![[]](img/image.png)
COEDULIUM, Edulium, portio cibaria,
cibus omnis præter panem. Bulla Innoc. IV.
PP. ann. 1252. apud Cl. V. Garamp. in Ind. ad Hist. B. Chiaræ pag. 557. col. 1 :
![[]](img/image.png)
Si ad capitulum venire contemnant, priventur vino et Coedulio cœnæ.Stat. ann. 1299. ibid. in Dissert. 9. pag. 286 :
Mensa communis servetur et teneatur, videlicet isto modo : quod vidanna seu Coedulium, et omnia alia necessaria ad coquinam fiant de communi.