoque undique versus pedes habent 60.Aliter :
Clima dicitur pars agri quadrata, quæ habet ex omni parte pedes 60. id est, perticas decempedas undique sex.