« »
 
[]« Colliberti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 407c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLIBERTI
COLLIBERTI, Coliberti, dicuntur in jure Civili qui ab eodem domino seu patrono cujus servi fuerant, libertate donati sunt. Glossar. Lat. Græc. : Conlibertus, συναπελεύθερος, σύνδουλος. Gloss. vet. : Collibertus, συναπελεύθερος. Gloss. Lat. Gall. : Colibertus, Franc, ou ensemble affranchi.
Sed Collibertorum, seu Colibertorum conditio alia apud nos fuit ; nam nec inter omnino liberos, nec inter omnino servos accensebantur, sed mediam quandam inter utrosque conditionem tenebant, ita ut nec liberis, nec servis annumerarentur, licet ad servorum statum propius accederent, cum eorum instar essent in commercio, dominos haberent, quibus censum de more exsolvebant, et ab iis in libertatem non secus ac servi assererentur. Petrus Malleacensis lib. 1. cap. 1 :
In extremis insulæ, unde agitur, supra Separis alveum quoddam genus hominum piscando quæritans victum, nonnulla tuguria confecerat, quod a majoribus Collibertorum vocabulum contraxerat, quod nomen quamquam quædam servorum portio sortita sit, videtur tamen quod in istis conditione aliqua derivatum sit. Unde quoniam adest occasio, ipsius vocabuli perscrutetur interpretatio. Etenim Collibertus a cultu imbrium descendere putatur ab aliquibus. Progenies autem istorum Collibertorum hinc forte istud ore vulgi multa interdum ex usibus [] rerum vera dicentis contraxit vocabulum, quoniam ubi inundantia pluviarum Separis excrescere fecit fluvium, relictis quibus incolebant locis, (hinc enim procul habitabant nonnulli) properabant illo causa piscium.
Sed quæ de vocabuli etymo hic subduntur, procul omnino absunt a vero.
Diversos porro statu et conditione, a servis Colibertos, docet etiam vetus Charta, quæ exstat in Tabulario Vindocin. num. 161 :
Notum sit... quod quidam servus S. Martini, et noster nomine Hildradus duxit uxorem quamdam Colibertam Hugonis... de qua habuit 4. pueros. Post mortem Hugonis filius ejus calumniatus est nobis medietatem filiorum propter Colibertam patris sui, de qua re Domnus Ascelinus Monachus tunc Præpositus obedientiæ Buziaci iniit placitum apud Montorium in feria S. Laurentii, ibique judicatum est quod nati de servo et Coliberto non debent partiri, sed patrem sequuntur cujus sunt filii, ideoque calumniam ejus esse injustam. Et cum ille contenderet illum fuisse Colibertum, guadiavit ei Domnus Ascelinus jurare, quod ille servus fuerit, non Colibertus, quod jusjurandum fecit ei fieri per unum hominem ejusdem villæ, etc.
Erant igitur Coliberti potioris conditionis quam servi, etsi, æque ac illi dominis suis obnoxii Censum de capite, servorum instar, exsolverent. Liber Chartarum Ecclesiæ S. Cyrici Nivernens. num. 83 :
De Colibertis S. Cyrici et suorum Canonicorum, qui unoquoque anno solvere debent de capite 3. den.
Certe in liberorum numero connumerari videntur in Lege Longob. lib. 1. tit. 29. § 2. lib. 2. tit. 21. § 16. tit. 27. § 1. tit. 55. § 11. 13. Liutpr. 90. (6, 37.) 38. (5, 9.) 131. (6, 78.) Rothar. 371. Liutpr. 8. (2, 2.) Verum iis in locis Conliberti accipiuntur pro hominibus ejusdem conditionis, vel ejusdem pagi : quo sensu forte id vocabuli usurpatur apud Gregorium Magnum lib. 3. Dial. cap. 24. ubi inducit B. Petrum quendam Ecclesiæ custodem alloquentem :
Colliberte, quare tam citius surrexisti ?
Zacharias Papa habet σύντροφε, id est, sodalis.
Erant tamen in commercio non secus ac servi, ita ut et venundari, et donari possent. Tabular. Vindocinense Thuanum Ch. 41 :
Hunc Colibertum... S. Martino hac ratione obtulit, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies Abbati hujus loci debitum reddat obsequium, et eorum subjaceat servituti.
Ch. 104 :
Duos quoque Colibertos a fratre suo dudum emptos ita nobis autorizavit, ut 10. pro hoc solidos ab ipsis, 5. acceptaret a singulis.
Ch. 115 :
Gaudelinus... dedit S. Martino Majoris Monasterii Colibertum quendam nomine Guismandum cum parvulo ejus filio David et omni deinceps posteritatis suæ fructu..... Comes autem Gaufredus de cujus illum fevo Colibertum tenebat Gaucelinus, gratis huic dono pro liberalitate solita favit.
Adde Loisellum in Belvac. Histor. pag. 253. et Ægidium Bry in Hist. Pertic. lib. 2. cap. 9. pag. 50.
P. Carpentier, 1766.
Charta Juelli de Meduana ex Tabul. Major. monast. :
Iratus graviter contra eum (Guarinum Probum) dixi ei, quod meus Colibertus erat, et poteram eum vendere vel ardere, et terram suam cuicumque vellem dare, tamquam terram Coliberti mei.
Vide Hist. Sabol. pag. 51.
Ita etiam servis accensebantur, ut perinde ac illi in libertatem assererentur : quod testantur passim Chartæ veteres. Tabularium Burguliense :
Theobaldus[] cognomento Paganus de Villanova... Not. facio.... me quemdam meum Colibertum Lambertum nomine libertati condonasse. Et ut hoc perpetualiter inconvulsum permaneret, hanc Chartam in publico Conventu, astante et testante omni populo in Ecclesia sancti Christophori die Dominico, ante Processionem, tam ego quam omnes qui tunc successores esse poterant, crucibus nostris firmavimus. Actum tempore Philippi Regis Franc. et Wolfridi Parisior. Episcopi, Milonis quoque ac Widonis fratris ejus, Magni Milonis de Monteletherici filiis, etc.
Tabularium S. Albini Andegav. :
Gauslenum Colibertum suum ab omni jugo nativæ servitutis, quantum in ipsis erat absolverunt, et liberum in perpetuum cum omnibus suis permiserunt. Ipse autem libertus factus, postmodum superiorum seniorum, de quorum beneficio in jus prædicti Hamelini, (a cujus liberis libertatem consecutus erat) auctoritates et firmitatem diversis opportunitatibus temporum, et perquirere et impetrare studuit.
Charta Ludov. VI. Regis Franc. ann. 1103. apud Loisellum :
Deprecatus sum autem eosdem Canonicos, ut pro amore nostro Landulfum Ecclesiæ eorum Colibertum liberum esse permitterent.
Charta Gaufredi Comitis Andegav. fol. 81 :
Dedi iterum modium hordei, quem de liberandis Colibertis habebam ubicumque liberabam, si quidam ex Clericis Ecclesiæ adesset.
Ita Colibertorum conditio obnoxia erat, quod testatur etiam juramentum Canonicorum Ecclesiæ Cenomanensis in ejusdem Tabulario sub ann. 1408 :
Ego N. juro quod fidelis ero huic sanctæ Cenomanensi Ecclesiæ, ac Decano et Capitulo ipsius obedientiam et subjectionem exhibebo, statutaque et consuetudinem ejus scriptas approbatas servabo, consiliaque Capituli celanda celabo ; quodque non sum ascriptitius, libertus, Collibertus, libertus, nec Collibertinus, nec servi, ascriptitii, liberti, Colliberti, neque libertini aut Collibertini filius, nec alius talis quam propter conditionem Canonicæ sanctionis ad sacros ordines, vel Ecclesiastica beneficia prohibeantur promoveri.
Simile juramentum Canonicorum Carnotensium habetur in veteri Codice ejusdem Ecclesiæ, quod hic etiam describemus :
Et postea in Capitulo juramentum factum ad caput B. Annæ tale est : Cantor, seu locum ejus tenens, dicit canonizando : Vos juratis super sacras istas reliquias, quod vos estis de legitimo matrimonio procreatus : item quod estis liberæ conditionis, nec estis Colibertus, nec filius Coliberti. Item quod ista præbenda, cujus investituram expectatis, non dedistis, nec promisistis, nec alius pro vobis dedit vel promisit vobis scientibus aurum vel argentum, vel pecuniam aliquam, vel aliud quod per pecuniam aliquam debeat aut valeat comparari : et si promissum fuerit per vos, non solvetur. Item juratis quod in percipiendis distributionibus fraudem aliquam non facietis : Sic nos Deus adjuvet et hæc sancta.
Adde Jacob. Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 490. Denique Ebrardus Betuniensis in Græcismo cap. 9. servos fuisse ait Colibertos :
Libertate carens Colibertus dicitur esse ;
De servo factus liber, Libertus : at ille
Libertinus erit, quem Libertus generavit.
Ex prædictis evidenter patet non multum aberrare, qui Colibertos ejusdem fuisse conditionis et status cum iis quos ætas anterior Colonos appellavit, de quibus suo loco : unde et Coloni, appellantur[] in Domesdei :
Tempore Regis Edwardi erant 9. burs, id est, Coliberti cum 4. carucis.
Apud Agardum vero Burs, Colonus, dicitur. Interdum hac voce Sokemanni intelliguntur ; quippe apud Edward. Cokum hæc lego :
Coliberti, id est, qui tenent in liberum socagium per redditum, et quandoque appellantur Radchenestres, id est, liberi homines, qui tamen arabant, herciabant, falcabant, metebant, etc.
quæ quidem erat colonorum conditio, ut infra docemus. Colliberti igitur erant servi in libertatem, non quidem plenariam, sed conditionalem asserti : unde etiam Conditionales dicuntur ejusmodi homines alicui conditioni vel servituti obnoxii, a qua rursum asserebantur interdum in potiorem libertatem. Neque enim recte Souchetus ad Epist. 132. Ivonis Carnot. censuit Colibertos appellatos, qui ex servo et libera, aut contra, nati erant, cum essent liberti ex servis facti ; sed, ut dixi, potioris conditionis, licet integram libertatem non essent adepti. Exstant complures Chartæ manumissionum ejusmodi Colibertorum, atque in primis ea quam describit Tabularium Vindocinense fol. 151. num. 336 :
Quicumque in nomine S. Trinitatis quemlibet suorum ex servili vel Collibertina familia ad libertatis honorem pro Dei amore disponit accedere, sciat sibi veraciter ejus misericordiam acquirere. Ego igitur Rodbertus de Marcilliaco te Durandum, et tuam mulierem, atque tuos pueros, et Fulcagium fratrem tuæ mulieris, quos teneo ex Hilgodo Giselberti filio, a vinculo servitutis absolvo. Ab hac ergo die quidquid Deo et vobis in bono placito fuerit, liberi, francique in reliquum tempus vitæ vestræ absque ullius donationis inquietudine, tanquam ab ingenuis parentibus nati, licenter agatis. Peculiare vero quod nunc habetis, vel quod deinceps assequi potueritis, sicut vobis placitum fuerit, absque calumnia possideatis, et quiete, prout volueritis, disponatis. Hæc autem libertatis auctoritas ut in perpetuum firmior habeatur, propriis manibus eam firmare curavi. S. Rodberti qui hujus testamenti cartam fieri præcepit. S. Giliæ ejus uxoris. S. Ernulfi et Rodberti filiorum ejus atque Radulfi. S. Richildis ejus filiæ. S. Drogonis ex Lavaciaco. S. Tethelini nepotis ejus. Testimonio Richardum Majorem suum. S. Emelini. S. Galterii filii sui. S. Godefridi fratris sui. S. Viviani qui istam chartam fecit.
Tabular. Majoris Monasterii Ch. 184 :
In nomine Regis æterni, Ego Hugo Preses S. Martino et Majori Monasterio Raginaldum Belinum quendam meum Colibertum pro redemptione animæ patris mei Archembaldi dono : atque mulierem ejus Milesendem quam calumniaveram liberam esse, concedo, fructusque eorum, etc.
Tabularium S. Stephani Lemovicensis :
Alexander Vicarius Domino Deo et S. Stephano, et Episcopo Itherio, et Canonicis sibi subditis donum simul et gurpitionem fecit de Colibertis, viris scilicet et mulieribus, qui pertinent ad molendinos de subtus muros, ita ut ab hodierna die inantea sint liberi absque ulla servitute, tam ipsi quam progenies eorum ventura.
Denique haud omnino diversos fuisse ab hominibus de capite docet vetus hæc notitia ex Tabulario Burguliensi fol. 135. 136 :
Miles quidam de Burgolio Alo, homo de capite suo S. Petri Burgul. sub Baldrico Abbate hominium suum denegavit.... termino constituto, die definito super hac causa disceptaturi, quinimo duellum habituri, in Curiam Gaufridi Episcopi Andegavensis convenerunt : Episcopus [] judicium distulit, causam non examinavit : Alo confessus est se esse hominem de capite suo altaris Abbatis, et facturum (hominium) promisit, quod et fecit. Badrico Abbate Archiepiscopatus (Dolensis) sedem adepto, Wiberto in loco illius substituto, Alo sine consilio Dominorum suorum Abbatis et Monachorum, ingenuam et nobili genere uxorem duxit, dante sibi jurejurando, liberum, et ab omni servitutis jugo extraneum se esse contestans..... Monachi contradicunt, Alonem suum esse Colibertum proclamant, ad disceptationem provocant.... apud Salmurium castrum tractaturi veniunt in Curiam Comitis Fulconis sui apud Salmurium, cujus quamvis præsentia non affuit, tamen Baronum illius S. et Arevini Magistri Militum auctoritas, et quod superest, judiciaria lex non defuit... Pugna duorum virorum affirmantis, et negantis approbatur. Curia requiritur, defensio Gauterii de Montesorelli eligitur, dies indicitur, pro tempore ab utraque parte cum concionatoribus convenitur. Exposito judicio, expediti pugiles veniunt ad Sancta Sanctorum, manus elevant presto juraturi. Alo differt causam, consilium quærit ; quid plura ? promittit se in Capitulum venturum, altaris Abbati et Monachis hominem de capite professurum. Hoc modo Conventus dimittitur. Act. ann. 1114. Indict. 7. etc.
Tabularium S. Mauricii Andegavensis :
Notificamus igitur præsentibus et futuris quod Odo filius Bernerii Brunelli, Colibertus S. Mauricii dedit filiam suam cuidam ingenuo sub nomine ingenuitatis. Quod cum Canonici S. Mauricii audissent super filiam marito traditam calumniam fecerunt : maritus vero audita calumnia patri suo eam remisit. Odo igitur imprimis se Colibertum S. Mauricii denegavit : postea vero in Capitulum vocatus, ut de hac re cum Canonicis ageret, accepto saniori consilio, veritatem rei recognovit, et in conspectu Raynaldi Episcopi junioris se Colibertum S. Mauricii esse professus est, et 4. denarios in signum professionis in manu Episcopi posuit, videntibus istis Richardo Decano, etc.
Tabularium S. Cyrici Nivern. Ch. 65 :
Cum duobus Colibertis et progenie illorum quæ de illis in posterum ventura est, etc.
Ibid. Ch. 81 :
Quendam Colibertum, nomine Tegbergum, cum omni prole, quæ ex eo processit vel processura est.
Et Ch. 83 :
De Colibertis S. Cyrici qui unoquoque anno debent solvere de capite suo denarios, etc.
Vide Guerard. in Indic. ad Polyptych. Irminon. et in Prolegom. ad Chartul. S. Petri Carnot. § 32. sqq.
L. Favre, 1883–1887.
Legitur apud Zeitschrift für Rechtsgeschichte, t. XI. p. 507. ex ms. Munich. 4491. undecimi sæculi :
Quid sit Collibertus, Ille collibertus vocatur qui ante mancipium et servus fuit, et postea causa devotionis a domino suo ad aliquem privatum locum, id est ad episcopatum vel ad monasterium sive ad aliquam consecratam ecclesiam pro redemptione peccaminum suorum libertate ecclesiastice donatur, non ut ex toto liber sit vel privatus, sicut liberti, set sub jure ecclesiastice familie conditionaliter servitio divino sit mancipatus, quam conditionem nullo modo ausus sit transgredi. Verbi gratia : si habeo servum, servit mihi sicut proprius, et non est neque libertus neque collibertus. At si ego ad sancti alicujus altare illum pro anima mea tradidero, ut aut singulis annis censum a me constitutum persolvat, aut cotidianum servitium per semetipsum reddat, jam postea[] non erit servus meus, sed collibertus, id est ejusdem libertatis mecum est secundum spem, quoniam ego sum servus Dei et illius sancti cui illum tradidi.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comliberti, pro Colliberti, apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 101.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Colibertas, Conditio Colliberti. Chartularium S. Vincentii Cenoman. fol. 98 :
Et eum ab omni Colibertatis calumpnia, quamdiu hanc concordiam tenuerit, cum omni fructu suo absolvimus. Si vero aut ipse aut sui in his que supradiximus, aliquam calumpniam miserit, in Colibertatem omni tempore vitæ suæ redeat, et que sibi cum libertate annuimus, perdat.