« »
 
[]« 1 colta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 417a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COLTA1
1. COLTA, Idem quod Collecta, Tributum, vox ea notione usurpata in Tabulis Dalmaticis apud Jo. Lucium de Regno Dalmat. pag. 275. 277. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1285 :
De Colta quam inter se posuerunt Clerici civitatis Reginæ in subsidio dando Communi Reginorum pro strata inglaranda, qua itur Parmam.
Chron. Parmense ad ann. 1246 :
Imperator... percipiebat omnes redditus Episcopi et magnas Coltas imponebat Ecclesiis.
Et ad ann. 1303 :
Ordinatum fuit, quod deinceps solverent Coltas suas et mutua per æstimum.
Vox etiamnum ab Italis usurpata. Occurrit eadem notione in Chronico Mutin. apud Murat. tom. 11. col. 115. 118. 119. et 120. alia vero notione in Collecta 4.