« »
 
[]« 1 coket » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 397c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COKET1
1. COKET, Coketa, Mensuræ species, apud Anglos, forte ex Latino Concha : nam Concha mensura aridorum fuit, uti in hac voce docemus. Fleta lib. 2. cap. 9. § 1 :
Panis de Coket de eodem blado et eodem bultello, etc.
Infra :
Panis vero integer quadrantalis frumenti ponderabit unum Coket et dimidium.
Statuta Davidis II. Regis Scotiæ cap. 39 :
Ordinatum est quod sit trona ad lanas ponderandas... et sit ibi Clericus ad tronam, qui... potest convenienter esse Clericus Coketæ Regis.
Vide Cogo. Steph. Skinnerus in Etymologico Anglico, ait Cocket bread, videri dictum panis quoddam medium genus inter purissimum, seu similagineum, et vilissimum furfureum, Gall. Pain de ménage : illudque quod Coketo, seu cymba in urbem advehitur, quemadmodum Parisienses Pain chalant vocant, quod Chelandio deportatur. Vide Chelandium.
P. Carpentier, 1766.
An inde Cuquelin, in Lit. remiss. ann. 1408. ex Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 208 :
Un tonnellet de huit loz ou environ, plain de chandelles de sieu, contenant xiiij. livres ou environ, et deux Cuquelins [] d'espices ; lesquelles chandelles et Cuquelins, etc.