![[]](img/image.png)
COMPACTATUM, Pactum, Conventum. Gall. Convention, alias Pacte : quod nunc ad
pactionem cum dæmone initam apud nos restringitur. Epist. Sixti IV. Papæ ad Imperatorem
tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1544 :
rursus
admissi sunt : ab ea quippe discesserant, ex quo, ineunte scilicet sæculo xv.
totam ferme Bohemorum gentem Hussitarum hæresis dementaverat. Nulla autem vincendi
erroris, nulla pacandæ gentis illius patuit via usque ad Basileense Concilium, ad quod
vocatis Bohemis rationes concordiæ ineundæ a Patribus propositæ sunt ; inter quas
præcipuum obtinet locum licentia communicandi sub duplici specie panis et vini. Hæc autem
pacta, quæ Compactata dicta sunt compendiose exhibet Æneas Silvius in Historia
Bohemica cap. 52. integre vero Gotefridus Leibnit. in Codice Diplomatico juris gentium
part. 2. pag. 138. Vide ejusd. Silvii Orationem ad summum Pontificem apud Muratorium
Anecdot. tom. 3. pag. 336. ubi iterum de Compactatis Bohemorum.
In causa Constantiensi vide quam mature a nobis processum sit, et quod Compactata nationis Germanicæ infringendi animum nusquam habuimus.Et col. 1545 :
Nam et ex forma Compactatorum, factis quibuscumque electionibus canonicis, in manibus nostris est, et illis permittitur, si quem alium magis dignum et utilem putamus..... illum præficere. Compactata Bohemorumappellata sunt, ea pacta, quæ cum Ecclesia Romana percussere Bohemi ann. 1433. pridie Kalendas Decembris, per quæ ad Catholicam communionem
![[]](img/image.png)