« »
 
[]« Compactatum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 459b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPACTATUM
COMPACTATUM, Pactum, Conventum. Gall. Convention, alias Pacte : quod nunc ad pactionem cum dæmone initam apud nos restringitur. Epist. Sixti IV. Papæ ad Imperatorem tom. 2. Ampliss. Collect. col. 1544 :
In causa Constantiensi vide quam mature a nobis processum sit, et quod Compactata nationis Germanicæ infringendi animum nusquam habuimus.
Et col. 1545 :
Nam et ex forma Compactatorum, factis quibuscumque electionibus canonicis, in manibus nostris est, et illis permittitur, si quem alium magis dignum et utilem putamus..... illum præficere. Compactata Bohemorum
appellata sunt, ea pacta, quæ cum Ecclesia Romana percussere Bohemi ann. 1433. pridie Kalendas Decembris, per quæ ad Catholicam communionem[] rursus admissi sunt : ab ea quippe discesserant, ex quo, ineunte scilicet sæculo xv. totam ferme Bohemorum gentem Hussitarum hæresis dementaverat. Nulla autem vincendi erroris, nulla pacandæ gentis illius patuit via usque ad Basileense Concilium, ad quod vocatis Bohemis rationes concordiæ ineundæ a Patribus propositæ sunt ; inter quas præcipuum obtinet locum licentia communicandi sub duplici specie panis et vini. Hæc autem pacta, quæ Compactata dicta sunt compendiose exhibet Æneas Silvius in Historia Bohemica cap. 52. integre vero Gotefridus Leibnit. in Codice Diplomatico juris gentium part. 2. pag. 138. Vide ejusd. Silvii Orationem ad summum Pontificem apud Muratorium Anecdot. tom. 3. pag. 336. ubi iterum de Compactatis Bohemorum.