« »
 
[]« Commendisia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 446c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMENDISIA
COMMENDISIA, Idem quod Commendatio, Tutela, etc. Charta ann. 1229. in Tabular. Campaniæ Thuano fol. 361 :
Ego Theobaldus, etc. Quod ego retinui sub me in Commendisia mea Reinaudum Seiguer civem Tolosanum. Concessi siquidem ipsum peregrinum quamdiu sub me morabitur, in Commendisia mea fore liberum ab omni tallia, tolta, et demanda, a justitia villæ, turris et gabiolæ, ab omni exercitu et chevaucheia et ab omni alia exactione. Propter hoc autem dictus Renaudus tenetur mihi vel mandato meo reddere annis singulis in nundinis S. Aigulfi 60. sol. Pruvin. pro uno scypho argenti, unius marchæ, interius deaurato. Actum, etc.
Alia ann. 1200. in eodem Chartul. :
Ego recepi in Commendisia mea bona fide Margaretam uxorem Petri Raymundi Tolosani. Ita tamen quod dicta Margareta reddet mihi, etc. scyphum argenti, etc. et per hoc volo eandem Margaretam esse immunem ab omni tallia, etc.
Tabularium Abiense fol. 52 :
Pro quibus annuatim reddant Fratribus de Massigne 4. nummos de Commendiza.
Tabularium S. Trinitatis Vindocinensis ann. 1083 :
Terram quæ vocatur Balneolus, misit Amelina in Commendisiam Odoni Comiti, talem videlicet, ut unusquisque qui ea terra bordam vel domum haberet, minam avenæ redderet illi ob tutamentum.
Cur vero Amelina prædium suum Odoni commendaverit, sic prodit in Charta 289. fol. 67 :
Sed quia (terra apud Balneolos) contigua cætero non erat meo casamento, et ab illo longe manebam, ideo ad Odonem Comitem accessi, qui me valentior erat, eam tueri deprecans, ut ipsam a suis omnibus receptis ob amorem meum, ac si propriam, suo tutamine defensaret, dans illi loco mercedis 60. arietes, etc.
Charta Hugonis Ducis Burgundiæ ann. 1236 :
Ex præmissis igitur plenius attendentes quod memoratus avunculus noster D. Guill. de Vergeiaco aut aliquis alius nullam habet guardiam aut Commendisiam in Abbatem et Conventum [] aut homines villæ Besuensis, nisi de voluntate Episcopi Lingonensis, etc.
Vide Warda.
Est etiam Commendisia ipsa præstatio pro Commendisia. Charta ex Tabulario Vindocinensi, cujus titulus De Comandisia de Domzei, concipitur :
Paganus de Montedublello promisit Deo et D. Gaufrido Vindoc. Abbati se servaturum obedientiam de Domzeio, cum omnibus quæ ad eam pertinent, et ab omnibus cum quibus pacem haberet, defensurus, eo pacto ut pro quadriga in terra singulis annis daretur unus sextarius frumenti, et pro dimidia quadriga, una mina.
Idem Tabularium, Charta 86 :
Donavit Consuetudines omnes quas habebat in terra de Loirs et de Forgetis ; vicariam scilicet et Commendisiam et carreium, etc.
Charta fundationis Abbatiæ omnium SS. Andegav. ann. 1049 :
Similiter perdonat (Comes) Commendisiam villanorum Montisfortis, etc.
Tabularium Monasterii S. Florentii :
Radulfus de Monterebelli Vicecomes cedit Commendisiam sive toltam, quam in terra S. Florentii habuerat. Item et Goffredus de S. Quintino, qui partem istius Commendisiæ in feudo tenebat.
Chronicon vernaculum laudatum a Duchesnio in Hist. Vergiac. :
Et avec ce donna ausdits Abbé et Convent la Commendise qu'il avoit des hommes de Givry et de Veanne, sans vouloir en aucune chose venir contre la Charte de Hugues Duc de Bourgogne son pere, par laquelle il ne devoit prendre en Commendation les hommes de l'Eglise de Cluny.
Vide Chopinum lib. 3. de Sacra polit. tit. 7. § 5. Louvetum in Hist. Bellovac. tom. 2. pag. 182. 183. Guichenonum in Probat. Hist. Bress. pag. 23. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commenditia. Charta Gaufredi de Leziniaco pro Monasterio Malleacensi ann. 1232. apud Stephanotium tom. 4. Antiquit. Pictav. MSS. pag. 409 :
Commenditias autem meas de Volvento, vel aliis locis in terra dicti Monasterii vel membrorum, de cetero recipi non permittam ; nec impediam nec faciam impediri, quominus idem Monasterium cum membris et pertinentiis suis plena fruatur ac perpetua libertate.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Commendicia. Chartularium Virzionense fol. xv. verso :
Aganus Christi famulorum famulus trahit Monasterio Virzionensi filium suum Rainaldum in presentia D. Berengarii Abb. una cum Commandicia terre loci ejusdem.