« Scutum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 381a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SCUTUM
SCUTUM, pro Scutato milite, armigero. Domnizo lib. 1. de Vita Mathil. cap. 6 :
Exiit ex Lucis cum quingentis fere Scutis.
Scutum et Lancea, Arma præcipua Longobardorum et Francorum, in Lege Longob. lib.
1. tit. 37. § 2. lib. 2. tit. 46. § 2. Carol. M. 20. Lothar. I. 5 :
Volumus ut cum collecta vel Scutis in placito comitis nullus præsumat venire, etc.in Charta Alaman. Goldasti 15. etc. Scutum cum lancea, æstimatur duobus solidis, in Lege Ripuar. tit. 36. § 11. Vide Gregorium Turon. lib. 3. Hist. cap. 15. et supra in voce Lancea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Scuta
erant ex ligno, et ex pluribus minutisque tabellis juncta, uti docent Varro de Ling. Lat.
lib. 4. cap. 24 : Scutum minute confectum tabellis.Et Ammian. lib. 21. cap. 2 :
Cum apud Parisios adhuc Cæsar Julianus quatiens Scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibus orbis erat compaginatus, in vanum excussis ansa remanserat sola.Hæc corio crudo tegebantur ex eodem Ammiano lib. 24. cap. 2. unde Scuta sunt appellata, a Græc. σϰύτος, corium, pellis, seu quod ex pellibus primum fierent. Apud Gallos sæpius ex ligno tantum, interdum ex ligno et ferro constabant scuta. MS. :
Infra :Des escus percent fust et ais,Sur les haubers tourne les fais.
Qu'ils trespercierent des escusTout entierement fers et fus.
P. , 1766.
◊ In scuto interdum
pingebantur ornamenta ad militis, cujus erat, gloriam et honorem. Charta spuria Caroli Rom.
reg. ex Cod. reg. 10197. 2. 2. fol. 1. v°. : Qui(Frisones)Scutum suæ militiæ a dicto potestate recipere debent, in quo corona imperialis, in signum libertatis a nobis concessæ, debet esse depicta.
Scutum. Leges Frision. tit. 22. § 71 :
Si de vulnere os exierit tantæ magnitudinis, ut jactum in Scutum trans publicam viam sonitus ejus audiri possit, 4. sol. componat.Addit. ad easdem Leges tit. 3. § 24 :
Si ossa de vulnere exierint, tantæ magnitudinis ut in Scutum jactum, 12. pedum spatio, dictante nemine possit audiri, etc.Lex Ripuar. tit. 70. § 1. et 2 :
Et os exinde exierit, quod super viam 12. pedum in Scuto jactum sonaverit, etc.Leges Rotharis Regis Longobard. tit. 18. § 8. 47. :
Sic ita ut uno osse talis inveniatur, quod ad pedes 12. super viam sonum in Scuto facere possit.Jus Frisicum vernaculum ex versione Sicamæ :
Tria ossa a cranio vulnerato exeuntia componi debent. Primi ossis exitus sunt 32. grossi. Secundi exitus 16. grossi. Tertii exitus 8. grossi. Tunc jurabit uno juramento, quod in Scuto tinnire audiri potuit, cum genu impositum in Scutum, æreum scilicet, caderet, alioquin componere non tenemur. ἦχος τοῦ σϰουταρίου,apud Leonem in Tacticis cap. 7. § 31. Vide Esculeum, et Stephanium ad Saxonis Grammatici Histor. pag. 186. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 77.
Scutum, Tabella in formam scuti confecta, orbicularem nempe, quomodo ejusmodi scuta
imagines habentia describit Paulus Silentiarius in ἐϰφράσει ædis Sophianæ part. 2. v. 298 :
Anastasius in Leone III. PP. pag. 140 :......... ἴσον γε μὲν ὀμφαλοέσσῃἈσπίδι μεσσατίοισι τύπον ϰοιλῄνατο χώρουςΣταυρὸν ἀπαγγέλλουσα.
Hic vero pro amore et cautela orthodoxæ fidei fecit, ubi supra Scuta argentea duo, scripta utraque Symbolo, unum quidem literis Græcis, et alium Latinis, sedentia dextra lævaque super ingressum corporis pens. inibi libras 94.Infra :
Fecit et supra in ingressu corporis Scutum ex auro purissimo, in quo orthodoxæ fidei Symbolum scribi fecit, quod pens. libr. 32.Scribit Photius, et ex eo alii apud Allatium de consensu utriusque Eccl. lib. 2. cap. 6. n. 6. Leonem Pap. scuta argentea, in quibus descriptum erat symbolum fidei, ex Gazophylacio sustulisse :
Ἀσπίδας δὺο ἑλληνιϰοῖς ϰαὶ γράμμασι ϰαὶ ῥήμασιν ἐχούσας τὴν τῆς πίστεως ἔϰθεσιν.Vide Salmasium ad Tertullianum de Pallio pag. 249. et Nicolaum Alemannum de Lateranensibus parietinis pag. 68. et infra in voce Surtaria.
Scutum, inter ministeria sacra reponitur ab Adamo Bremensi cap. 161 :
Tres calices aureos, in quibus erant libræ auri 10. unum vas chrismale argenteum, Scutum argenteum deauratum, psalterium aureis scriptum literis, etc.
Scutum, Vas, quod lychnis in Ecclesiis pendentibus substernitur, apud Durandum lib. 1.
Ration. cap. 3. num. 30.
Scutum, Moneta Regum Francorum ita appellata, quod in ea descripta essent Franciæ
insignia in scuto. Knighton ann. 1351 :
Et fecit redemptionem pro se et suis de 3. mille Scutis auri.Vide Moneta, et Scutatum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutum Censuale, Quod pro annuo censu exsolvitur. Charta ann. 1406. in Comitatu Marchiæ :
Ad assensam unius Scuti censualis ad valorem xxii. solidorum et sex denariorum.
Scutum Bellicum, Feudum, dignitas feudalis. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 59. § 1 :
Cum electus fuerit Episcopus, Abbas, Abbatissa, qui Scuto fruuntur bellico, tales primo tenentur a Rege feudum recipere, et postea ab Ecclesia curam spiritualem.Art. 65. § 3 :
Si quis a sibi in generatione æquali infeudatur, non suam originem, aut civilia jura, sed tantummodo feudi dignitatem, id est Scutum bellicum, minoravit.Dicuntur autem uti scuto bellico, vel frui, qui feudum possident, vel qui
nati sunt ad Scutum feudale, ita quod jus feudi facere valeant, ut est in Jure feudali Saxon. cap. 26. § 2. ut e contra mulier, et clericus, qui servitii feudalis incapaces habentur,
Scuto bellico carere, cap. 40. § 6. Adde cap. 2. 3. 16. 17. 41. 44.
Feudum scuti cum scuto cessaredicitur in eodem Jure feudali Saxon. cap. 42. § 1. Vide Scutagium.
Scutum de Cera Plenum. Charta ann. 1149. apud Sanjulianum in Matiscone pag. 251 :
Negabat quoque hominium Episcopi, et casamenta, pro quibus hominium debebat Episcopo : et plenum Scutum de cera singulis annis in festo S. Vincentii, etc.Vide supra Ceragium.
Scuta Bellorum, inter obventiones curionum ; ea forte, quæ finito bello a militibus in Ecclesiis
appendebantur, vel potius a campionibus, qui duello decertaverant. Charta ann. 1078. in
Tabul. Vindocinensi fol. 224 :
Ego Raynaldus Castri Credonensis dominus, et mecum pariter uxor mea nomine Ennoguena, cognomine Domitella, Scuta bellorum, et denarios, qui mittentur in castello meo a jurantibus ad reliquias Sanctorum cedimus et concessimus S. Trinitati et Vindocinensi Monasterio in manu Ordrici Abbatis, ut sub jure et potestate Ecclesiæ Parrochialis S. Clementis semper maneat, et Monachi Vindocinenses in ipsa Ecclesia Domino Deo servientes ea habeant in omne tempus futurum. Ipsum vero Abbatem rogamus, ut medietatem Scutorum de bellis, et denariorum de Sacramentis pro amore nostro concedat Goffrido Cappellano nostro, et teneret ab ipso Abbate, et a Monachis suis solum dum ipse viveret.
Cum Scuto et fuste contendere, Campionum fuit, uti in voce Campiones monuimus pag. 66. col. 2.
Scutum Anceps. Capitula Caroli M. lib. 3. cap. 89 :
Armati veniant, id est, quia potest habere, cum lorica et Scuto ancipite, atque fuste.Ubi Scutum anceps trigonum interpretor, uti Gallorum veterum, et Francorum fuit, quemadmodum diximus in Notis ad Alexiadem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutum Armorum, Gentilitium, Gall. Ecusson. Charta ann. 14. Henrici VI. Reg. Angl. apud
Th. Blount in Nomolex. Angl. : Noverint universi per presentes me Johannam nuper uxorem Will. Lee de Knightley dominam et rectam hæredem de Knightley dedisse....... Ricardo Peshale.... Scutum armorum meorum habendum et tenendum ac portandum et utendum ubicunque voluerit sibi et hæredibus suis imperpetuum ; ita quod nec ego nec aliquis alius nomine meo aliquod jus vel clameum seu calumpniam in prædicto Scuto habere potuerimus, sed per presentes sumus exclusi imperpetuum.
Scutum, pro Duello, seu duelli judicio, maxime Campionum. Lex Longob. lib. 1. tit. 9. §
23. Liutpr. 118. (6,
65.) :
Et dum per pugnam ipsam causam, sicut antiqua fuerat consuetudo, quærere disponebant, gravis causa nobis esse comparuit, ut sub uno Scuto, per unam pugnam, omnem suam substantiam homo amittat.Adde lib. 2. tit. 55. § 1. 2. 3. et Edictum Rotharis tit. 59. 164. 165. 166.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutum Fidei, Charta, qua facti alicujus fides asseritur. Vetus Notitia inter Instrum. tom. 1.
Gall. Christ. novæ edit. pag. 50. col. 2 : Præfatus Prior dedit illi centum solidos et fidei Scutum ; videlicet ut illud fidei Scutum foret hujus largitionis signum. Et ad confirmationem hujus scripturæ et memoriale sempiternum hujus rei testes, etc.
Scuta Genibus Illidere, vel hastis ferire. Ammianus lib. 15. cap. 8 :
Militares omnes horrendo fragore Scuta genibus illidentes, quod est prosperitatis indicium plenum : nam contra cum hastis clypei feriuntur, iræ documentum est et doloris.
Scutum Libertatis. Leges Forestarum Canuti Regis cap. 25 :
Si vero occiderit(feram regalem)amittat liber Scutum libertatis ; sit illiberalis, careat libertate ; si servus, vita.
Scutum Potestatis. Lex Longob. lib. 3. tit. 15. Roth. 390. :
Omnes Waregangi, qui de exteris finibus....... se sub Scuto nostræ potestatis subjecerint, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutum de Quarteriis, vulgo Escu de quartier, Figuris distinctum, Gall. Blasonné, apud
Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 148 : Nec quenquam moveat quod ego Hasculfus alterius figuræ sigillum habui antequam pater meus iret Jerusalem, videlicet cum Scuto de quarteriis.Chron. Bertrandi du Guesclin :
Là peussiez veoir maint Escu de quartier,Et mainte lance grosse dont bon sont li acier.
P. , 1766.
◊ Nostris Escu de
cartier vel quartier, dicitur Scutum, quod ad latus, sinistrum, scilicet,
ferebatur. : Ibidem :Au col li pandent un Escu de cartier.
Vide supra Cantellus.Grant cop li doune sor l'Escu de cartier.
Scutum in Mallo Habere. Lex Salica tit. 46. § 1 :
Tunginus aut Centenarius mallum indicent, et in ipso mallo Scutum habere debent, et tres homines causas tres demandare, etc.Quod quidam referunt ad eum morem, de quo Otto Frisingensis lib. 1. de Gestis Frider. Imp. cap. 12 :
Est autem consuetudinis Regum Francorum, quæ et Theutonum, ut quotiescumque ad sumendum Imperii coronam militem ad transalpinandum coegerint, in prædicto campo mansionem faciant. Ibi ligno in altum porrecto Scutum suspenditur.Guntherus in Ligurino :
Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 851...... ligno suspenditur alteErecto clypeus, tum præco regius omnesConvocat, a dominis regalia jura tenentes.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eadem apertius
docet Wendelinus : Salici nostri proceres, inquit, ne tunc quidem cum pro tribunali sedent, seponere Scutum permittuntur; quod a Tacito etiam observatum fuisse monet : deinde sic prosequitur :
Perdurat hic mos in sala Curingiana hodieque, ut proceres jus dicturi considant armati. Exstatque vetus pictura, jam ante annos 400. delineata, in qua visitur Comes Hannoniæ in sala sua residens, Scuto alte supra solium sedentis depicto, ipse medius conspicitur inter duodecim Pares ; quibus singulis ad genua sua item stant Scuta cum insignibus, plane pro verbis ac mente hujus legis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Iis vero, qui
ad mallum judicandi veniebant, arma, scutum scilicet et lanceam portare prohibitum erat.
Capitul. Pippini ann. 793. § 9 : Ut nullus ad mallum vel ad placitum infra patriam arma, id est Scutum et lanceam portet.Adde Capitul. lib. 3. cap. 22. Id quippe de iis qui Judices sedebant ex jam observatis intelligi non potest.
Scutum Suum Projicere. Lex Salica tit. 32. § 6 :
Si quis alteri imputaverit, quod Scutum suum projecisset in hoste, vel fugiendo præ timore, etc.Apud Germanos, Scutum reliquisse præcipuum flagitium fuisse, auctor est Tacitus. Nec apud Germanos tantum ; sed et apud Romanos, ut habet Plautus in Trinummo, et alii, Ῥιψάσπιδας Græci vocant. Ejusmodi scuti positionem schotlage, seu schiotlegge appellare Danos observat Pontanus in Daniæ descriptione, voce confecta ex schiolt, scutum, clypeus, schilt, Theuton. et legen, sive leggen, deponere. Vide Cluverium lib. 1. Germ. Antiquit. cap. 51. extremo pag. 327. supra Scast-legi.
Scutum Puniceum ad malum suspensum, pacis indicium fuit apud Danos. Saxo Grammaticus lib. 3. Hist.
Dan. pag. 37 :
Mali cacumen puniceo Scuto complexus, indicium id pacis erat, saluti deditione consuluit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Scutum Rubeum. Charta ann. 635. tom. 1. Rer. Mogunt. pag. 182 : Ego Bilehilt... aream unam... a Sigeberto Archiepiscopo avunculo meo acquisivi cum rubeis Scutis 12. auro paratis, et totidem equis nigris.
Scuta et lanceas pro reconciliatione persolvere. Lex Familiæ Burchardi Wormaciensis Episcopi, cap. 23. de raptore :
Et quia legitime eam(filiam)secundum Canonica præcepta habere nequiverit, amicis illius duodecim Scuta, et totidem lanceas, et unam libram denariorum pro reconciliatione persolvat.
Scutum, Tabulatio, quæ foribus et officinis rerum venalium prætenditur, cum ad
excutiendos imbres, tum ad impediendum lumen, Angl. Apenthouse. Assisa mensurarum
apud Rogerum Hovedenum :
Prohibitum est omnibus mercatoribus per totum regnum Angliæ, ne quis mercator prætendat seldæ suæ rubros pannos vel nigros, vel Scuta, vel aliqua alia, per quæ visus emptorum sæpe decipiantur ad bonum pannum eligendum.Sed vide an per scuta intelligat signa ; quæ officinis apponuntur, nostris Enseignes.
P. , 1766.
◊ Reg. 34. bis Chartoph. reg.
part. 1. fol. 96. r° col. 1 : Tornella habebit..... duo paria stagiorum ad solarium et SotumIbid. fol. 98. v°. col. 1 :(sic)et crenellum supra murum..... Muri Capiaci debent habere v. tesias in altum et in tabulare, inter Scutum et screnellum.
Murus tenens portæ castelleti habebit viij. tesias altitudinis, inter Scutum et krenellum.Verum fol. 97. r°. col. 2. loco Scutum, legitur Clypeum. Vide supra Escuare.
Scutorum Redditus, Idem forte quod Scutagium. Charta Henrici II. Regis Angliæ in Regesto
Normannico Cameræ Comput. Paris. signato P :
Et Marescallus meus, quamdiu moror Rothomagi, habet unaquaque die proordinationis meæ Roth. de liberatione 6. panes, et 6. fercula coquinæ, et unum sextarium vini, et habet anno quoque Scutum in reditu scutorum meorum Roth. per manus Thesaurarii mei.Id est, quantum scutagii quis, Militare feudum tenens, solvit pro uno scuto.
Scutum. Bracton. lib. 2. cap. 35 :
Tenementorum autem aliud tenetur per servitium Militare, aliud per serjantiam, de quibus homagium faciendum erit domino capitali, propter servitium forinsecum, quod dicitur Regale, et quod pertinet ad Scutum et Militiam, ad patriæ defensionem. Est etiam aliud genus tenementi, ejus scilicet quod tenetur in socagio libero, et ubi fit servitium in denariis capitalibus Dominis, et nihil inde omnino datur ad Scutum et servitium Regis.