« 2 commendatio » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 444a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDATIO2
2. COMMENDATIO, Tutela, protectio. In Commendationem autem potentiorum, se et res suas
ponebant inferioris conditionis homines, ut essent qui se et sua
tuerentur et protegerent contra inimicos aut bonorum invasores, iisque in tuitionis
mercedem alicujus census pensitationi sese adstringebant. Vetus Charta apud Duchesnium in
Hist. Ducum Burgund. pag. 52 :
Philippus Abbas Ecclesiæ S. Benigni... villam prope Divionem, quæ dicitur Longus vicus... Hugoni Duci Burgundiæ in Commendationem posuit pro centum solidis annuatim solvendis, etc.Alia Theobaldi Comitis Blesensis ann. 1148. in Tabulario Vindocinensi Thuano fol. 203 :
Robertus Abbas volens devitare injurias et infestationes malefactorum, posuit in Commendatione mea duas villas suas quas habebat in partibus Vindocinensibus, 10. solidos Blesensis monetæ mihi reddendo ad festum S. Joannis Baptistæ,... pactum etiam fuit, quod ego vel hæredes mei Commendationem illam de manu nostra non ejicerimus, alicui eam tribuendo.Ejusmodi præstatio.
Commendatio passim dicitur. Tabular. S. Albini Andegavensis :
Vicecomes de Toarcio expetebat Guardam, quam Commendationem vocant, de villa, quæ dicitur Brociacus. Quare Losdelinus Monachorum Præpositus de Mairono Vicecomitem Haimericum adiit, fecitque hac de re tale placitum cum eo : Monachus de Brociaco dabit per singulos annos ad Pascha 5. solidos de Commendatione Vicecomiti : qui solidi si ipso die Paschæ redditi non fuerint, ad 8. dies reddentur sine lege. Igitur pro hac re promisit Vicecomes prædictus supradictam villam, et omnes homines ipsius villæ se ubique servaturum, et etiam ipsos homines de Brociaco, qui morantur in burgo Monachorum apud Mosteriolum, custodiet euntes et redeuntes, quamdiu de Brociaco fuerint, etc.Tabular. S. Cypriani Pictav. :
Neque bidannum, neque alium debitum ab illis hominibus, qui habitaverint, exigant, solummodo Commendationem salvum faciendi, propter amorem Dei nobis retinemus, etc.Charta ann. 1076. apud Duchesnium in Hist. Ducum Burgundiæ :
Salvamentum sive Commendationem quam in Nerontis villa accipiebant.Alia Gaufredi Comitis Andegavensis in Tabulario S. Laudi Andegavens. :
Et de tertio sive lembo, sive navi, unum sextarium salis, et dimidiam partem Commendationis.Alia ejusdem Comitis in Gallia Christ. Sammarthanorum tom. 4. pag. 394 :
Commendatio vinearum, Commendatio asinariorum vinum deferentium.Vide Salvamentum.
P. , 1766.
◊ Commandacion,
eadem acceptione, in Lit. ann. 1377. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 318 :
Constitua encor ledit conte, que chevaliers ne nulz autres, aucun homme de ladicte ville, pour aucune convenance ou pour autre cause, ne pourroit revoquier de ladicte ville, se il n'estoit son homme de corps, ou qu'il eust en icellui aucune ancienne Commandacion, etc.
P. , 1766.
Commendationem Reddere, Tutelæ seu protectioni alicujus nuncium remittere. Charta Guill. comit. Nivern.
ann. 1165. inter Probat. Hist. Autiss. pag. 22. col. 2 : Si homines S. Germani se commendarint Bucardo quandiu voluerint commendati sui erunt ; et cum inde exire voluerint, Commendationem reddent, et postea commendati sui non erunt.Vide mox Commandatus.