« »
 
[]« Cobrancia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 382b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COBRANCIA
COBRANCIA, Acquisitio : Arvernis, Cobre, ex Hispano Cobrar, Recuperare, Gall. Recouvrer. Charta Guillelmi de Chastaigners Militis ann. 1237. apud Duchesnium in Hist. istius Familiæ pag. 189 :
Idem volo et præcipio quod vinea de Bezardie, quæ ad me spectat ratione Cobranciæ, remaneat successoribus meis in bonis ex parte patris mei.
Alia apud Sammarthanos in Abbat. Brolii-Gallandi :
Item dono eis et concedo omnes Cobrancias, quas in terra mea facere poteram, ita ut baroniam meam non perdam, et hominia non amittam.
Alia ann. 1300. ex Tabul. Nantoliensi in Pictonib. :
Do et concedo pro me et meis... totam meam partem... in omnibus Cobranciis seu conquestis omnium bonorum tam mobilium quam immobilium, ubicumque sit, quas Cobrancias et conquestus... fecerunt.
Tabular. Absiense fol. 41 :
Scilicet in unaquaque sexteriata terræ unum denarium de tota terra, quam jam habet Cobratam et quam Cobraturi sunt.
Vide Cuperamentum.