![[]](img/image.png)
COGNITAMENTUM, Idem quod Adcognitatio, Promulgatio. Capitula Caroli Calvi tit. 27.
cap. 3. post redit. a Confluent. ann.
860. :
Sed et illa capitula.... adcognitent, et Cognitamentum quod modo apud Confluentes fecimus, omnibus innotescant.Infra :
Qui deinceps talia præsumpserit, sicut in Cognitamento illorum continetur,... hoc emendare cogantur.Vide Adcognitare.