« »
 
[]« 2 commendare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 443b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDARE2
2. COMMENDARE, Rem mutuo dare, apud alium deponere, Gloss. Lat. Græc. : Commendavit, παραϰατέθετο. Gregorius Turon. lib. 7. Hist. cap. 22 :
Quod vero Commendatum habuit, publicatum est.
Capitula Caroli Calvi tit. 32. cap. 5. ap. Tusiacum. ann. 865. :
Si ad casam Dei aliquid Commendatum habent, ipse Episcopus, vel rector Ecclesiæ, ubi Commendatæ sunt, aut illis præsentaliter in præsentia Missorum nostrorum reddant qui eas Commendaverunt, etc.
Litteræ Ludovici Jun. Regis Franc. ann. 1145. quibus pravæ consuetudines urbis Bituric. abrogantur :
Statutum vero a patre nostro est, ut quicumque ad urbem venerint et ibi stare vel res suas Commendare voluerint, ipsi cum rebus suis in eundo et redeundo sint securi, et si eorum dominium vel castrum unde venerint, cum regia Majestate male fuerint, nihil eis nocebit.
Eadem repetit Ludovicus VIII. in earum Litterarum confirmatione ann. 1224. Adde Legem Alaman. tit. 5. § 1. Bajwar. tit. 14. cap. 4. Longobard. lib. 2. tit. 27. Liutpr. 131. (6, 78.) etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commandare, Eadem significatione. Literæ Caroli primogeniti Johannis Franc. Regis ann. 1357. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 204. num. 6 :
Si quis habitantium in dicta Villa moriatur sine testamento, nec habeat liberos, nec appareant alii heredes, qui sibi debeant succedere, Baillivus dicti Domini nostri et Consules dicte Ville bona deffuncti, descripta tamen Commandabunt duobus probonis (probis) hominibus dicte Ville ad custodiendum fideliter per annum et diem ; et si infra eumdem terminum appareat heres, qui sibi debeat succedere, omnia bona debent integraliter sibi reddi, alioquin bona mobilia dicto Domino tradantur et etiam immobilia, etc.
P. Carpentier, 1766.
Gall. Consigner. Charta Balduini comit. Fland. ann. 1116. inter Libert. monast. Elnon. :
Vadium etiam, si pro qualibet forisfactura acceperit ab aliquo, non alibi quam infra curtim S. Amandi Commendabit.