« »
 
[]« 1 salvamentum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 289c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SALVAMENTUM1
1. SALVAMENTUM, Tutela, immunitas, protectio. Capitula Caroli C. tit. 26. part. 2. cap. 5 :
Et volumus ut vos et cæteri homines fideles nostri talem legem et rectitudinem, et tale Salvamentum in regnis nostris habeatis, sicut antecessores vestri tempore antecessorum nostrorum habuerunt.
Tit. 27. post cap. 8 :
Quod ad Dei voluntatem et sanctæ ejus Ecclesiæ.... illis commisi Salvamentum et pacem, etc.
Adde part. 2. cap. 4. Tit. 28 :
Quia necesse fuit in istis temporibus conjectum de illis accipere,.... pro regni, sicut res conjacet, Salvamento.
Tit. 30. cap. 2 :
In nostro et populi Salvamento.
Adde Edictum Pistense cap. 5. Sensu paullo latiore Tit. 8. cap. 6. Convent. apud Marsnam ann. 851 :
Secundum dei voluntatem et commune Salvamentum. Commun Salvament,
in jurejur. Ludovici apud Nithardum. Translat. S. Alexandri cap. 4. apud Pertz. Script. tom. 2. pag. 677 :
Quapropter præcipimus vobis et omnimodis jubemus, ut ubicumque ad vos venerit, prout melius potueritis vobisque placuerit, ei adjutorium tribuatis, bonasque mansiones atque Salvamentum de loco ad locum illi conferatis.
Vide in Salvatio 1. Charta tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 279 :
Videbantur esse in Salvamento suo.
Infra :
Retinuit hac (l. hæc) causa Salvamenti. Sauvement,
in Charta ann. 1302. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 44 :
Comme Jean Airode requerist que un jugement fet contre lui.... par la vertu de [] deux deffautes, de l'une desquelles deffautes il portoit lettres du Roy nostre Seignour de son Sauvement, fust mis au neint. Salvance,
eeadem notione, usurpat MS :
Fax Semblant se plus est trouvés
Ovec tiex traitres prouvés,
Ja ne soit en ma Salvance.
Salvamentum, Præstatio a tenentibus facta dominis, pro tutela ac protectione personarum ac rerum suarum, quæ etiam Commendatio dicitur : quo spectant ista Salviani lib. 5. de Gubern. Dei :
Tradunt se ad tuendum protegendumque majoribus, et dedititios se divitum faciunt, et quasi in jus eorum ditionemque transcendunt. Nec tamen grave hoc esse aut indignum arbitrarer, imo potius gratularer hanc potentum magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non venderent ; si quod se dicunt humiles defensare, humanitati tribuerent, non cupiditati. Illud grave ac peracerbum est, quod hac lege tueri pauperes videntur ut spolient : hac lege defendunt miseros, ut miseriores faciant defendendo. Omnes enim hi qui defendi videntur, defensoribus suis omnem fere substantiam prius quam defendantur addicunt, etc.
Tabularium Dervense :
Ne aliquis iniquorum pervasione sua hoc sibi quasi pro Salvamento usurpare voluerit, etc.
Chronicon Besuense pag. 602 :
Salvamentum sive commendationem quam in Nerontis villa accipiebant, etc.
Charta Roberti Regis Franc. apud Doubletum pag. 826 :
Namque jam dicti exactores pessimi, dico autem Venatores atque Falconarii, capiendi specie Salvamenti, pene vernaculos B. Dionysii devastantes, populabantur, etc.
Infra :
Salvamenta, inquam, sic ironice dicta, etc.
Alia ann. 1067. apud Hemereum in Augusta Viromand. :
Pro Salvamento nisi de habitatis domibus accipiet.
Hugo Flaviniac. in Chronico pag. 246 :
Bovoni prædicto de Bar, cum apud Flaviniacum requireret a me fœdum suum, quia haberet filiam Folcuini, de sorore Abbatis Odonis, qui idem fecerat casamentum, id est, Salvamentum hominum S. Petri qui sunt in castro illo, vel in villis in circuitu nostri, noluit ei ad plenum reddere, etc. Tamen cum multi testes accessissent, quod Folcuinus idem Salvamentum habuisset, ita concessi, ut si ego per nostros, misso nuncio, et re explorata, aut ipsi homines per seipsos probare potuissent, quod nunquam fuissent in Salvamento, nihil ei dabant, quia magis Ecclesiam quam eum diligerent.
Charta Philippi Aug. ann. 1189. in Tabulario Cluniacensi Bibliothecæ Thuanæ :
De hominibus villæ dantibus 4. solid. sive 5. habebit Præpositus noster pro Salvamento 12. den. etc.
Et Infra :
Cæterum definitum fuit, et a nobis concessum, quod homines ad damnum aliquod Ecclesiæ non suscipiemus manutenere, sed ratione Salvamenti quod habemus, Monachis omnia sua in nostra potestate salva facere curabimus, et hoc salvamentum tali lege suscepimus, quod extra manum nostram nequaquam mittere poterimus, etc.
Charta de Chableiis in Tabulario Campan. Thuano fol. 189 :
Comes habet census suos apud Chableias, in quibus habent vendas et homines suos, et motam, et plateas circa motam, et domos in castro et in burgo. Item habet avenam et vinum pro Salvamento, et denarios.
Occurrit præterea apud Hugonem Flaviniacensem in Chronico pag. 242. 245. in Gestis Abbatum S. Germani Autisiod. cap. 13. et passim in veteribus Tabulis, quæ habentur in [] Chronico S. Benigni pag. 432. 459. 460. in Chronico Besuensi pag. 562. 577. 595. in Hist. Vergiacensi pag. 44. 59. 145. Ducum Burgundiæ pag. 4. 20. 21. apud Chiffletium in Beatrice Cabilonensi pag. 42. Roverium in Reomao pag. 203. Perardum in Burgundicis pag. 88. 188. tom. 4. Spicilegii Acheriani pag. 242. tom. 8. pag. 157. etc. Vide Commendatus, Commendatio 2. Salvataria et Tensamentum in Tensare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Salvamentum, Sauvamentum, Droit de Sauvement, in Aresto Consilii Regii ann. 1582. Idem quod Vintenum, quo jure dominus feudi percipit vicesimam fructuum in terris vassallorum, eoque tenetur muros castrorum reficere suis sumtibus ad subditos suos ab hostium incursibus salvandos. Charta Guillelmi comit. Nivernens. ann. 1165. ex Tabular. S. Germani Autiss. :
Salvamentum habet dominus Bucardus in ochiis illis in quibus focus est : quæ si hospite et foco vacuatæ fuerint, medietatem Salvamenti in eo anno tantummodo habebit quo seminibus jactis cultæ fuerint. Omnes ochias hospite et foco vacuas carruca S. Germani libere excolit, et tunc de illis Salvamentum non habebit. Si iterum hospes ibi missus fuerit, Salvamentum similiter habebit. Salvamentum est mina avenæ in ochia, et duo denarii, et unus panis ivernagii. Si panis non erit, munus pro pane dabitur.
Martyrol. Eccl. Autiss. apud Marten. tom. 6. Ampl. Collect. col. 691 :
Eodem die (pridie Idus Febr.) obiit Robertus hujus Ecclesiæ Episcopus, qui..... molendinum subtus murum ab Atone acquisitum, fratribus hujus Ecclesiæ concessit, et Sauvamentum duplex a Pulvereno..... removit.
Obituarium ejusd. Eccles. MS. 13. sæc. :
Obitus Roberti Episcopi.... debet Capitulum.... pro duplici Salvamento quod dedit apud Pulverenum.
Rursum ad diem 6. Februar. :
Obitus Agnetis Comitissæ, quæ ordinatione testamenti sui super Comitem Petrum maritum suum reliquit ; qui considerans devotionem et reverentiam quam decanus et canonici circa sepulturam ejus exhibuerunt, Salvamentum quod in potestatibus de Porreno et Chichiriaco habebat, tam in avena quam trossis, panibus et denariis Autissiodorensi Ecclesiæ quitavit.
Quæ quidem præstatio cum in avenis exsolvebatur, Salvamentum avenarum nuncupabatur ; quod alibi dicitur Avenagium, vel Costuma avenæ : cum in vino, Salvamentum de vino vocabant, ut in Enumeratione bonorum ejusd. Capituli Autiss. 13. sæc. legitur :
Salvamentum de vino apud Merriacum.
Vide Salvaingum de Usu feud. pag. 222. 231. et Choppin. lib. 2. tit. 4. pag. 95.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Sauvemant et Sauveniez. Charta ann. 1285. ex Chartul. Pontiniac. :
Houmes qui doivent fromant, deniers et gelines de Sauvemant, etc.
Pact. inter dom. de Bellojoco et capit. Autiss. ann. 1281. ex Chartul. S. Steph. Autiss. :
Li Sauveniez du vin, xxvj. muids de vin mesure d'Auxerre.
Salvamentum, Prædium ipsum, quod salvatur, vel protegitur, pagus, villa. Tabularium Prioratus de Paredo fol. 95 :
Simili modo fecit et de aliis hominibus vicinis supradictis manentibus juxta Salvamentum, quod dicitur Grantmont.
Idem Tabularium fol. 102 :
Dedit quoque (Hugo Comes Cabilonensis) Salvamentum quod in ipso monte est in circuitu ejusdem Ecclesiæ, et concessit atque constituit liberum eum et salvum esse perpetualiter.
Charta ann. 980. inter Instr. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 137 :
Adhuc autem [] donat prædictus Comes (Milo) illi Ecclesiæ (S. Michaelis Tornodor.) mansos duos vestitos cum appenditiis suis in villa quæ dicitur Scissiacus cum ejus Salvamento ;
nisi sit præstatio, de qua paulo ante, vel ipsius loci districtus seu ambitus intra quem privilegia et immunitates continentur : qua notione accipiendum videtur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sauvamentum, in Codice censuali Episc. Autiss. ann. circ. 1290 :
Et si fuerit de suo orto, et ortum sit de Sauvamento, nihil debet.
Rursum :
Bos, vacca, aut alia bestia, si fuerit de Sauvamento Comitis, nihil debet.
Salvatio, Eadem notione. Historia Abbatiæ Condomensis pag. 463 :
Duo fratres Garsias Dat, et Guillelmus Dat, cum Ecclesiasticis suis, qui fundum Ecclesiæ jure hæreditario possidebant, omnes in unum coadunati dederunt.... tali namque conditione, ut si ibi fieret Salvatio, omnes supradicti qui inibi ad manendum venirent, cæterique qui se sub ditione ipsius Salvationis ponerent, quisque pro domo sua sive cellario censum sancto Petro tres aut duos denarios singulis annis redderent.
Vide Mensura.