« »
 
[]« Cognidium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 392b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COGNIDIUM
COGNIDIUM, Potionis species apud Ægyptios, vel saltem Alexandrinos. Papias : Cognidium, genus potionis ad bibendum. Gregorius Magnus lib. 6. Epist. 37. ad Eulogium Episcopum Alexandrinum :
Suscepi autem benedictionem S. Evangelistæ Marci, juxta breve vestris epistolis insertum. Sed quia Collatum ac Juritheum non libenter bibo, præsumens Cognidium requiro, quod in hac urbe post multa tempora, vestra innotescere transacto anno Sanctitas fecit. Nam nos hic a negotiatoribus nomen Cognidii, et non substantiam comparamus.
P. Carpentier, 1766.
Vox corrupta, ut videtur D. Falconet, pro Coccum gnidium, quæ bacca est species thymelææ, catharticum celebre apud antiquos jam ab ævo Hippocratis. Vide ϰοϰίνιδιν in Glossar. Græcit.