« Cobrancia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 382b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COBRANCIA
COBRANCIA, Acquisitio : Arvernis, Cobre, ex
Hispano Cobrar, Recuperare, Gall. Recouvrer. Charta
Guillelmi de Chastaigners Militis ann. 1237. apud Duchesnium in Hist. istius
Familiæ pag. 189 :
Idem volo et præcipio quod vinea de Bezardie, quæ ad me spectat ratione Cobranciæ, remaneat successoribus meis in bonis ex parte patris mei.Alia apud Sammarthanos in Abbat. Brolii-Gallandi :
Item dono eis et concedo omnes Cobrancias, quas in terra mea facere poteram, ita ut baroniam meam non perdam, et hominia non amittam.Alia ann. 1300. ex Tabul. Nantoliensi in Pictonib. :
Do et concedo pro me et meis... totam meam partem... in omnibus Cobranciis seu conquestis omnium bonorum tam mobilium quam immobilium, ubicumque sit, quas Cobrancias et conquestus... fecerunt.Tabular. Absiense fol. 41 :
Scilicet in unaquaque sexteriata terræ unum denarium de tota terra, quam jam habet Cobratam et quam Cobraturi sunt.Vide Cuperamentum.