![[]](img/image.png)
COMIATUS, Ital. Comiato, Licentia, venia, ex Latino Commeatus, quod verbum
usurpatur non semel pro abeundi licentia : unde Græci recentiores ϰομίατον et ϰομέατον eadem notione
induxerunt, apud Hesychium et Leon. in Tact. cap. 7. § 4. Atque inde Galli suum
Conjé, vel Congé, mutuati sunt. Capitula Caroli Mag. lib. 5. cap. 16. 18. :
MulierCap. 42. 62. :si sine Comiatu viri sui velum in caput suum miserit.
Si... aliquid de suo officio sine Comiatu facere præsumpserit.Capitulare Pipini Regis Italiæ cap. 5 :
Ut nullus eos debeat recipere in vassallatico sine Comiato Senioris sui, etc.Tabul. Casauriense 1. part. cap. 94. Ch. 3. ann. 901 :
Ego Rimizo... vendidi vobis Elperimo... ad vestram proprietatem possidendum omnes ipsas res proprietatis meæ quæ mihi per cartulam obvenerunt a Ramburga filia quondam Gilonis conjuge Otteberti, per Comiatum memorati Oiteberti viri sui, sicut in ipsa cartula mea continetur.Alibi :
Ego Flora... per consensum et Comiatum Petri viri mei dono et trado pro anima mea, etc.Ibidem :
Ego Raymundus Comiatum dedi, (uxori) et consentiens sum.Vide Commeatus.
L. , 1840–1850.
Comigatus. Annal. Petavian. ad ann. 781 : Taxilo, dux de Bawaria... per suum Comigatum rediit ad patriam.