« »
 
COMMUNE 2, COMMUNIO 1, COMMUNIO 2, COMMUNIO 3, COMMUNIO 4, COMMUNIO 5, COMMUNIO 6, COMMUNIO 7, COMMUNIO 8, COMMUNIO 9.
[]« 2 commune » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 452b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNE2
2. COMMUNE, Communia, Communio, Communitas, Incolarum urbis aut oppidi universitas, domino, vel rege concedente, sacramento invicem, certisque legibus astricta. Varie autem hanc appellationem efferunt Scriptores :
Commune enim appellatur, apud Ciceron. in Verrina 4. Innoc. III. PP. lib. 13. Ep. 95. et Rodericum Tolet. lib. 8. de Reb. Hist. cap. 9. Ita ϰοινόν, et Commune usurpant l. 37. D. de Judiciis (5, 1.) l. 5. D. ad Leg. Jul. de Vi publ. (48, 6.) l. 6. § 2. D. de Excusat. tutor. (27, 1.) l. 25. D. de Appellat. (49, 1.) l. 16. Cod. Th. de Legat. (12, 12.) Inscriptiones veteres, Symmachus, et alii :
ϰουμούνιον
apud Pachym. lib. 12. cap. 28.
Communia, in Gestis Lud. VII. Fr. Reg. cap. 3. apud Matth. Paris, Rigord. Willelmum Briton. lib. 2. 3. Philipp. Sugerium Epist. 83. Radulfum de Diceto, et alios passim.
Communio, apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7. Will. Malmesb. lib. 2. Hist. Novellæ pag. 189. in Charta Baldrici Noviom. Episcop. apud Vassorium pag. 805. etc. Nicolaum de Braia in Ludovico VIII. pag. 315. in Vita B. Caroli Boni tom. 1. SS. Martii pag. 191. et in Charta Balduini Comitis Hannoniæ ann. 1169. apud Miræum tom. 2. pag. 829.
Communitas, in Gestis Ludov. VII. cap. 1. et apud Ordericum Vital. lib. 11. necnon in juramento Ordinum regni Daniæ apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 316. et in Ottoboni Scribæ Annalibus Genuensibus ad ann. 1188.
Communa, non semel apud Radulfum de Diceto, et Rogerum Hoved.
Communantia, in Bulla Honorii III. apud Ughellum tom. 1. pag. 821. et in Regiminibus Paduæ apud Muratorium tom. 8. col. 385. E.
Primus vero ejusmodi Communias in Francia Ludov. VII. Rex multiplicavit et auxit. Nam cum regnante Philippo parente regalis potentiæ vigor elanguisset, invaluissetque in omnibus ferme provinciis Procerum tyrannis, qui in Regem perinde ac subditos desæviebant,
Ludovicus in primis ad comprimendam ejusmodi tyrannidem prædonum et seditiosorum, auxilium totam per Galliam deposcere coactus est Episcoporum. Tunc ergo Communitas in Francia popularis instituta est a Præsulibus, ut Presbyteri comitarentur Regi ad obsidionem vel pugnam, cum vexillis et parochianis omnibus.
Verba sunt Orderici Vitalis lib. 11. pag. 836.
Hinc crebro legimus in prœliis adfuisse et dimicasse urbium Communias, quibus prævii erant ipsi Presbyteri seu [] Curiones cum vexillis Ecclesiæ, quod testatur rursum Ordericus lib. 12. pag. 855. et 856 :
Episcopi et Comites aliæque potestates regni tui ad te conveniant, et Presbyteri cum omnibus parochianis suis tecum quo jusseris eant, etc.
His adjungenda sunt quæ habet Sugerius in Vita Ludovici VI. cap. 8 :
Cum Communitates patriæ parochiarum adessent, cujusdam casu Presbyteri suscitavit fortitudinis Roberto spiritum, cui contra opinionem humanum datum est possibile, quod armato Comiti et suis contingebat impossibile, etc.
Charta Communiæ Crespiacensis ann. 1223 :
Et ipsi nobis debent exercitus et equitationes, sicut aliæ Communiæ nostræ.
Ita quæ in Oppidis Regi ipsi obnoxiis duntaxat erant Communiæ, postmodum, Regibus concedentibus, in aliis, quæ Episcoporum erant, inductæ sunt. Sed ipse Ludovicus VII. novas statuit in iis quæ sui juris erant, quibus leges dixit. Nam pleraque ex iis quæ supersunt Communiarum instrumenta et diplomata ejusd. Ludovici sunt, firmata deinceps a Ludovico VIII. Philippo Aug. et aliis Regibus. Sed et regii vassalli in suis oppidis Communias pariter statuerunt, quibus statuendis eo magis assensum præbuere Reges nostri, quod in bellis opem ab iis exposcere licebat : unde Ludovicus VIII. in Hist. Episc. Autissiod. cap. 57.
reputabat civitates omnes suas esse, in quibus Communiæ essent
 : nec injuria, cum eo ipso deinceps oppidorum incolæ quodammodo a dominorum dominio absoluti, Regi ipsi directe parerent. Quod prodit auctor Hist. Lodovici VII. pag. 418. ubi tradit
Vezeliacenses Communiam inter se facientes, communiter conjurasse, quod Ecclesiæ dominio ulterius non subjacerent.
Eadem habet Aimoinus lib. 5. Hist. cap. 65. Guibertus vero lib. 3. de Vita sua cap. 10 :
Inter Missas sermonem habuit de execrabilibus Communiis illis, in quibus contra jus et fas violenter servi a dominorum jure se subtrahunt.
Idem vero Scriptor Regia potissimum auctoritate erectas ejusmodi Communias innuit cap. 14 :
Post funestum excidii Laudunensis eventum, Ambiani Rege illecto pecuniis fecere Communiam, cui Episcopus nulla vi exactus debuisset præstare favorem, præsertim cum et eum nemo urgeret, et infaustorum civium confligium non lateret.
Acta Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. cap. 39. pag. 315 :
Facta itaque conspiratione, quam Communionem vocabant, sese omnes pariter sacramentis adstringunt, etc.
Assensum vero Reges ejusmodi a vassallis Communiarum institutionibus factis præbuisse docet Charta Baldrici Episcopi Noviomensis descripta a Vassorio pag. 805. Non semper tamen, ut ex Chartulario Communiæ Meldensis ann. 1344. de Comite Campaniæ probat D. Brussel tom. 1. de Usu feudorum pag. 187. Sed ut plurimum in vassallorum civitatibus et oppidis supremo jure, et inconsultis vassallis Communias Reges instituebant, auferebantque, si peccassent incolæ, ut Laudunensibus, post cæsum Galdricum Episcopum, Ludovicus VI. apud Sugerium in illius Vita pag. 306. et Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 7.
Ad id denique instituebantur Communiæ, ut et dominorum suorum, et sua propria jura subditi tuerentur. In Charta ann. 1204. Alienor Regina Angliæ et Ducissa Aquitaniæ, dicitur concessisse
Universis hominibus de Pictavia et eorum [] liberis in perpetuum Communiam juratam apud Pictavum, ut tam ipsius jura, quam sua propria melius defendere possint, et magis integre custodire.
Inter Communiæ vero jura præcipua recensentur Scabinatus, Collegium, Majoratus, Sigillum, Campana, Berfredus, et jurisdictio, in Aresto ann. 1322. De sigillo hæc habentur in Charta S. Ludovici Regis ann. 1235. pro Episcopo Remensi :
Dicebat etiam quod (cives Remenses) non debebant habere sigillum, cum non habeant Communiam.
In Chartis Communiarum describebantur præterea leges, quibus delinquentes incolæ subdebantur, et pensitationes, quas præstare dominis vel Regi debebant. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7 :
Communio autem novum ac pessimum nomen sic se habet, ut capite censi omnes solitum servitutis debitum dominis semel in anno solvant, et si quid contra deliquerint, pensione legali emendent ; cæteræ censuum exactiones, quæ servis infligi solent, omnimodis vacent.
Unde percipimus cur ejusmodi Communiarum institutiones in plerisque oppidis Libertatum nomine donentur : quia videlicet incolæ ex iis ab omni jugo servitutis eximuntur, et sibi invicem confœderati et juramento adstricti jura sua tuentur. Hinc Communiæ juratæ dictæ, et oppidorum incolæ jurati appellati. Vide Zonaram lib. 6. Annalium n. 15.
Communiarum a Regibus nostris concessarum non pauca prostant instrumenta, præsertim in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano, et in aliis veteribus Codicibus, quæ ipsi perlegimus : sed multo plura a variis Principibus seu Regni Proceribus regiisque vassallis, eorum subditis indulta prostant in Tabulariis ac Regestis Regii Chartophylacii et Monasteriorum, quæ fere semper Libertatum titulo donantur. Horum diplomata, præsertim quæ Communiæ titulum præferunt, indicasse haud inutile fortasse fuerit : aliorum qui Libertatum aut Franchisiarum nomine edita leguntur sparsim in variis hujusce Glossarii locis indicantur, tametsi in mergitum acervo acum quærere sit.
Abbatis villæ in Pontivo Communiam indulsit Willelmus Cogn. Talvacius, Comes Pontivi, deinde Joannes ex filio nepos mense Junio ann. 1184. Exstat in Hist. Comitum Pontivi cap. 18.
Ambiano in Picardia, Philippus August. ann. 1190. et 1209. Exstat in Regesto Scabinatus Ambian.
P. Carpentier, 1766.
Andeliaco Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1204. Exstat Charta in Reg. 34. bis ejusd. reg. fol. 27. v°. col. 2. part. 1.
Aquis mortuis in Provincia, S. Ludovicus ann. 1246. Chartam descripsit Gallandus in Tract. de Franco alodio.
Arcis (vulgo Arkes) prope S. Audomarum, Abbas S. Bertini ann. 1231. M. Febr. Exstat Charta in Tabul. S. Bertini.
P. Carpentier, 1766.
Archesium inter villas, quæ jure communiæ gaudent, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
Argilleio in Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit Hugo D. Burgund. ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 436.
Ariæ in Atrebatibus, Philippus Comes Flandriæ ann. 1188. Habetur in tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 35.
P. Carpentier, 1766.
Asneriæ ad Sequanam, in cod. reg. 8406. []
Atheiis in Viromanduis, Philippus Augustus Rex Communiam concessit ann. 1212. Exstat in Regesto Philippi Aug. Herouvalliano fol. 164.
Attrebato, Ludovicus, Philippi Augusti Regis Filius ann. 1211. Exstat tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 362.
Aurelianensis Communiæ mentio est in Vita Ludovici VII. cap. 1.
P. Carpentier, 1766.
Exstat Charta ann. 1181. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 293.
Ausonæ in Ducatu Burgundiæ, Communiam indulsit Stephanus Comes Burgundiæ et Joann. Comes Cabilonensis ann. 1229. Chartam descripsit Perardus pag. 412.
P. Carpentier, 1766.
Autissiodoro Communiam concessit Petrus comes Nivern. ann. 1194. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol. 59. v°. col. 1. et part. 2. fol. 46. r°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Azilhano ad Atacem fluvium prope Carcassonam Carolus V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
Bapalmis, Philippus Aug. ann. 1196. Exstat Charta in Regesto ejusd. Regis f. 46.
Barro super Sequanam, Theobaldus Comes Campaniæ ann. 1234. Chartam habet Perardus pag. 430.
Baugiaco, Guido Dom. Baugiaci. Charta habetur apud Guichenonum in Hist. Bress. pag. 63.
P. Carpentier, 1766.
Bellaquercus inter villas communia donatas, recensetur in Reg. Cam. Comput. Cod. nunc Bibl. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
Bellirivi, de Chandardre, Curiaci et Creonellæ villarum ad abbatiam de Aurigniaco pertinentium Charta communiæ ann. 1221. in Reg. 34. bis Phil. Aug. part. 2. fol. 55. v°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Bellivisus ann. 1266. in Memor. Geneal.
Bellovaco, Ludovicus VI. Communiam concessit ; confirmavit Ludovicus VII. ann. 1144. Habetur Charta apud Loisellum pag. 271. et in Reg. Philippi Aug. f. 36.
P. Carpentier, 1766.
Bellusmons communia donatur itidem in Cod. reg. 8406.
Belnæ in Burgundiæ Ducatu, Communiam indulsit Hugo Dux Burgundiæ ann. 1203. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. et seqq.
Biturigensibus, Ludovicus VII. ann. 1145. et Philippus Aug. ann. 1181. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 34. 53. et apud Thomasserium in Consuet. Bituric. lib. 1. cap. 44. 45.
Braio in Picardia, Philippus Aug. ann. 1210. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 61.
Britolio in Normannia, idem Rex. Vide Reg. fol. 58.
Brueriis, Caraco, Norgiæ et Vallobo, Philippus August. Rex Fr. ann. 1186. assensu Bartholomæi Episc. Laudunensis. Exstat in Regesto Ph. Aug. fol. 39.
P. Carpentier, 1766.
Burgi-Comitis Communia instituta a Philippo V. ann. 1318. ex Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 584.
Burgo in Bressia, communiam concessit Amedeus VII. Comes Sabaudiæ 5. Jul. ann. 1397. Charta habetur apud Guichenonum, in Probat. Hist. Bress. pag. 22. 23.
Buxiaco, in Ducatu Burgund. Beatrix Comitissa Cabilonensis. Chartam descripsit Perardus pag. 311.
P. Carpentier, 1766.
Cadomo Communiam confirmat Philippus Aug. ann. 1204. in Reg. 34. bis Chartoph. reg. part. 1. fol 36. r°. col. 1. et part. 2. fol. 52. v°.
P. Carpentier, 1766.
Cala in Parisiensi pago inter villas, quæ communiam habent, recensetur in [] Reg. Cam. Comput. nunc. Cod. Bibl. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
Calniacum ad Isaram, vulgo Chauni, communia donatur ann. 1213. et memoratur in Cod. reg. 8406.
Calvomonti, Communiam concessit Philippus Aug. ann. 1182. Exstat Charta in Regesto ejusd. Reg. pag. 50.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Calvomonti in agro Bassiniaco, Campaniæ Comes ann. 1228. uti narrat D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 186.
P. Carpentier, 1766.
Candelanum, in Cod Reg. 8406.
Capellæ d'Angillon in Biturigibus, Archembaldus de Soliaco ann. 1212. apud Thomasserium lib. 1. cap. 55.
P. Carpentier, 1766.
Capiacum, in cod. reg. 8406.
Carrosio seu Charrot in Bitur. Gauterius Dom. Carrofii ann. 1194. apud Thomasserium lib. 1. cap. 53.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Castellioni ad Sequanam Odo III. Dux Burgundiæ ann. 1208. cui stabilimento multum adversatus est Episcopus Lingonensis. Vide D. Brussel de Feudorum usu tom. 1. pag. 187.
Castro-Meliandi in Biturigibus, Ebo de Dolis Dominus ejusdem Castri-Meliandi ann. 1220.
Castronovo in Turonibus, Philippus Aug. ann. 1181. in ejusdem Reg. f. 61.
Cellis in Biturigibus, Robertus de Cortiniaco. Charta ann. 1216. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 58.
Cerniaco, etc. in Laudunesio Philippus Aug. ann. 1184. Habetur Charta in Reg. ejusdem Regis f. 38.
P. Carpentier, 1766.
Chambleium seu Cameliacum in Bellovaco, in cod. reg. 8406.
P. Carpentier, 1766.
Chamoliæ, Belnæ, Chenis, Cortonæ, Vernolii, Commi in Laudunesio. Phil. Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis ejusd. part. 1. fol. 12. v°. col. 2. et part. 2. fol. 35. v°. col. 1.
Coicheio in Ducatu Burgund. Hubertus D. de Monthelone et de Coicheio. Chartam descripsit Perardus pag. 476.
P. Carpentier, 1766.
Colangiis in pago Autissiodorensi ann. 1365. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 665.
Compendio Ludovicus VII. VI. ac deinde Philippus Aug. ann. 1186. Habetur Charta in Regesto Philip. Aug. fol. 36. 50.
P. Carpentier, 1766.
Condeti aliarumque villarum in pago Suessionensi Communia a Ludovico VI. concessa confirmatur a Phil. Aug. ann. 1185. ex Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 231.
Corbeiæ, Communiam indulsit Ludovicus VII. deinde Philippus Aug. ann. 1180. in eod. Regesto f. 56. Cramdelæ, Troisiaco, Cortetono, et Malevalli, idem Philip. ann. 1186. Vide idem Reg. f. 37.
Credulio in Bellovacis, Ludovicus Comes Blesens. et Claromont. ann. 1197. MS.
Crispiaco in Comitatu Vadensi, Ludovicus Rex Fr. ann. 1223. Exstat tom. 10. Spicil. pag. 642. et in Reg. Philippi Aug. f. 151. 16.
P. Carpentier, 1766.
Philippus Aug. ann. 1184. in Reg. 34. bis part. 1. fol. 15. v°. col. 1. et part. 2. fol. 37. r°. col. 2.
Divioni in Burgundiæ Ducatu, Hugo D. Burgundiæ ann. 1187. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 274. 333. 346. 356.
P. Carpentier, 1766.
Dompnomedardo, vulgo Dommart in diœcesi Ambian. communiam concessit Joannes comes Drocarum ann. 1246. quam Confirmat Carolus VI. ann. 1394. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 689.
P. Carpentier, 1766.
Duacensis Communia restituta ann. 1368. tom. 5. Ordinat. pag. 130. []
Dullendio in Ambianis, communiam indulsit Guido Comes Pontivi, deinde Willelmus Comes, Guidonis ex filio nepos, confirmavit ann. 1103.
Duno in Biturigib. Ludov. VII. et Philippus Aug. Vide Regestum Phil. Aug. f. 35. et Thomasserium lib. 1. cap. 47. 48. 49.
P. Carpentier, 1766.
Engolismensis Communia instituitur Literis Caroli V. ann. 1372. ibid. pag. 581.
Erviacensi Castellaniæ in Campania, Communiam concessit Theobaldus Trecensium Comes Palatinus ann. 1199. MS.
P. Carpentier, 1766.
Escuil villæ Theobaldus comes Campan. et Briæ ann. 1229. in Chartul. Camp. fol. 334. v°.
Falesiæ in Normannia. Vide Normannica Duchesnii pag. 1066.
P. Carpentier, 1766.
Faræ in Laudunesio Ingerannus de Couciaco ann. 1207. apud Thomasserium.
Ferrariis in Normannia, Phil. Aug. ann. 1294. Vide ejus Regest. fol. 58.
P. Carpentier, 1766.
Figiaco in Cadurcino Literis Philippi V. ann. 1318. confirmatis ann. 1394. tom. 7. Ordinat. Reg. Fr. pag. 659.
P. Carpentier, 1766.
Fimmis in diœcesi Rem. concessa Communia a Theobaldo Campan. et Briæ comite ann. 1226. confirmata a Philippo V. Lit. ann. 1316. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 109.
Graciaco in Biturigib. Petrus Dom. Graciaci. Charta ann. 1246. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 61.
Hamensi urbi in Picardia, Odo Hamensis Dominus ann. 1158. Exstat in Regesto Marchionatus Incrensis.
Hiermonti in Pontivo, Willelmus comes Pontivi ann. 1192. Exstat Charta in Hist. Comitum Pontivi cap. 28.
Lauduno, Ludovicus Rex ann. 1138. Exstat in Regesto Philippi Aug. f. 49.
P. Carpentier, 1766.
Leg. 1128. in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 22. v°. col. 1. et part. 2. fol. 41. v°. col. 2.
Lorriaco, Philippus Aug. ann. 1187. Habetur in Hist. Vastinensi pag. 170. et apud Galandum lib. de Franco alodio pag. 375.
P. Carpentier, 1766.
Ludovicus VII. ann. 1155. in Reg. Phil. Aug. part. 1. fol. 58. v°. col. 1. et part. 2. fol. 52. r° col. 2.
Luriaco, in Biturig. Horvæus Dom. Virsionis. Charta ann. 1213. descripta a Thomasserio lib. 1. cap. 56.
Machau, villæ ita dictæ in Comitatu Regitestensi, Hugo Comes Regitest. assensu Feliciæ uxoris et Huarti filii, in MSS.
P. Carpentier, 1766.
Maiocho in comitatu Pontivi Guillelmus comes ann. 1209. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 281.
Marquenterræ in Comitatu Pontivi, Willelmus Comes Pontivi mense Sept. ann. 1199. in Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
Martello in Lemovicino ann. 1219. Raimundus Vicecomes Turenæ. Exstat Charta apud Justellum in Probat Hist. Turen. pag. 40.
Medanto in Vilcassino, Ludovicus VII. ann. 1150. Habetur Charta in Reg. Phil. Aug. f. 46.
Meldis in Campania, Henricus Comes Campaniæ ann. 1279. Exstat Charta in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 299. apud Fabrum Canterellum tract. de Feudis pag. 272. et D. Brussel tract. de Feudorum usu pag. 183.
Mellento, Robertus Comes Mellenti. Habetur Charta in Regesto Phil. Aug. f. 52.
P. Carpentier, 1766.
Moirenco in Delphinatu ann. 1164. []
Monasteriolo in Picardia, Philippus Aug. ann. 1188. in Reg. Phil. Aug. f. 37.
Monbarro in Ducatu Burgundiæ, Hugo Dux ann. 1231. Exstat Charta in Burgundicis Perardi pag. 419.
Montibrisonis in Comitatu Forensi, Guigo Comes Forensis mens. Nov. ann. 1223. MS.
Montidesiderii in Picardia, Ludovic. VII. Chartam exhibet Regestum Phil. Aug. f. 50.
Montiregali in Bressia, Humbertus Domin. de Thoire et de Villars ann. 1207. Exstat Charta in Probat. Hist. Bressensis pag. 202.
Niorto in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Vide ejusd. Regest. f. 58.
Nivernensi urbi, Petrus Comes Nivernensis ann. 1194. Habetur Charta in eod. Regesto, f. 55.
Nonencurti in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide idem Reg. f. 58.
P. Carpentier, 1766.
Novavilla in Bellovaco, inter villas jure communiæ gaudentes, recensetur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.
Noviomo, Baldericus Episcopus communam indulsit concedente Ludovico VI. Vide Vassorium in Histor. Noviom. pag. 805. et Reg. Phil. Aug. f. 46.
P. Carpentier, 1766.
Pardilhano communia concessa a Carolo V. ann. 1379. in Reg. 119. Chartoph. reg. ch. 100.
Peronæ in Picardia, Philippus Aug. ann. 1207. Habetur Charta in ejus Regesto f. 58.
P. Carpentier, 1766.
Perrices villæ a Guidone dom. Clarimontis in Bassigneio ann. 1347. in Reg. 124. Chartoph. reg. ch. 87.
P. Carpentier, 1766.
Piceyo, vulgo Poix, in Picardia Galterus Tyrellus dominus de Piceyo ann. 1208. communiam concedit quam confirmant Joannes dom. de Piceyo ann. 1353. et Carolus VI. ann. 1393. tom. 7. Ordinat. reg. Fr. pag. 602.
Pictaviæ, Alienor Regina Angliæ, ac deinde Philippus Aug. ann. 1204. Habetur in ejus Regesto f. 53.
Pissiaco, Philippus Aug. Habetur Charta in eodem Reg. fol. 52.
P. Carpentier, 1766.
Pomponium ad Matronam, inter villas communia donatas, annumeratur in Reg. Cam. Comput. nunc Cod. Bibl. reg. 8406.
Pontallerio in Ducatu Burgund. Communiam concessit Guillelmus de Champlita Vicecomes Divionensis ann. 1257. Chartam descripsit Perardus pag. 486.
Ponti Audomari in Normannia, Philippus Aug. ann. 1204. Vide Regest. Philippi Aug. f. 58.
Pontisaræ in Vilcasino, Philippus August. ann. 1188. Chartam exhibet Regestum ejusdem Regis fol. 52.
Prulliaco in Biturigib. Radulfus Dom. Magduni ann. 1177. apud Thomasserium lib. 1. cap. 52.
Riomo in Arvernis, Alphonsus Comes Pictavensis et Tolosan. mense Julio ann. 1270. Habetur Charta tom. 11. Spicilegii Acheriani
Roiæ in Picardia, Philip. Aug. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. f. 47.
P. Carpentier, 1766.
Romonium, in Cod. reg. 8406.
Rotomago in Normannia, Philippus Aug. Rex Fr. ann. 1207. Exstat in Normannicis Duchesnii pag. 1062. 1066. et in Regesto Philippi Augusti f. 57. 60.
Rouvreio in Burgundiæ Ducatu, Hugo Dux Burg. ann. 1215. Chartam descripsit Perardus pag. 316. 317.
Saigeio in Ducatu Burgund. Aimo de Sabaudia D. Baugiaci ann. 1226. Chartam descripsit Perardus pag. 509.
S. Desiderii urbi in Campaniæ Comitatu,[] Guillelmus D. de Domna Petra prid. Non. Maii ann. 1228. MS.
S. Germano de Bosco in Biturigib. Ludovicus VII. etc. ann. 1202. apud Thomasserium lib. 1. cap. 54.
S. Joanni Angeriacensi in Pictonibus, Philippus Aug. ann. 1204. Habetur Charta in Regesto ejusdem Regis f. 53.
S. Quintini urbi in Viromanduis, Philippus Augustus ann. 1195. Charta exstat apud Hemereum in Augusta Viromand. in Regest. pag. 47. et in Regesto ejusdem Reg. f. 66.
S. Ramberti oppido in Bressia, Ludovicus Dux Sabaudiæ 20. Jun. 1442. Chartam descripsit Guichenonus in Hist. Bress. pag. 235.
S. Richarii oppido in Comitatu Pontivensi, Ludovicus Rex Franc. ann. 1126. Describitur in Regesto Philippi Aug. f. 135.
P. Carpentier, 1766.
S. Romani de Tarno Charta communiæ a Carolo IV. concessa ann. 1322. exstat in Reg. 61. Chartoph. reg. ch. 81.
Salicibus (Saux) in Ducatu Burgund. communiam indulsit Jacobus D. de Saux, ann. 1246. Chartam Descripsit Perardus pag. 460.
Seisello in Bressia, Amedeus Comes Sabaudiæ ann. 1285. Chartam habet Guichenonus in Hist. Bress. pag. 244.
Semuro in Burgundiæ Ducatu, Robertus Dux Burgundiæ ann. 1276. Exstat Charta apud Perardum in Burgundicis pag. 529.
Senonensi urbi Ludovicus VII. anno 1146. uti legimus in Chronico S. Petri Vivi tom. 2. Spicilegii Acheriani pag. 776. ac deinde Philippus August. ann. 1189. Habetur Charta in Reg. Philippi Aug. fol. 54. Communiæ Senonensis meminit Vita Ludovici VII. cap. 3.
P. Carpentier, 1766.
Serenum in Cod. reg. jam laudato 8406.
Silvanecto, Philippus Aug. ann. 1201. Vide ejusdem Regest. f. 55.
P. Carpentier, 1766.
Sim prope Duacum Communia confirmatur a Carolo V. ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Fr. pag. 146.
Soliniaco in Arvernis, communiam indulsit Delphinus Comes Clarimont. MS.
P. Carpentier, 1766.
Stamparum Communiæ Charta irrita declaratur Literis Philippi Aug. ann. 1199. in Reg. ejusd. part. 2. fol. 71. v°. col. 2.
Suessioni, Ludovicus VI. Communiam concessit ante annum 1136. uti patet ex Charta ejusd. Regis, quam refert D. Brussel tom. 1. de Feudorum usu pag. 179. confirmavit Philippus Rex ann. 1181. Exstat in Regesto Philippi Aug. fol. 47. apud Perardum pag. 336. et tom. 11. Spicil. Acheriani.
Teneræmundæ, Robertus ejusdem urbis Dominus ann. 1233. Exstat Charta apud Lindanum in Teneræmunda pag. 93.
Tornaco, Philippus August. ann. 1187. Habetur Charta in Regesto Phil. August. f. 35. in 30. Regesto Chartophylacii Regii Ch. 382. et tom. 11. Spicilegii Acheriani.
Vaisliaco, etc. Ludovicus VI. ac postmodum Philippus Aug. ann. 1185. Habetur Charta in Regesto ejusdem Reg. f. 42. et tom. 13. Spicilegii Acheriani pag. 323.
Vernolio, Philippus Augustus. Vide idem Regest. f. 58.
Viconovo in Campania, Theob. Com. ann. 1228. Exstat Charta in Tabul. Campaniæ Thuano. f. 155.
Villæfrancæ in Burbonesio, Archembaldus [] D. Burbon. et Agnes uxor, mens. Dec. 1217. MS.
Villænovæ, in Bellovacis, Philippus Aug. ann. 1200. in Regesto ejusd. fol. 45.
Vitriaco in Campania, Theobaldus Comes Campan. mense Aprili ann. 1230. MS.
Vizeliacensis in Ducatu Burgundiæ meminit Histor. Ludovici VII. pag. 418.
Wabano in Pontivo, Willelmus Comes Pontivi ann. 1192. Vide Hist. Comitum Pontivi cap. 35.
[]« 1 communio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 456b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO1
1. COMMUNIO, Communitas hominum unius urbis vel oppidi. Vide in Commune 2.
[]« 2 communio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 456b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO2
2. COMMUNIO, Communis mensa. Edward. II. Rex Angl. Epist. ad Johannem XXII. Papam apud Rymerum tom. 3. pag. 896. col. 1 :
Cum dilectus nobis in Christo, Confessor ac familiaris noster, Frater Robertus de Duffeld de Ordine Prædicatorum, propter Communionem quam habet cum aliis, dum nostro assistit lateri, silentium usquequaque juxta dicti Ordinis exigentiam nequeat observare, Clementiæ vestræ supplicamus, quatinus eidem indulgere dignemini, ut in mensa loqui valeat, ac aliis suis Confratribus, vestra fretus auctoritate, loquendi in mensa ubicumque dictus Confessor noster [] præsens erit, licentiam tribuat, sui Ordinis observantia non obstante.
[]« 3 communio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 456c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO3
3. COMMUNIO, nude, Communis bonorum possessio. Epist. Odonis Canonici Regul. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 525 :
In professione igitur nostra... tria... promisimus, castitatem, Communionem, obedientiam.
Ibid. pag. 527 :
Dicamus de Communione... Quia nihil exterius proprium se videt habere, ideo Communionem se perfecte putat tenere.
[]« 4 communio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 456c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO4
4. COMMUNIO, Communicare. Hæ voces varie sumuntur apud Patres et in Conciliis : nam Communicare dicuntur, qui cum aliquo communionem invicem habent, ut Christiani ac fideles. Deinde Communicare dicitur qui sacram Eucharistiam percipit. Pœnitentiale MS. Thuanum :
Sciendum est quod 4. modis Communicatur in Ecclesia, vel Corpus Domini sumendo, vel pacem dando, vel benedictionem sumendo, ut in fine Missæ, vel quando dicitur, Humilitate vos ad benedictionem, quod ideo institutum est, ut si quis hoc modo non Communicet, Communicet illo.
De priori notione, sic Papias : Communio dicitur spiritualis esca, quia in commune ad vivificandas animas a cunctis percipitur dignis. S. Joannes Damascen. lib. 4. de Fide cap. 4. ait Communionem nuncupari, quia per ipsam communicamus Christo, et quia participamus ejus carne et Deitate, et quia communicamus et unimur ad invicem per ipsam. Concilium Turonense II. can. 4 :
Ad orandum vero et Communicandum, Laicis et feminis, sicut mos est, pateant Sancta Sanctorum.
Concilium Toletanum IV. can. 18 :
Nonnulli Sacerdotes post dictam orationem Domiminicam statim Communicant, etc.
Active sumitur in Capitulari secundo Theodulfi Episcopi Aurelian. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 46 :
Tunc Sacerdos det ei (ægroto) pacem et Communicet eum dicens : Corpus et Sanguis Domini sit tibi remissio omnium peccatorum.
Vide Communicatio.
P. Carpentier, 1766.
Communionem sanctam, in Reg. S. Bened. cap. 38. Quod de sacra Eucharistia intelligendum esse colligitur, quia, deficiente vino, quod post communionem sumerent, ab ea abstinebant. Reg. visitat. Odonis archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 388 :
Septies in anno tenentur (moniales S. Albini) confiteri et Communicari : invenimus tamen eas aliquociens fuisse negligentes super hoc ; et dixerunt quod hoc prætermiserant facere, pro eo quod vinum post Communionem non habebant.
P. Carpentier, 1766.
Religiosior erat erga sacram Eucharistiam cultus apud monachos S. Stephani Cadomensis : eam enim percipere non omittebat, qui sanctis mysteriis aderat minister, ut discimus ex eodem Reg. fol. 216. v°. :
Visitavimus monasterium abbatiæ S. Stephani de Cadomo... Consueverant quod omnes ministrantes missis nisi essent pro defunctis, Communicarent corpori et sanguini Christi : sed istam consuetudinem jam per negligentiam aliquantulum dimiserant. Injunximus abbati et priori quod hanc consuetudinem ab omnibus plenius faciant observari.
P. Carpentier, 1766.
Communio generalis in triduo ante Pascha, in Consuet. Mss. S. Emmeram. Ratisbon. art. 24. et seqq. ex Cod. 1074. 3. S. Germ. Prat.
P. Carpentier, 1766.
Communicandis infirmis calice utebantur. Stat. Guidonis episc. Lexov. ann. 1321. ex Cod. reg. 4653 :
Singuli sacerdotes singulos habeant calices, in quibus Communicentur infirmi, qui decori [] sint et mundi, ut in eis infirmi devotio excitetur.
Vide in Eucharistia. Consulendus autem omnino est D. Le Vert, qui docte et erudite de iis, quæ ad vocem Communio spectant, disserit in Comment. a pag. 42. usque ad 86.
Communione Dominica privari dicitur Episcopus, qui contra Ecclesiasticam disciplinam deliquit, et a perceptione sacræ Communionis abstinere jubetur in Concilio Taurinensi can. 5. quæ Communio Dominicorum Sacramentorum, in Concilio Venetensi can. 3. appellatur.
Communio Viatica, Idem quod Viaticum, in Concil. Aurelian. III. can. 6. Vide Viaticum.
Communio Ecclesiastica, Ἐϰϰλεσιαστιϰὴ ϰοινωνία, in Concilio Ephesino can. 5. a qua privantur quivis gravioribus obstricti criminibus (neque enim soli Clerici, quod vult Morinus) in Concilio Venetensi can. 1. Aurelianensi III. can. 10. 22. Aurelianensi V. can. 17. Communio Ecclesiæ, in Aurelianensi I. can. 1. Aurelianensi IV. can. 16. Ecclesiæ Catholicæ Communio, in Concilio Arvernensi ann. 533. can. 14. quæ quidem Communio non alia est a communione fidelium.
Communio Sacerdotalis dicitur, quæ Sacerdotum erat, a qua qui deliquerat, abstinere jubebatur, donec ad sanitatem rediret, ut est in Concilio Arelat. II. can. 49.
Communio Pacis, in Concilio Eliberit. can. 47. quæ fit per manus impositionem pœnitenti in extremis agenti. Vide Pax.
A Communione Abstinere, in Concilio Eliberit. can. 50 :
Communionem ab Episcopo accipere debet is a quo abstentus in aliquo crimine fuerit,
in eod. Concilio Eliberit. can. 53. Concil. Nicæn. can. 5. etc.
Accipere in Fine Communionem, aut ea privari, est in articulo, ut aiunt, mortis absolvi vel non absolvi ab excommunicatione, in Concilio Eliberit. can. 1. 2. 3. 5. 7. 10. 12. 13. et ibi passim, Ancyr. can. 6. 15. Toletan. XVI. can. 12. in Pœnitentiali Gregorii III. PP. can. 4. 14. etc. apud Innocentium I. Epist. ad Exuperium Tolosan. Bernaldum Constantiensem de Reconciliatione lapsorum p. 244. etc.
acta Pœnitentia ad Communionem Admitti, in Concilio Eliberit. can. 5. 14. 22. 31. 59. 76. post exacta in classe Pœnitentium tempora præstituta.
Communione Reconciliare, Absolvere ab excommunicatione, in Concil. Eliberit. can. 72. 79. Dominicæ Communioni reconciliari, in eodem Concilio Eliberitan. can. 78.
Communicantes, nude, dicuntur orationum cum populo participes, absque oblatione. Concilium Arelat. 11. can. 10 :
De his qui in persecutione prævaricati sunt, si voluntate fidem negaverint, hoc de eis Nicæna Synodus statuit, ut quinque annos inter Catechumenos exigant, et duos inter Communicantes : ita ut Communionem inter Pœnitentes non præsumant.
Ubi Nicæna Synodus can. 11 :
Ὅσοι οὖν γνησίως μεταμέλονται, τρία ἔτη ἔν ἀϰροωμένοις ποιήσουσιν οἱ πιστοὶ, ϰαὶ ἑπτὰ ἔτη ὑποπεσοῦνται· δύο δὲ ἔτη χωρὶς προσφορᾶς ϰοινωνήσουσι τῷ λαῷ τῶν προσευχῶν.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Communicantes etiam appellatur oratio canonis sacrificii Missæ, quæ variat in variis festivitatibus, ut et Præfatio. Sic vocatur quod semper incipiat ab hoc vocabulo Communicantes, nostramque cum Sanctis in cœlo regnantibus communionem significet.
Communio Laica, est illa quæ Presbyteris[] aut Clericis, ex delicto aliquo imponebatur per pœnitentiam, vel in pœnam, ut videlicet non ut Presbyteri et Clerici, sed inter laicos communicarent, hoc est in laicorum ordine deinceps censerentur, ita ut neque Missam facere, neque cum Clericis in Choro communicare possent. Sanctus Cyprianus Epist. 52 :
Admissus est Trophimus, ut Laicus Communicet, non ... locum Sacerdotis usurpet.
Epist. 68 :
Episcopatum pro conscientiæ suæ vulnere deponens ... satis gratulans, si sibi vel laico Communicare contingeret.
Et Epist. 72 :
Eos quoque hac conditione suscipi cum revertuntur, ut Communicent ut laici.
Ita in Canonibus Apostolorum cap. 14. presbyter, qui in aliena Parochia commoratur, inscio Episcopo, λειτουργεῖν vetatur, jubeturque ibi ϰοινωνεῖν ὡς λαϊϰός, id est, Communionem inter laicos recipere, ut loquitur Gregorius Magnus, lib. 4. Epist. 5. 16. Et can. 60. Clerico qui pœnarum metu Christianam fidem abjurasset, Clerici dignitas abrogatur, si tamen pœniteat, ut laicus recipitur, ὡς λαϊϰὸς δεχθήτω. In Concilio Sardicensi cap. 19. hæreticis quibusdam interdicitur Episcopi nomen, et dignitas, εἰ δὲ λαϊϰὴν ϰοινωνίαν ἀπαιτοῖεν, μὴ χρῆναι ἀυτοῖς ἀρνεῖσθαι. Libellus precum Marcellini et Faustini pag. 47 :
Nullo genere talibus Episcopis posse communicari, qui fidem illo modo quo supra retulimus, prodiderunt, nisi si laicam postulaverunt Communionem.
Et pag. 49 :
Quis est enim, qui considerans vim divinæ religionis pacem perfidorum Deo placere confidat, nisi, ut a Patribus decretum est, in Laicorum se numerum tradant, suæ perfidiæ dolentes ?
Annales Franc. Bertin. ann. 868. ubi de Gunthario Episcopo :
Communionem inter laïcos ab Adriano PP. accepit.
Et mox :
Accipiens autem isdem Papa a Gunthario consistente inter laïcos hanc professionem, relectam inter laïcos ab ipso publice coram omnibus dixit illi, Tibi concedo laïcam Communionem, ea conditione, ut ita quamdiu vixeris observes, sicut modo professus fuisti.
In illa vero professione Guntharius ait :
Judicium depositionis in me... canonice datum non reprehendo, sed humiliter porto ; unde nec ulterius sacrum ministerium contingere præsumo, nisi per misericordiam mihi subvenire volueritis.
Hæc quidem obtinebant, si levior esset culpa Clerici, aut Sacerdotis, vel Episcopi : nam si esset gravior, interdum ne laïca quidem donabantur Communione, sed ad pœnitentiam relegabantur, id est, in classe pœnitentium consistere jubebantur ad fores Ecclesiæ donec eidem reconciliarentur. Concil. Sardic. can. 1. Episcopum, qui a parva civitate in aliam migraverit ne quidem laica Communione donari debere decernit :
Ἡγοῦμαι γὰρ μηδὲ λαιϰῶν ἔχειν τοὺς τοιούτοὺς χρῆναι ϰοινωνίαν.
Concilium Agripin. sub Julio I. PP. :
Quia Euphrata Christum Deum negat, consentio eum Episcopum esse non posse, qui nec laicam debet Communionem accipere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc quidem planum est Clericos etiam Majores, Episcopos videlicet Presbyteros et Diaconos
interdum ne laïca quidem donatos fuisse Communione ; sed eos ad pœnitentiam relegatos fuisse ad fores Ecclesiæ, donec eidem reconciliarentur
, ut hic dicitur, non ita constat apud omnes. Qui ad pœnitentiam relegabantur ad fores Ecclesiæ, ii publicam agebant pœnitentiam ; Clerici autem Majores nusquam adstricti sunt publicæ pœnitentiæ, saltem elapsis tribus primis[] Ecclesiæ sæculis, de quibus solis disputant Eruditi, aliis affirmantibus, aliis vero negantibus, pœnitentiam publicam iis sæculis impositam fuisse Clericis Majoribus. Hac de re consulere potes Sirmondum in Hist. Publicæ Pœnit. cap. 6. Morinum in Libris de Pœnitentia, Dupinium tractatu de Excomm. part. 1. § 8. et Constantium nostrum tom. 1. Epistolarum Pontif. Rom. pag. 195.
Illi igitur quibus etiam interdicebatur laïca Communio propter criminis gravitatem, inter Pœnitentes agebant, nec ad illam admittebantur, nisi purgato et expiato per diuturniorem pœnitentiam crimine. Concilium Tolet. I. can. 4. Subdiaconus qui tertiam uxorem duxerit
abstentus biennio, postea inter laïcos, reconciliatus per pœnitentiam Communicet.
Concil. Tolet. IV. can. 45 :
Oportet Canonibus in tali scelere proditum a Clericatus ordine submoveri, et pœnitentiæ triennio deputari.
Clericorum qui propter facinoris atrocitatem et depositione mulctabantur et laica Communione privabantur, exempla exstant in Can. Apost. can. 29. 30. 51. 62. in Concilio Eliberit. can. 20. in Concil. Neocæsar. can. 1. Laodic. can. 36. Agath. can. 68. Trull. can. 61. Tolet. IV. can. 5. Tolet. VIII. can. 7. apud Vigilium Epist. 1. cap. 6. Apud Theophilum Alexandr. in Commonitorio, apud Balsamonem, etc.
Postremo denique Clericis exauctoratis vel excommunicatis, laica Communio in fine tantum, vel ne in fine quidem concedebatur. Quibus in fine tantum, ii ab omni fraternitatis Communione arcebantur toto vitæ tempore, præterquam quod morituris et animam agentibus restituebatur, ita ut tunc in laicam reciperentur Communionem, iisque quemadmodum cæteris laicis Viaticum, seu Eucharistiæ sacramentum præstaretur. Synodus Romana sub Felice III. can. 2. de Clericis qui se rebaptizari passi erant :
Usque ad exitus sui diem in pœnitentia si resipiscant, jacere conveniet, nec orationi modo fidelium, sed nec Catechumenorum omnimodis interesse, quibus Communio laïca tantum in morte reddenda est.
Vide Concil. Eliberit. can. 3. et Theophilum Patr. Alexandr. in Commonitorio quod accepit Ammon.
At qui severiore mulctabantur judicio, iis ne quidem in morte laica Communio concedebatur, proinde nec Eucharistiæ viatico potiri fas erat. Concilium Sardicense can. 2. statuit ut Episcopus qui artibus et fraudibus plebem alienam concitavit, quo postuletur Episcopus, ne in fine quidem laica Communione dignus habetur, Μηδὲ ἐν τῷ τέλει λαϊϰῆς ἀξιοῦσθαι ϰοινωνίας. Hac igitur notione accipiendam Communionem laicam constat in Epist. Innocentii I. PP. ad Marcian. cap. 4. in Ep. 1. Siricii PP. cap. 11. in Libello precum Marcellini et Faustini pag. 47. in Concilio Eliberit. can. 76. In Synodo Romana sub Leone IV. PP. in Synodo Agath. cap. 51. Aurelian. III. can. 2. 19. Synodo Suession. act. 2. in Canonibus Romanorum ad Gallos Episc. can. 14. apud Flodoardum lib. 3. Hist. Rem. cap. 11. Reginonem ann. 865. Auxilium de Causa Formosi PP. etc. De Communione ista laica, multa habent Baronius, Pamelius, Durantus, Binius ad Concilii Nicæni can. 19. Suares. Disputat. 40. quæst. 73. Cellotius lib. 6. de Hierarch. cap. 16. § 1. Altaserra in lib. 4. Epist. Gregor. M. Morinus lib. 2. Exercit. cap. 1. et alii.
Communionem in Oratione Accipere[] dicebantur ii, qui post peractam pœnitentiam ad publicas quidem admittebantur preces, non autem ad sacræ Eucharistiæ perceptionem :
Εὐχῆς μονῆς ϰοινωνῆσαι
, in Concilio Ancyrano can. 4. et Nicæno cap. 12. 13. idque stato et definito tempore, quo elapso ad perfectionis gratiam, ἐπὶ τὲ τέλειον perveniebant, id est, ad Communionem μετὰ προσφορᾶς, cum oblatione, admittebantur, ut loquitur idem Concilium Ancyr. can. 5. 6. seu μετὰ τῆς Εὐχαριστίας, ut Nicænum can. 13. id est, in oblatione et Eucharistia communicabant, ut est in Pœnitentiali Gregorii III. PP. cap. 19. Sine oblatione Communicare, in Pœnitent. Halitgarii cap. 6.
Absque oblatione tantummodo populis in oratione sociari
, in Capit. Caroli Magni lib. 5. cap. 69. 71. 134. 136. lib. 7. cap. 295. 380. Addit. 4. Lud. Pii cap. 44. 64 etc. Vide Albaspinæum lib. 1. Obs. 6. Cellotium lib. 6. de Hierarch. cap. 16. etc. Triplicem hanc Communionem prodit supra laudatum Concilium Ancyranum can. 16. ex veteri Interprete :
De his qui cum pecoribus mixti sunt, aut more pecudum incesta cum consanguineis aut cum masculis concubuerunt. Qui igitur ante vicesimum ætatis suæ annum tale crimen admiserunt, 15. annis in pœnitentia exactis orationi tantum incipiant participare : (ubi Glossa MS. superlinearis, ut orent cum pœnitentibus) et quinquennio altero in Communione simplici perdurantes (ubi Gloss. Ut offerant oblationem) post vicesimum cum oblatione ad Communionem suscipiantur .... Quotquot vero ultra 20. annorum ætatem et uxores habentes in hoc crimen inciderint, 25. annis pœnitentia acta ad Communionem orationis (Gloss. ut simul orent) tantum admittantur, altero vero quinquennio perdurantes, ad plenam Communionem cum oratione recipiantur ;
et Concil. Nannetense can. 18. de pœnitentia ejus qui non volens fecerit homicidium :
Biennio ab oratione fidelium segregetur, non communicet, nec offerat : post biennium in Communione orationis offerat, non tamen communicet : post quinquennium ad plenam Communionem recipiatur.
Adde can. 17. Ejusmodi Communionis meminit Ruffinus lib. 1. in Hieronymum :
Qui usque ad ipsum tempus etiam videre me, et salutare, et in oratione Communicare solitus erat.
Et Cumeanus Abbas de Mensura pœnitentiarum cap. 3 :
Plena pœnitentia acta ad Communionem oratione (f. orationis) permittantur.
Communio Peregrina ea est, quæ peregre cum Formatis advenientibus Ecclesiasticis vel Laicis concedi solebat, ita ut si Episcopus peregrinus cum Metropolitani Formatis in alienam diœcesim veniret, nullo quidem in ea dignitatis suæ munere fungeretur, sed in concessu Presbyterorum seu ut vocabant, Presbyterio, ante Presbyteros sederet, et ab Episcopo civitatis, cum cæteris Presbyteris diœcesanis sacram Eucharistiam sumeret, sicut in can. 18. Nicænæ Sinodi dicitur. Idem porro erat de peregrinis Presbyteris et Diaconis qui intra Cancellos sedebant, ut peregrini tamen ab officio cessabant, sed tantum communicabant tum in oratione, tum in Eucharistia, cum aliis Presbyteris, cum ea quæ erant sui ministerii exercere iis non liceret injussu Episcopi, ad cujus diœcesim accedebant. Quæ quidem Communio ideo Peregrina dicitur, quod Episcoporum et Presbyterorum peregrinorum propria esset. Qua quidem notione Communionem[] peregrinam accipi in Concilio Regiensi ann. 439. can. 3. observat Sirmondus ; quippe peregrinis Episcopis et cum formatis proficiscentibus Communionem datam liquet ex Concil. Milevitano II. can. 20. Afric. can. 73. Venetico cap. 5. 9. Aurelianensi III. cap. 15. etc. Sed et Cælestinus PP. Ep. 4. scribit S. Athanasium Ario persequente fugatum, Romæ
redintegratum ei fuisse statum, et in hac sede quietem Communionis invenisse, a qua semper Catholicis subvenitur.
Factum postea ut instar peregrinæ Communionis proprie dictæ, pœnalis quædam Communio dicta sit Peregrina, rei effectu inspecto : quoties Episcopo adimitur Episcopatus, ad quem ordinatus est, administratio ; nomen vero, ordo, et dignitas relinquitur, sedet, communicat cum Episcopis, abstinet tamen ab officio dignitatis, atque, ut verbo dicam, communicat ut peregrinus. Ita in Concilio Calchedonensi Act. 11. et 12. Episcopatus Ephesinus adimitur Bassiano et Stephano, qui contra Canones occupaverant Ephesinam sedem, nominis tamen honor relinquitur : unde conficitur le viorem fuisse Communionis hujus pœnam, quam laicæ, cum hac postrema Clerici gradu suo carerent in perpetuum : priori vero, si resipiscerent, locum suum reciperent, ut est in Concilio Agathensi can. 2. Communionis peregrinæ, ut pœnæ, mentio est in Concilio Agathensi can. 2. et 5. Ilerdensi can. 16. Vide Sirmondum in Historia Pœnitentiæ publicæ cap. ultim. Franciscum Florentem ad tit. 7. Decret. Gregorii IX. PP. de Translat. Episcop. Albaspinæum, Cellotium lib. 6. de Hierarch. cap. 16. Altasserram ad Gregor. Magn. lib. 4. Ep. 5. Bosquetum ad lib. 13. Innocentii III. PP. Ep. 50. 147.
P. Carpentier, 1766.
Alio iterum significatu accipitur a Jac. Henr. Born, in Comment. edit. Lipsiæ ann. 1742. nempe pro Censura ab Episcopo judice lata in clericum nocentem, qua, nomine ipsius e matricula seu catalogo clericorum deleto, ab ordine et officio suspensus pronuntiabatur, eaque tantum communione gaudebat, quæ clericis peregrinis cum formatis advenientibus concedebatur, quousque peracta pœnitentia, locum suum reciperet.
Communicare Tertio Gradu. Benno Cardinalis de Gestis Gregorii VII. pag. 41. 46 :
In quibus manifeste a fide Catholica erravit, cum injuste excommunicatum Imperatorem, et Episcopos communicantes ei, excepit ab excommunicatione tertio gradu Communicantes ei.
Infra :
Ecclesiasticam scidit unitatem, dum Cæsarem et Episcopos communicantes Cæsari absque judiciario ordine excommunicabat, et tertio gradu Communicantes eis ab excommunicatione, nova pietate excipiebat, quos hujusmodi artibus et Regi subducere, et sibi allicere festinabat.
[]« 5 communio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 458b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO5
5. COMMUNIO, Antiphona, vel cantus Ecclesiasticus, qui, dum communicant fideles, a Cantoribus cantatur, a Gregorio Magno inventus, quem ille in Missa cantari instituit, ut habent Honorius Augustod. lib. 1. cap. 90. Actor Chronici Reichersperg. ann. 424. et alii. Vide Card. Bona lib. 2. Rerum Liturg. cap. 17. num. 1. et alios.
[]« 6 communio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 458b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO6
6. COMMUNIO, Chron. vet. Ducum Brunsvic. apud Leibnit. tom. 2. pag. 16 :
Anno Domini 834. vii. Kal. Oct. facta est a Saxonibus occisio Thuringorum. Hæc ergo dies victoriæ læta et celebris apud Saxones communiter habita, Communio [] dicebatur. Unde Communes dicuntur dies, qui in Oct. servantur.
Hinc emen dandus Buschius de Reformatione Mo nast. apud eumd. Leibnit. ibid. pag. 494 :
In Hildensheim etiam sabbato post conciones ;
legendum enim Communes.
[]« 7 communio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 458c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO7
7. COMMUNIO, Oblatio, largitio. Charta ann. 1213. in Chartul. Maurign. ch. 91 :
Oblationes et Communiones, quæ fient in Natali Domini, Epiphania, etc. communes erunt prioris et capicerii.
[]« 8 communio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 458c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO8
8. COMMUNIO, Societas, participatio : dicitur cum quis in partem prædiorum alterius adsciscitur. Reg. Olim parlam. Paris. ad ann. 1317. fol. 166 :
Cum abbas et conventus monasterii Carrofensis Pictavensis diocesis in curia nostra conquererentur, quod cum ipsi carissimo domino genitori nostro, pro se et ejus hæredibus et successoribus Franciæ regibus, communicassent et eos associassent, ac in Communione et parragio cum ipso domino genitori nostro posuissent totum locum, cum suis pertinentiis. Compaignie,
eodem sensu, in Charta ann. 1263. ex Chartul. Campan. fol. 209. col. 1 :
Nos Guiz, par la grace de Dieu evesques de Langres, faisons savoir.... que nos avons faite tele Compaignie antre nous et honorable baron Thiebaut, par la grace de Dieu roi de Navarre, ..... an tele maniere que quanque nos avoiens, avons et poons avoir et lidiz rois ausiment an ladite vile et ou finage, etc. Et nos doiens et li chapitres de Langres ceste Compaignie devant dite loons et nos i consantons.
Hinc Compaingnon, Particeps quæstus, in Stat. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 649. art. 18 :
Noz fermes ont esté moins souffisans baillées et souvantes foys pour dons ; et pour ce que aucuns desdis officiers les ont fait prandre à leur prouffit, et en ont esté Compaingnons, et ont eu part en icelles.
Vide in Par.
[]« 9 communio » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 458c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMMUNIO9
9. COMMUNIO, Conspiratio. Vide Commune.