« 1 clypeus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 380a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CLYPEUS1
1. CLYPEUS, Clypeum, Armorum insigne, quod in eo depingi solebat. Gloss. Lat. MS. :
Clypeum, ubi imagines proponuntur.Ita porro neutro genere vocem hanc interdum efferre Grammaticos observat Pollio in Claudio. Caper :
Clupeum, Imago, Clypeus, ϰόπις.Vet. Glossar. San-German. MS. num. 501 :
Clypeus, Imago rotunda, in qua solum caput pingitur.Olim vero in Clypeis eorum, quorum essent, vel etiam avorum, imagines effingi solitas, colligitur passim ex veteribus Scriptoribus, Tito Livio lib. 5. Histor. Plinio lib. 35. cap. 2. Silio Italico lib. 17. et aliis : qui quidem Clypei, siquidem in templis appenderentur, aurei ut plurimum erant, quod de Lucii et Caii Cæsaris Clypeis observat Xiphilinus et Dione, et auctor Panegyrici Constantino dicti, de ipsiusmet Augusti scuto, sub finem :
Merito igitur tibi, Constantine, et nuper Senatus signum Dei dedit, et paulo ante Italia scutum et coronam cuncta aurea dedicarunt, ut conscientiæ debitum aliqua ex parte revelarent. Debetur enim et divinitati simulachrum aureum, et virtuti scutum, et corona pietati.Atque in Clypeorum ejusmodi dedicationibus epulas datas civibus docent inscriptiones aliquot veteres, 441. 7. 496. 4. 6. Vide Salmasium ad Pollionem pag. 325. 326.
Clypeus. Tabular. S. Germani, Paris. ann. 1253 :
Et 15. solidos Paris. annui reditus, quos percipiebant, ut dicebant, pro Clypeo in Ecclesia B. Germani de Pratis.
Clypeus Sepulcris Militum Appensus, in Legibus Henrici I. Regis Angliæ cap. 83. Baldricus Abbas Burguliensis in
Scutum Raherii viri fortissimi :
Mox :A Domino viduata tuo jam Parma quiesce,Cui par Raherio nullus erat dominus.
Inscriptio Clarevallensis, in Notis Claudii Menardi ad Hist. Joannis Joinvillæ pag. 366. edit. postremæ, de Gaufredo Joinvillæ domino :Qui te conspicient pro tanto Milite plorent,Tuque diu valeas in titulo posita.
Et pour ce qu'il trespassa en la terre (sainte) sans hoirs de son cors, pour ce que renommée ne perisse, en apourta Jean cils de Joinville son escu, aprés ce qu'il demeura au service dou S. Roy Louys outremer l'espace de sept ans. Li dit Sires de Joinville mist son escu a S. Lorent, afin que on priast pour li.Ex quibus colligitur scuta virorum nobilium tumulis jam olim appensa, ac proinde eorum, quibus illa decorari solebant, armorum insignia : quod etiamnum fieri passim novimus. Id olim pariter in usu fuisse, ut arma mortui sepulcro imponerentur, habet præ cæteris Quintilianus Declam. 369 :
Quidam arma de sepulchro viri fortis, suis consumptis sustulit, victor reposuit, reus est violati sepulchri.Notum istud Virgilii 6. Æneid. vers. 262 :
Morem etiam fuisse veteribus, cum militia se abdicarent, arma sua in Deorum templis suspendere, addita inscriptione, pridem observarunt Lipsius ad Tacitum, et Meursius ad Lycophron. pag. 251.At prius Æneas ingenti mole sepulchrumImposuit suaque arma viro, etc.
Clypeus, Prærogativa ac dignitas : Speculum Saxonicum lib. 1. art. 3. § 2 :
Clypeus seu cingulus militaris in septimo terminatur : et primum habet Rex Romanorum, secundum Episcopi, Abbates et Abbatissæ, qui et Superillustres dicuntur : tertium laici Principes, ex quo facti sunt Episcoporum subditi et vassalli, qui illustres nuncupantur ; quartum nobiles et liberi Domini : quintum prædictorum Nobilium vassalli, et etiam Banniti : ipsorumque ulterius vassalli tenent sextum.Et lib. 3. art. 72 :
Legitima et ingenua proles Clypeum patris sui, et hæreditatem sui, matrisque obtinet, si sit æqualis generationis, vel melioris.Vide Gauppii Miscellan. Jur. Germ. pag. 8. sqq.
Clypeus, Vassallus qui domino cum clypeo servitium debet, militari servitio obnoxius.
Libellus de Fundatione Monasterii Bigaugiensis pag. 255 :
Idem ab Adelgoto Magdeburgensi Episcopo præfecturam mille Clypeis, et quingentis talentis præditam in beneficium suscepit.
Clypeus. Familia nobilis. Clypei prostrati apud Matthæum Paris. ann. 1245. pag.
463. i. familiæ nobiles extinctæ. Matthæus Westmonasteriensis eodem anno, de familia
Pembrochiensi extincta :
Sic nobilis Clypeus ille Marescallorum tot et tantis hostibus Angliæ formidabilis evanuit.Albertus Argentin. de Gestis Bertoldi Episcopi Argent. :
Cujus progeniei Landgraviorum de Buchete nullus de masculino genere remansit, et vacat Clypeus aureus cum tribus rosis rubeis a summo deorsum de Buchete.Ita δεῖγμα, seu armorum insigne, quod in clypeis effingitur, in Leonis Imperatoris Oraculis pro familia usurpari monuimus in Notis ad Cinnamum pag. 451. Vide Heereschild et Scutum.
Clypeus Versus. Turpini Historia cap. 9 :
Clypeo verso, ut mos nuntiorum belli est, cum solo milite venit ad urbem.
Societas de Clypeo S. Georgii Militaris, de qua vide Chronicon Elwagense ann. 1440.
Clypeus, Vis armorum. Helmodus lib. 1. Hist. Slavor. cap. 88 :
In omni terra Slavorum, quam ipse vel progenitores sui subjugaverint in Clypeo suo et jure belli.Lib. 2. cap. 9 :
In Slavorum provinciis, quas ipse jure belli in Clypeo suo et gladio possederat.
◊ Clypeo impositos, elatos, et proclamatos Imperatores,
docent passim Scriptores, Libanius in Paneg. Juliani Imp. Ammianus lib. 20.
Zozimus, Corippus lib. 2. de Laudib. Justini. Zonoras in Justiniano, Acropolita cap. 53.
77. Pachymeres lib. 2. cap. 4. lib. 9. cap. 1. Joannes Cantacuzenus lib. 1. cap. 41.
Codinus de Offic. cap. 17. etc. Eodem perinde ritu Francicos Reges elevatos et
inauguratos, ex Gregorio Turonensi lib. 2. cap. 40. lib. 7. cap. 9. Aimoino lib. 3. Hist.
cap. 61. et aliis Pithœus lib. 2. Advers. cap. 6. et Hotoman. in Francogall. cap. 6. ut
Gothicos Reges Cassiodorus lib. 10. Epist. 31. prodidere. Vide Grimmii Antiq. Juris German. pag.
234.
P. , 1766.
◊ Fœdera sua olim sub
Clypeo firmasse discimus ex Arest. ann. 1298. in Reg. Olim parlam. Paris.
fol. 121 : Quia fratres deffuncti Alani Nuzi quondam militis, et procurator domini Hervei de Leonia super his, quæ sub Clypeo concordata fuisse, dicuntur inter eos apud Luparam, etc.
P. , 1766.
Clypeus, Titulus honorarius. Charta ann. 1130. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag.
243. col. 2 : Ego Rogerius Dei gratia dux Apuliæ, Christianorum adjutor et Clypeus, etc.
P. , 1766.
◊ Eodem titulo illustratur
Matthæus Vendocinensis in Necrol. S. Joan. in valle : vij. Cal. Oct. obiit bonæ memoriæ Matheus quondam abbas sancti Dionysii in Francia, principalis consiliarius regis et regni Franciæ Clipeus et defensor totius ecclesiæ Gallicanæ.
P. , 1766.
Clypeus, Locus in ecclesia Laudunensi. Charta Iteri episc. Laudun. ann. 1255. in Reg. B.
Chartoph. reg. ch. 13 : Duodecim denarios et unum denarium bonæ monetæ dicti homines... tenebuntur solvere et reddere eidem thesaurario... quolibet anno, in die nativitatis B. M. V. in ecclesia B. M. Laudunensis ad Clipeum, ubi ab antiquo solvi consueverunt capitagia.