2. COMMUNE,
Communia, Communio, Communitas, Incolarum urbis aut oppidi universitas,
domino, vel rege concedente, sacramento invicem, certisque legibus astricta. Varie autem
hanc appellationem efferunt Scriptores :
Commune enim appellatur, apud Ciceron. in Verrina 4. Innoc. III. PP. lib. 13. Ep. 95. et
Rodericum Tolet. lib. 8. de Reb. Hist. cap. 9. Ita
ϰοινόν, et
Commune usurpant l. 37. D. de Judiciis (5, 1.) l. 5. D. ad
Leg. Jul. de Vi publ. (48, 6.) l. 6. § 2. D. de Excusat. tutor. (27, 1.) l. 25. D. de
Appellat. (49, 1.) l. 16. Cod. Th. de Legat. (12, 12.) Inscriptiones veteres, Symmachus,
et alii :
ϰουμούνιον
apud Pachym. lib. 12. cap. 28.
Communia, in Gestis Lud. VII. Fr. Reg. cap. 3. apud Matth. Paris, Rigord. Willelmum Briton.
lib. 2. 3. Philipp. Sugerium Epist. 83. Radulfum de Diceto, et alios passim.
Communio, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7. Will. Malmesb. lib. 2. Hist. Novellæ
pag. 189. in Charta Baldrici Noviom. Episcop. apud Vassorium pag. 805. etc. Nicolaum de
Braia in Ludovico VIII. pag. 315. in Vita B. Caroli
Boni tom. 1. SS. Martii pag. 191. et in Charta Balduini Comitis Hannoniæ ann. 1169. apud
Miræum tom. 2. pag. 829.
Communitas, in Gestis Ludov. VII. cap. 1. et apud Ordericum Vital. lib. 11. necnon in juramento Ordinum regni Daniæ apud Ludewig. tom.
5. Reliq. MSS. pag. 316. et in Ottoboni Scribæ Annalibus Genuensibus ad ann.
1188.
Communa, non semel apud Radulfum de Diceto, et Rogerum Hoved.
Communantia, in Bulla Honorii III. apud Ughellum tom. 1. pag. 821. et in Regiminibus Paduæ apud Muratorium tom. 8. col. 385.
E.
◊ Primus vero ejusmodi
Communias in Francia Ludov. VII.
Rex multiplicavit et auxit. Nam cum regnante Philippo parente regalis potentiæ vigor
elanguisset, invaluissetque in omnibus ferme provinciis Procerum tyrannis, qui in Regem
perinde ac subditos desæviebant,
Ludovicus in primis ad comprimendam ejusmodi
tyrannidem prædonum et seditiosorum, auxilium totam per Galliam deposcere coactus est
Episcoporum. Tunc ergo Communitas in Francia popularis instituta est a Præsulibus, ut
Presbyteri comitarentur Regi ad obsidionem vel pugnam, cum vexillis et parochianis
omnibus.
Verba sunt Orderici Vitalis lib. 11. pag. 836.
◊ Hinc crebro legimus in prœliis adfuisse et dimicasse urbium
Communias, quibus prævii erant ipsi Presbyteri seu
Curiones cum
vexillis Ecclesiæ, quod testatur rursum Ordericus lib. 12. pag. 855. et 856 :
Episcopi et Comites aliæque potestates regni tui ad te conveniant, et Presbyteri
cum omnibus parochianis suis tecum quo jusseris eant, etc.
His adjungenda sunt
quæ habet Sugerius in Vita Ludovici VI. cap. 8 :
Cum Communitates patriæ
parochiarum adessent, cujusdam casu Presbyteri suscitavit fortitudinis Roberto spiritum,
cui contra opinionem humanum datum est possibile, quod armato Comiti et suis contingebat
impossibile, etc.
Charta Communiæ Crespiacensis ann. 1223 :
Et ipsi nobis
debent exercitus et equitationes, sicut aliæ Communiæ nostræ.
◊ Ita quæ in Oppidis Regi ipsi obnoxiis duntaxat erant
Communiæ, postmodum, Regibus concedentibus, in aliis, quæ Episcoporum erant, inductæ sunt.
Sed ipse Ludovicus VII. novas statuit in iis quæ sui juris erant, quibus leges dixit. Nam
pleraque ex iis quæ supersunt Communiarum instrumenta et diplomata ejusd. Ludovici sunt,
firmata deinceps a Ludovico VIII. Philippo Aug. et aliis Regibus. Sed et regii vassalli in
suis oppidis Communias pariter statuerunt, quibus statuendis eo magis assensum præbuere
Reges nostri, quod in bellis opem ab iis exposcere licebat : unde Ludovicus VIII. in Hist.
Episc. Autissiod. cap. 57.
reputabat
civitates omnes suas esse, in quibus Communiæ essent
: nec injuria, cum eo ipso
deinceps oppidorum incolæ quodammodo a dominorum dominio absoluti, Regi ipsi directe
parerent. Quod prodit auctor Hist. Lodovici VII. pag. 418. ubi tradit
Vezeliacenses
Communiam inter se facientes, communiter conjurasse, quod Ecclesiæ dominio ulterius non
subjacerent.
Eadem habet Aimoinus lib. 5. Hist. cap. 65. Guibertus vero lib. 3. de
Vita sua cap. 10 :
Inter Missas sermonem habuit de execrabilibus Communiis illis,
in quibus contra jus et fas violenter servi a dominorum jure se subtrahunt.
Idem
vero Scriptor Regia potissimum auctoritate erectas ejusmodi
Communias innuit cap.
14 :
Post funestum excidii Laudunensis eventum, Ambiani Rege illecto pecuniis
fecere Communiam, cui Episcopus nulla vi exactus debuisset præstare favorem, præsertim
cum et eum nemo urgeret, et infaustorum civium confligium non lateret.
Acta
Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3.
Analect. cap. 39. pag. 315 :
Facta itaque conspiratione, quam
Communionem vocabant, sese omnes pariter sacramentis adstringunt, etc.
◊ Assensum vero Reges ejusmodi a vassallis Communiarum
institutionibus factis præbuisse docet Charta Baldrici Episcopi Noviomensis descripta a
Vassorio pag. 805. Non semper tamen, ut ex Chartulario
Communiæ Meldensis ann. 1344. de Comite Campaniæ probat D. Brussel tom. 1. de Usu
feudorum pag. 187. Sed ut plurimum in vassallorum civitatibus et
oppidis supremo jure, et inconsultis vassallis Communias Reges instituebant,
auferebantque, si peccassent incolæ, ut Laudunensibus, post cæsum Galdricum Episcopum,
Ludovicus VI. apud Sugerium in illius Vita pag. 306. et Guibertum lib. 3. de Vita sua cap.
7.
◊ Ad id denique instituebantur
Communiæ, ut et
dominorum suorum, et sua propria jura subditi tuerentur. In Charta ann. 1204. Alienor
Regina Angliæ et Ducissa Aquitaniæ, dicitur concessisse
Universis hominibus de Pictavia
et eorum
liberis in perpetuum Communiam juratam apud Pictavum, ut tam ipsius jura,
quam sua propria melius defendere possint, et magis integre custodire.
◊ Inter Communiæ vero jura præcipua recensentur
Scabinatus,
Collegium, Majoratus, Sigillum, Campana, Berfredus, et jurisdictio, in Aresto ann.
1322. De sigillo hæc habentur in Charta S. Ludovici Regis ann. 1235. pro Episcopo
Remensi :
Dicebat etiam quod (cives Remenses)
non debebant habere
sigillum, cum non habeant Communiam.
◊ In Chartis Communiarum describebantur præterea leges, quibus
delinquentes incolæ subdebantur, et pensitationes, quas præstare dominis vel Regi
debebant. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7 :
Communio autem novum ac pessimum
nomen sic se habet, ut capite censi omnes solitum servitutis debitum dominis semel in
anno solvant, et si quid contra deliquerint, pensione legali emendent ; cæteræ censuum
exactiones, quæ servis infligi solent, omnimodis vacent.
Unde percipimus cur
ejusmodi Communiarum institutiones in plerisque oppidis
Libertatum nomine
donentur : quia videlicet incolæ ex iis ab omni jugo servitutis eximuntur, et sibi invicem
confœderati et juramento adstricti jura sua tuentur. Hinc
Communiæ juratæ dictæ, et
oppidorum incolæ
jurati appellati. Vide Zonaram lib. 6. Annalium n. 15.
◊ Communiarum a Regibus nostris concessarum non pauca prostant
instrumenta, præsertim in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano, et in aliis veteribus
Codicibus, quæ ipsi perlegimus : sed multo plura a variis Principibus seu Regni Proceribus
regiisque vassallis, eorum subditis indulta prostant in Tabulariis ac Regestis Regii
Chartophylacii et Monasteriorum, quæ fere semper Libertatum titulo donantur. Horum
diplomata, præsertim quæ Communiæ titulum præferunt, indicasse haud inutile
fortasse fuerit : aliorum qui Libertatum aut Franchisiarum nomine edita
leguntur sparsim in variis hujusce Glossarii locis indicantur, tametsi in mergitum acervo
acum quærere sit.
◊ Abbatis villæ in Pontivo Communiam indulsit Willelmus
Cogn. Talvacius, Comes Pontivi, deinde Joannes ex filio nepos mense Junio ann. 1184.
Exstat in Hist. Comitum Pontivi cap. 18.
◊ Ambiano in Picardia, Philippus August. ann. 1190. et
1209. Exstat in Regesto Scabinatus Ambian.
P. Carpentier, 1766.
◊ Andeliaco
Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1204. Exstat Charta in Reg. 34. bis ejusd. reg.
fol. 27. v°. col. 2. part. 1.
◊ Aquis mortuis in Provincia, S. Ludovicus ann. 1246.
Chartam descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio.
◊ Arcis (vulgo Arkes) prope S. Audomarum, Abbas
S. Bertini ann. 1231. M. Febr. Exstat Charta in Tabul. S. Bertini.
P. Carpentier, 1766.
◊ Archesium inter
villas, quæ jure communiæ gaudent, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg.
8406.
◊ Argilleio in Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit
Hugo D. Burgund. ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 436.
◊ Ariæ in Atrebatibus, Philippus Comes Flandriæ ann.
1188. Habetur in tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 35.
P. Carpentier, 1766.
◊ Asneriæ ad
Sequanam, in cod. reg. 8406.
◊ Atheiis in Viromanduis, Philippus Augustus Rex
Communiam concessit ann. 1212. Exstat in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 164.
◊ Attrebato, Ludovicus, Philippi Augusti Regis Filius
ann. 1211. Exstat tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 362.
◊ Aurelianensis Communiæ mentio est in Vita Ludovici
VII. cap. 1.
P. Carpentier, 1766.
◊ Exstat Charta ann. 1181.
apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 293.
◊ Ausonæ in Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit
Stephanus Comes Burgundiæ et Joann. Comes Cabilonensis ann. 1229. Chartam descripsit
Perardus pag. 412.
P. Carpentier, 1766.
◊ Autissiodoro
Communiam concessit Petrus comes Nivern. ann. 1194. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part.
1. fol. 59. v°. col. 1. et part. 2. fol. 46. r°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Azilhano ad Atacem
fluvium prope Carcassonam Carolus V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
◊ Bapalmis, Philippus Aug. ann. 1196. Exstat Charta in
Regesto ejusd. Regis f. 46.
◊ Barro super Sequanam, Theobaldus Comes Campaniæ ann.
1234. Chartam habet Perardus pag. 430.
◊ Baugiaco, Guido Dom. Baugiaci. Charta habetur apud
Guichenonum in Hist. Bress. pag. 63.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bellaquercus inter
villas communia donatas, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bellirivi, de
Chandardre, Curiaci et
Creonellæ villarum ad abbatiam de Aurigniaco
pertinentium Charta communiæ ann. 1221. in Reg. 34. bis Phil. Aug. part. 2. fol. 55. v°.
col. 2.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bellivisus ann.
1266. in Memor. Geneal.
◊ Bellovaco, Ludovicus VI. Communiam concessit ;
confirmavit Ludovicus VII. ann. 1144. Habetur Charta apud Loisellum pag. 271. et in Reg.
Philippi Aug. f. 36.
P. Carpentier, 1766.
◊ Bellusmons
communia donatur itidem in Cod. reg. 8406.
◊ Belnæ in Burgundiæ Ducatu, Communiam indulsit Hugo
Dux Burgundiæ ann. 1203. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. et seqq.
◊ Biturigensibus, Ludovicus VII. ann. 1145. et
Philippus Aug. ann. 1181. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 34. 53. et apud
Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 44. 45.
◊ Braio in Picardia, Philippus Aug. ann. 1210. Habetur
Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 61.
◊ Britolio in Normannia, idem Rex. Vide Reg. fol. 58.
◊ Brueriis, Caraco, Norgiæ et Vallobo, Philippus
August. Rex Fr. ann. 1186. assensu Bartholomæi Episc. Laudunensis. Exstat in Regesto Ph.
Aug. fol. 39.
P. Carpentier, 1766.
◊ Burgi-Comitis
Communia instituta a Philippo V. ann. 1318. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 584.
◊ Burgo in Bressia, communiam concessit Amedeus VII.
Comes Sabaudiæ 5. Jul. ann. 1397. Charta habetur apud Guichenonum, in Probat. Hist. Bress.
pag. 22. 23.
◊ Buxiaco, in Ducatu Burgund. Beatrix Comitissa
Cabilonensis. Chartam descripsit Perardus pag. 311.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cadomo Communiam
confirmat Philippus Aug. ann. 1204. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol 36. r°.
col. 1. et part. 2. fol. 52. v°.
P. Carpentier, 1766.
◊ Cala in Parisiensi
pago inter villas, quæ communiam habent, recensetur in
Reg. Cam. Comput.
nunc. Cod. Bibl. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
◊ Calniacum ad
Isaram, vulgo
Chauni, communia donatur ann. 1213. et memoratur in Cod. reg. 8406.
◊ Calvomonti, Communiam concessit Philippus Aug. ann.
1182. Exstat Charta in Regesto ejusd. Reg. pag. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Calvomonti in agro
Bassiniaco, Campaniæ Comes ann. 1228. uti narrat D.
Brussel tom. 1. de Feudorum usu
pag. 186.
P. Carpentier, 1766.
◊ Candelanum, in Cod
Reg. 8406.
◊ Capellæ d'Angillon in Biturigibus, Archembaldus de
Soliaco ann. 1212. apud Thomasserium lib. 1. cap. 55.
P. Carpentier, 1766.
◊ Capiacum, in cod.
reg. 8406.
◊ Carrosio seu Charrot in Bitur. Gauterius Dom.
Carrofii ann. 1194. apud Thomasserium lib. 1. cap. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Castellioni ad
Sequanam Odo III. Dux Burgundiæ ann. 1208. cui stabilimento multum adversatus est
Episcopus Lingonensis. Vide D.
Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 187.
◊ Castro-Meliandi in Biturigibus, Ebo de Dolis Dominus
ejusdem Castri-Meliandi ann. 1220.
◊ Castronovo in Turonibus, Philippus Aug. ann. 1181. in
ejusdem Reg. f. 61.
◊ Cellis in Biturigibus, Robertus de Cortiniaco. Charta
ann. 1216. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 58.
◊ Cerniaco, etc. in Laudunesio Philippus Aug. ann.
1184. Habetur Charta in Reg. ejusdem Regis f. 38.
P. Carpentier, 1766.
◊ Chambleium seu
Cameliacum in Bellovaco, in cod. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
◊ Chamoliæ, Belnæ,
Chenis, Cortonæ, Vernolii, Commi in Laudunesio. Phil. Aug. ann. 1184. in Reg. 34.
bis ejusd. part. 1. fol. 12. v°. col. 2. et part. 2. fol. 35. v°. col. 1.
◊ Coicheio in Ducatu Burgund. Hubertus D. de Monthelone
et de Coicheio. Chartam descripsit Perardus pag. 476.
P. Carpentier, 1766.
◊ Colangiis in pago
Autissiodorensi ann. 1365. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 665.
◊ Compendio Ludovicus VII. VI. ac deinde Philippus Aug. ann.
1186. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 36. 50.
P. Carpentier, 1766.
◊ Condeti aliarumque
villarum in pago Suessionensi Communia a Ludovico VI. concessa confirmatur a Phil. Aug.
ann. 1185. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 231.
◊ Corbeiæ, Communiam indulsit Ludovicus VII. deinde
Philippus Aug. ann. 1180. in eod. Regesto f. 56. Cramdelæ, Troisiaco, Cortetono, et
Malevalli, idem Philip. ann. 1186. Vide idem Reg. f. 37.
◊ Credulio in Bellovacis, Ludovicus Comes Blesens. et
Claromont. ann. 1197. MS.
◊ Crispiaco in Comitatu Vadensi, Ludovicus Rex Fr. ann.
1223. Exstat tom. 10. Spicil. pag. 642. et in Reg. Philippi Aug. f. 151. 16.
P. Carpentier, 1766.
◊ Philippus Aug. ann. 1184.
in Reg. 34. bis part. 1. fol. 15. v°. col. 1. et part. 2. fol. 37. r°. col. 2.
◊ Divioni in Burgundiæ Ducatu, Hugo D. Burgundiæ ann.
1187. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. 333. 346. 356.
P. Carpentier, 1766.
◊ Dompnomedardo,
vulgo
Dommart in diœcesi Ambian. communiam concessit Joannes comes Drocarum ann.
1246. quam Confirmat Carolus VI. ann. 1394. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 689.
P. Carpentier, 1766.
◊ Duacensis Communia
restituta ann. 1368. tom. 5. Ordinat. pag. 130.
◊ Dullendio in Ambianis, communiam indulsit Guido Comes
Pontivi, deinde Willelmus Comes, Guidonis ex filio nepos, confirmavit ann. 1103.
◊ Duno in Biturigib. Ludov. VII. et Philippus Aug. Vide
Regestum Phil. Aug. f. 35. et Thomasserium lib. 1. cap. 47. 48. 49.
P. Carpentier, 1766.
◊ Engolismensis
Communia instituitur Literis Caroli V. ann. 1372. ibid. pag. 581.
◊ Erviacensi Castellaniæ in Campania, Communiam
concessit Theobaldus Trecensium Comes Palatinus ann. 1199. MS.
P. Carpentier, 1766.
◊ Escuil villæ
Theobaldus comes Campan. et Briæ ann. 1229. in Chartul. Camp. fol. 334. v°.
◊ Falesiæ in Normannia. Vide Normannica Duchesnii pag.
1066.
P. Carpentier, 1766.
◊ Faræ in Laudunesio
Ingerannus de Couciaco ann. 1207. apud Thomasserium.
◊ Ferrariis in Normannia, Phil. Aug. ann. 1294. Vide
ejus Regest. fol. 58.
P. Carpentier, 1766.
◊ Figiaco in
Cadurcino Literis Philippi V. ann. 1318. confirmatis ann. 1394. tom. 7. Ordinat. Reg. Fr.
pag. 659.
P. Carpentier, 1766.
◊ Fimmis in diœcesi
Rem. concessa Communia a Theobaldo Campan. et Briæ comite ann. 1226. confirmata a Philippo
V. Lit. ann. 1316. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 109.
◊ Graciaco in Biturigib. Petrus Dom. Graciaci. Charta
ann. 1246. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 61.
◊ Hamensi urbi in Picardia, Odo Hamensis Dominus ann.
1158. Exstat in Regesto Marchionatus Incrensis.
◊ Hiermonti in Pontivo, Willelmus comes Pontivi ann.
1192. Exstat Charta in Hist. Comitum Pontivi cap. 28.
◊ Lauduno, Ludovicus Rex ann. 1138. Exstat in Regesto
Philippi Aug. f. 49.
P. Carpentier, 1766.
◊ Leg. 1128. in Reg. Phil.
Aug. part. 1. fol. 22. v°. col. 1. et part. 2. fol. 41. v°. col. 2.
◊ Lorriaco, Philippus Aug. ann. 1187. Habetur in Hist.
Vastinensi pag. 170. et apud Galandum lib. de Franco alodio pag. 375.
P. Carpentier, 1766.
◊ Ludovicus VII. ann. 1155.
in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 58. v°. col. 1. et part. 2. fol. 52. r° col. 2.
◊ Luriaco, in Biturig. Horvæus Dom. Virsionis. Charta
ann. 1213. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 56.
◊ Machau, villæ ita dictæ in Comitatu Regitestensi,
Hugo Comes Regitest. assensu Feliciæ uxoris et Huarti filii, in MSS.
P. Carpentier, 1766.
◊ Maiocho in
comitatu Pontivi Guillelmus comes ann. 1209. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 281.
◊ Marquenterræ in Comitatu Pontivi, Willelmus Comes
Pontivi mense Sept. ann. 1199. in Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
◊ Martello in Lemovicino ann. 1219. Raimundus Vicecomes
Turenæ. Exstat Charta apud Justellum in Probat Hist. Turen. pag. 40.
◊ Medanto in Vilcassino, Ludovicus VII. ann. 1150.
Habetur Charta in Reg. Phil. Aug. f. 46.
◊ Meldis in Campania, Henricus Comes Campaniæ ann.
1279. Exstat Charta in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 299. apud Fabrum Canterellum tract.
de Feudis pag. 272. et D. Brussel tract. de
Feudorum usu pag. 183.
◊ Mellento, Robertus Comes Mellenti. Habetur Charta in
Regesto Phil. Aug. f. 52.
P. Carpentier, 1766.
◊ Moirenco in
Delphinatu ann. 1164.
◊ Monasteriolo in Picardia, Philippus Aug. ann. 1188.
in Reg. Phil. Aug. f. 37.
◊ Monbarro in Ducatu Burgundiæ, Hugo Dux ann. 1231.
Exstat Charta in Burgundicis Perardi pag. 419.
◊ Montibrisonis in Comitatu Forensi, Guigo Comes
Forensis mens. Nov. ann. 1223. MS.
◊ Montidesiderii in Picardia, Ludovic. VII. Chartam
exhibet Regestum Phil. Aug. f. 50.
◊ Montiregali in Bressia, Humbertus Domin. de
Thoire et de Villars ann. 1207. Exstat Charta in Probat. Hist. Bressensis
pag. 202.
◊ Niorto in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Vide
ejusd. Regest. f. 58.
◊ Nivernensi urbi, Petrus Comes Nivernensis ann. 1194.
Habetur Charta in eod. Regesto, f. 55.
◊ Nonencurti in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204.
Vide idem Reg. f. 58.
P. Carpentier, 1766.
◊ Novavilla in
Bellovaco, inter villas jure communiæ gaudentes, recensetur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod.
Bibl. reg. 8406.
◊ Noviomo, Baldericus Episcopus communam indulsit
concedente Ludovico VI. Vide Vassorium in Histor. Noviom. pag. 805. et Reg. Phil. Aug. f.
46.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pardilhano
communia concessa a Carolo V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
◊ Peronæ in Picardia, Philippus Aug. ann. 1207.
Habetur Charta in ejus Regesto f. 58.
P. Carpentier, 1766.
◊ Perrices villæ a
Guidone dom. Clarimontis in Bassigneio ann. 1347. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 87.
P. Carpentier, 1766.
◊ Piceyo, vulgo
Poix, in Picardia Galterus Tyrellus dominus de Piceyo ann. 1208. communiam
concedit quam confirmant Joannes dom. de Piceyo ann. 1353. et Carolus VI. ann. 1393. tom.
7. Ordinat. reg. Fr. pag. 602.
◊ Pictaviæ, Alienor Regina Angliæ, ac deinde Philippus
Aug. ann. 1204. Habetur in ejus Regesto f. 53.
◊ Pissiaco, Philippus Aug. Habetur Charta in eodem
Reg. fol. 52.
P. Carpentier, 1766.
◊ Pomponium ad
Matronam, inter villas communia donatas, annumeratur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl.
reg. 8406.
◊ Pontallerio in Ducatu Burgund. Communiam concessit
Guillelmus de Champlita Vicecomes Divionensis ann. 1257. Chartam descripsit Perardus pag.
486.
◊ Ponti Audomari in Normannia, Philippus Aug. ann.
1204. Vide Regest. Philippi Aug. f. 58.
◊ Pontisaræ in Vilcasino, Philippus August. ann. 1188.
Chartam exhibet Regestum ejusdem Regis fol. 52.
◊ Prulliaco in Biturigib. Radulfus Dom. Magduni ann.
1177. apud Thomasserium lib. 1. cap. 52.
◊ Riomo in Arvernis, Alphonsus Comes Pictavensis et
Tolosan. mense Julio ann. 1270. Habetur Charta tom. 11. Spicilegii Acheriani
◊ Roiæ in Picardia, Philip. Aug. Habetur Charta in
Reg. Philippi Aug. f. 47.
P. Carpentier, 1766.
◊ Romonium, in Cod.
reg. 8406.
◊ Rotomago in Normannia, Philippus Aug. Rex Fr. ann.
1207. Exstat in Normannicis Duchesnii pag. 1062. 1066. et in Regesto Philippi Augusti f.
57. 60.
◊ Rouvreio in Burgundiæ Ducatu, Hugo Dux Burg. ann.
1215. Chartam descripsit Perardus pag. 316. 317.
◊ Saigeio in Ducatu Burgund. Aimo de Sabaudia D.
Baugiaci ann. 1226. Chartam descripsit Perardus pag. 509.
◊ S. Desiderii urbi in Campaniæ Comitatu,
Guillelmus D. de Domna Petra prid. Non. Maii ann. 1228. MS.
◊ S. Germano de Bosco in Biturigib. Ludovicus VII.
etc. ann. 1202. apud Thomasserium lib. 1. cap. 54.
◊ S. Joanni Angeriacensi in Pictonibus, Philippus Aug.
ann. 1204. Habetur Charta in Regesto ejusdem Regis f. 53.
◊ S. Quintini urbi in Viromanduis, Philippus Augustus
ann. 1195. Charta exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. in Regest. pag. 47. et in
Regesto ejusdem Reg. f. 66.
◊ S. Ramberti oppido in Bressia, Ludovicus Dux
Sabaudiæ 20. Jun. 1442. Chartam descripsit Guichenonus in Hist. Bress. pag. 235.
◊ S. Richarii oppido in Comitatu Pontivensi, Ludovicus
Rex Franc. ann. 1126. Describitur in Regesto Philippi Aug. f. 135.
P. Carpentier, 1766.
◊ S. Romani de
Tarno Charta communiæ a Carolo IV. concessa ann. 1322. exstat in Reg. 61. Chartoph. reg.
ch. 81.
◊ Salicibus (Saux) in Ducatu Burgund. communiam
indulsit Jacobus D. de Saux, ann. 1246. Chartam Descripsit Perardus pag. 460.
◊ Seisello in Bressia, Amedeus Comes Sabaudiæ ann.
1285. Chartam habet Guichenonus in Hist. Bress. pag. 244.
◊ Semuro in Burgundiæ Ducatu, Robertus Dux Burgundiæ
ann. 1276. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 529.
◊ Senonensi urbi Ludovicus VII. anno 1146. uti legimus in Chronico S. Petri Vivi tom. 2.
Spicilegii Acheriani pag. 776. ac deinde Philippus August. ann. 1189.
Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. fol. 54. Communiæ Senonensis meminit Vita Ludovici
VII. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
◊ Serenum in Cod.
reg. jam laudato 8406.
◊ Silvanecto, Philippus Aug. ann. 1201. Vide ejusdem
Regest. f. 55.
P. Carpentier, 1766.
◊ Sim prope Duacum
Communia confirmatur a Carolo V. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 146.
◊ Soliniaco in Arvernis, communiam indulsit Delphinus
Comes Clarimont. MS.
P. Carpentier, 1766.
◊ Stamparum
Communiæ Charta irrita declaratur Literis Philippi Aug. ann. 1199. in Reg. ejusd. part. 2.
fol. 71. v°. col. 2.
◊ Suessioni, Ludovicus VI. Communiam concessit ante annum 1136. uti patet ex Charta ejusd. Regis, quam
refert D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 179. confirmavit
Philippus Rex ann. 1181. Exstat in Regesto Philippi Aug. fol. 47. apud Perardum pag. 336.
et tom. 11. Spicil. Acheriani.
◊ Teneræmundæ, Robertus ejusdem urbis Dominus ann.
1233. Exstat Charta apud Lindanum in Teneræmunda pag. 93.
◊ Tornaco, Philippus August. ann. 1187. Habetur Charta
in Regesto Phil. August. f. 35. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch. 382. et tom. 11.
Spicilegii Acheriani.
◊ Vaisliaco, etc. Ludovicus VI. ac postmodum Philippus
Aug. ann. 1185. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 42. et tom. 13. Spicilegii
Acheriani pag. 323.
◊ Vernolio, Philippus Augustus. Vide idem Regest. f.
58.
◊ Viconovo in Campania, Theob. Com. ann. 1228. Exstat
Charta in Tabul. Campaniæ Thuano. f. 155.
◊ Villæfrancæ in Burbonesio, Archembaldus
D. Burbon. et Agnes uxor, mens. Dec. 1217. MS.
◊ Villænovæ, in Bellovacis, Philippus Aug. ann. 1200.
in Regesto ejusd. fol. 45.
◊ Vitriaco in Campania, Theobaldus Comes Campan. mense
Aprili ann. 1230. MS.
◊ Vizeliacensis in Ducatu Burgundiæ meminit Histor.
Ludovici VII. pag. 418.
◊ Wabano in Pontivo, Willelmus Comes Pontivi ann.
1192. Vide Hist. Comitum Pontivi cap. 35.