« »
 
[]« 2 coket » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 398a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COKET2
2. COKET vel Cocket, Eisdem Anglis, signum vel sigillum quo præfecti portorio signant merces, pro quibus debitum vectigal exsolutum est. Charta Henrici IV. Angl. Regis apud Rymer. tom. 8. pag. 573 :
Omnes homines venientes cum lanis, coriis vel pellibus vendendis sine signo, quod vocatur Coket, et mercandisas illas seitiunt ad opus Episcopi tanquam forisfactas.
Vide Coquettum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cokettare, Merces signo Coket dicto obsignare. Charta Edwardi III. Regis Anglor. ann. 1341. apud Rymerum tom. 5. pag. 274 :
Statuimus et concedimus, quod omnes lanæ et mercandisæ prædictæ, quas extra portus dicti regni nostri non custumatas, nec Cokettatas educi contigerit,.. nobis ipso facto forisfactæ sint et confiscatæ.
Ibidem pluries occurrit et alibi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Cokettum, apud eumd. Rymer. ibid. in Charta Edwardi III. Regis Angl. :
Et si dicti Major et Constabularii dictas lanas et mercandisas, sic sine custuma vel Coketto eductas inveniant, habeant pro scrutinio suo unam, et nos aliam medietatem lanarum.