![[]](img/image.png)
CLOCIRE. Alexander Iatrosophista lib. 1. Passion. cap. 102. de signis Hydropisis :
Aschitem ergo scias cum venter repletus humoribus, quasi in utre aliquo huc illucque commoto Clociendo decurrit.Ubi Glossæ MSS. :
Cloco, clocis, verbum factitium : clocit enim venter in aschite, id est, sonat sicut aqua in utre.Vetus Epigramma lib. 4. Epigram. veter. :
Vide Cloc Cloc.Percutit et frangit vas, vinum defluit, ansaStricta fuit, glut glut murmurat unda sonans.