« »
 
[]« Comestia » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 434b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMESTIA
COMESTIA. Jus Comestiæ, an idem quod Pastus, gisti, convivii ? Charta Adolphi Colon. archiep. ann. 1203. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 275 :
Ut ergo talis donatio rata permaneat, Henricus Rumescotele, cujus erat [] jus Comestiæ de prædictis domibus et bonis, jus suum resignavit.
Vide Comestiones. An vero Jus comitatus seu districtus aut dominii ? Vide Comitatus 2. 4. et infra Cometia. Potius pro Cometia seu Comitia, Jurisdictio. Adel.