« »
 
[]« Comdemnare terram » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 485c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMDEMNARE
COMDEMNARE Terram, vel Domum, Lex Salica tit. 71 :
Si quis terram alienam Condemnaverit, et ei fuerit adprobatum, mmd. den. qui faciunt sol. lxii. culpabilis judicetur.
Ubi terra Condemnata, nihil aliud est, quam ager cujus fructus exciduntur : in quo damnum fit. Rogerus Hoved. pag. 804 :
Captus est Thomas Præpositus, captique sunt complices sui quidam et incarcerati : quidam autem illorum fugerunt, relictis domibus et facultatibus suis. Rex quidem Franciæ iratus fecit domus illorum demoliri, et vineas et arbores illorum fructiferas extirpari.
Ita et domus judicis decreto diruta, Condemnata dicitur in Speculo Saxonico lib. 3. art. 1. § 1 :
Ædificia prædiorum seu villarum propter nullam aliam injuriam succidi, seu ad terram prosterni debent, nisi in ipsis fuerint virgines, aut mulieres violenter oppressæ, aut post factum introductæ : tunc enim domus illæ per jus Condemnantur si non, ut juris est, excusentur. Postquam Condemnata jam fuerint ædificia ejusmodi, si reus postmodum absolvitur ab actione, destructa jam ædificia non exsolventur, etc.
Art. 68. Castrum Condemnatum a judice, quod exciditur et destruitur sententia judicis. Facultatum Condemnatio, in leg. 16. Cod. Th. de Re militari (7, 1.). Observantiæ Regni Aragon. lib. 6. tit. de Generalib. privileg. § 32 :
In Aragonia quantumcunque fuerint facta diffidamenta, non possunt bona talari, vel bona Comburi, vel bona occupari, nisi tantum in personis guerræ, etc.
Porro is olim atque adeo in Francia mos invaluerat, ut non corporis modo pœna, vel morte, mulctarentur rei, sed et eorum diruerentur vel comburerentur domus, nisi id pecunia data redemissent. Joannes Presbyter apud Chappeavillum ad Joannem Hocsemium cap. 3.
Cumt unc esset mos in civitate prosterni ædes malefactorum.
Ch. Philippi Aug. ann. 1195. pro Communia Sanquintin. :
Si quis forisfactum fecerit, de quo clamor in præsentia Majoris et Juratorum factus sit, Major judicio Juratorum super hoc emendationem accipiet talem, quod domus forisfactoris diruetur, si eam habeat, aut pro domo ad voluntatem eorum pecunia accipietur. De redemptione vero domorum diruendarum, muri et firmitates villæ reficiantur.
Mox :
Si quis intra villam hominem occiderit,... de eo justitiarius noster faciet justitiam,... et si ille malefactor domum habuerit infra banleucam, diruetur.
Guntherus lib. 8. Ligurini :
Qui pacis jurare modum formamque tenere
Improbus abnuerit, quæ possidet omnia vulgo
Diripienda patent, evcrtendique penates.
Philippus de Beaumanoir cap. 61 :
Quiconque rachete un bani, et set le bannissement, se meson doit estre abatue, et est [] l'amende en la volonté du Seigneur, etc.
Vetus Consuet. municipalis Ambianensis MS :
S'aucune mesons est jugié à abattre pour la forfaiture de celi cui le mesons est, ja pour chiaus à cui li cens sont, ne laira-on à justichier.
Vetus Consuetudo Normanniæ MS. 1. part. 3. sect. cap. 6 :
Sçachiez que les mesons de forsbannis doivent estre arses le temoignage de leur dampnement, et que la memoire de ceux qui vendront aprés, le tiengnent en leurs cuers, et que il en aient poor et criente : et se les mesons des forsbannis sont en tel lieu, que il ne puissent estre arses, la couverture et le mesrein en doivent estre ostez et esrachiez, et portez en tel lieu où il puisse estre ars, si que aucun n'y puisse avoir dommage.
Ubi observare licet domus damnatorum incendio absumptas, quod etiam apud Suecos obtinuisse tradit Joan. Loccenius lib. 2. Hist. Suecanæ pag. 65. quo loco scribit, Amondum vel Amundum Regem,
Carbonarium cognominatum, quod legem tulisset de incendenda parte domus, aut totis ædibus delinquentis, pro noxa damnive dati portione
 : quam tamen legem abrogasse postea ait. Charta Odonis Domini Hamensis ann. 1227 :
Et si forefactor captus non fuerit, Major potest bannire eundem de villa Hamensi in perpetuum, et domum suam diruere infra 40. dies, quotiescumque voluerit, postquam dies unus et nox una, sicut dictum est, post factum transierit. Et si forte infra 40. dies Major forefactoris domum non diruerit, domus stans Domino remanebit. Et si domus diruta fuerit, meremma et fundus domus Domino remanebit, et de alia hæreditate faciat quod debebit.
Interdum quodam privilegio ad id indulto urbium incolæ ab hac ædium con demnatione exempti leguntur. Charta Guillelmi Archiepiscopi Remensis ann. 1182. pro Scabinagio Remensi :
Concedimus etiam quod si Burgensis in banno nostro constitutus aliqua occasione in causam tractus fuerit, quamdiu ordine judiciario se tractari voluerit, neque ipse, neque res ejus capientur, sed nec domus ejus diruetur, si domum vel hæreditatem Remis habuerit, sed fidem dabit, quod pro exequenda justitia obsides interponet, etc.
Edictum Philippi Pulcri ann. 1302. pro Reformatione Regni :
Item volumus, quod si non mandavimus aut præcepimus bona alicujus Prælati, seu alterius personæ Ecclesiasticæ, vel Clerici clericaliter viventis, capi, seu ad manum nostram poni, quod virtute prædicti mandati seu præcepti nostri bona eorum recte mobilia non capiantur, saisiantur, aut ad manum nostram ponantur, neque domus eorum discooperiantur, seu destruantur.
Vide Excerpta Dionis ex Edit. Valesii pag. 582. et ejus notas, Concilium Nugarolense ann. 1190. can. 7. Concil. Tolosan. ann. 1229. can. 6. Epist. Innocentii IV. PP. ad Potestates, Rectores, etc. cap. 20. 26. Privilegia urbis Ratisponens. ann. 1230. 1380. in Metropoli Salisburgensi tom. 1. pag. 238. tom. 2. pag. 380. Foros Beneharnenses rubr. de Sententias art. 7. Fortescutum de Laudib. Legum Angliæ cap. 26. Duchesnium in Probat. Hist. Guinensis pag. 195. Molineum tom. 3. pag. 2147. præterea Bouclerum lib. de Crimine læsæ majestat. pag. 101. Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 729. num. 2.
P. Carpentier, 1766.
Abrogata lege diruendi vel comburendi domos reorum, et maxime homicidarum, fundus ipse defuncti parentibus ad fruendum aut vendendum concessus[] fuit, ut judicatum est sententia ann. 1445. Vide infra Hanot.