« »
 
COCHLEA 1, COCHLEA 2, 3.
[]« 1 cochlea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEA1
1. COCHLEA, Vas quo bibitur, in formam Cochleæ confectum. Jonas in Vita S. Eustasii Abb. Luxoviensis :
Nequaquam reor esse contrarium religioni, si Cochlea, quam Christianus lambit, vel quodcunque vas aut poculum, Crucis signo munitur, cum per signi adventum dominici pellitur pestis adversantis inimici.
[]« 2 cochlea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEA2
2. COCHLEA, Isidorus lib. 15. Orig. cap. 2 :
Cochleæ sunt altæ rotundæ turres et dictæ Cochleæ quasi cycleæ, quod in eis tanquam per circulum orbemque conscendatur.
Papias. MS. : Coglæ, Altæ turres, in quibus ascensus per circuitum. Willelmus Brito in Vocabul. et auctor Mamotrecti 3. Reg. cap. 6 :
Cochlea et Cochleare, est amfractuosum deambulatorium, sicut solent fieri in turribus Ecclesiarum. Unde quidam ait :
Per Cochleam curris scandens ad culmina turris.
Rursum :
Dic Cochleam turrim, scalam, testamque limacis.
Durandus lib. 1. Ration. cap. 1. num. 37 :
Cochleæ, sunt viæ muris intervolutæ latenter.
Angelrannus in Miraculis S. Richarii n. 6 :
Venit ad introitum Cochleæ, qua culmina templi alta petebantur, etc.
Vide Procopium lib. 1. Persic. cap. 24.
[]« 3cochlea » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 384a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COCHLEA3
3.COCHLEA, Species sortilegii. Indiculus Paganiarum, seu superstitionum, in Concilio Liptin. ann. 743 :
De tempestatibus, et cornibus, et Cochleis.
Vide Cauculatores.