« »
 
[]« Collibium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 409b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLLIBIUM
COLLIBIUM, >dicitur a Collibeo, es, et dicitur Collibium, parvum munusculum, vel fructus, ut pomum, nuces, cicer, frixum, uva passa, quod et Bellarium dicitur et Antepomentum : et dicitur a Collibet, quia simul placet ; post enim carnium fercula fructus solent diligi per se non tantum. Unde Collibista, dicitur qui recipit Collibia et hujusmodi munuscula pro usura vel aliquo servitio. Dicitur etiam Collibista, qui vendit Collibia. Hæc Joan. de Janua, cui consona habet quædam Ugutio, quæ expendat cui per otium licet. Vide Collybista.