![[]](img/image.png)
CLOCIDRA, Cloxedra, Sic appellatur S. Clotildis Clodovei regis uxor, in Act. var.
ad Conc. Basil. apud Marten. tom. 8. Ampl. Collect. col. 215 :
Ut ille flos dignissimus sancta Cloxedra, regis Burgondiæ neptis, Clodeveo regi Francorum, sed pagano, matrimonio copularetur.Et col. 216 :
Ex quibus illa SS. Clocidra, quæ regi Clodeveo sicut et coronam, ita et fidem catholicam detulit.