« »
 
[]« Compagnia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 460a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPAGNIA
COMPAGNIA, ex Ital. Compagnia, Militum centuria. Κουμπανία, apud Nicetam in Alexio lib. 1. n. 1. Petrus de Vineis lib 2. Epist. 3 :
Compagniæ projiciunt symbola, sumunt arma.
Passim occurrit apud Scriptores Italos simili notione, et interdum pro societate seu fœdere, ut in Brev. Hist. Pisanæ ad ann. 1171 :
Quod sentientes Pisani Compagniam cum Florentinis fecerunt per xl. annos duraturam, et multa sibi promiserunt et juraverunt invicem observare.
Hac autem appellatione donabant nostri Ruptarios, seu militarium turmas, cujusmodi erant eæ, quas anathemate non semel damnarunt Summi Pontifices Bullis suis, quæ habentur in Chartophylacio Regio, in scrinio, cui titulus, Contra magnas societates et Compagnias. Hæ potissimum floruere sub Carolo V. Rege Franc. sicque describuntur in Chronico MS. Bertrandi Guesclini :
Mais ou noble Royaume avoit confusion
D'une grant Compagnie, et estoient foison,
Gens de maint pays et de mainte nation,
L'un Englois, l'autre Escot, si avoit maint Breton,
Hanuyers et Normans y avoit à foison
Par li pays aloient prandre leur mansion,
[]
Et prenoient par tout les gens à raençon,
Vingt-cinq Capitaines trouver y pouvoit-on.
Chevaliers, Escuyers y avoit ce dit-on,
Qui de France exillier avoient devotion,
Et il n'y demeuroit buef, vache, ne mouton,
Ne pain, ne char, ne vin, ne oye, ne chapon,
Tout pillart meurtrier, traiteur, et felon
Estoient en la route dont je fais mention.
Postmodum Compagnias istas in Castiliam traduxit idem Guesclinus, quibus a candida Cruce, qua insigniri voluit, nomen sumpserunt de Compagnie blanche. Idem Chronicon :
Et je vous chanteray une bonne chançon
De Bertrand de Glaiequin, dont je fais mention,
De la Compagnie blance, dont je fu compaignon,
Il n'y avoit en l'Ost Chevalier ne garçon,
Qui ne portast la Croix blance comme coton,
Pourtant la Blance Compaigne les apeloit-on.
Vide editum Chronicon ejusdem Guesclini pag. 181. 183. Matthæum Villaneum lib. 9. cap. 109. lib. 10. cap. 84. 92. 94. Chronicon Petri IV. Regis Aragon. lib. 6. cap. 10. etc.
Societates et Comitivæ, Latinis potissimum Scriptoribus vocantur. Thomas Walsinghamus ann. 1357 :
Sub his diebus surrexit in Francia illa famosa Societas, quæ Gens sine capite vocabatur ; quæ primo parva, postea magna aggressa, magnam Franciæ partem occupans sine legibus, expulsis vel subactis locorum Dominis, subjugavit ; erantque non tantum de una gente vel natione, sed de pluribus regionibus congregati.
Ann. 1361 :
Magna et famosa Comitiva de diversis nationibus adunata, etc.
Adde eumdem anno 1369. Henricus de Knyghton ann. 1361 :
Eodem tempore crevit quædam Societas virorum fortium, vocata Societas fortunæ, et per quosdam vocata est La Grant Companie : et adunati sunt de diversis partibus non habentes unde vivere, etc.
Adde eumdem ann. 1366. Vitam Innocentii VI. PP. pag. 127. 128. Edit. Bosqueti, Albertum Argentinensem ann. 1354. Waddingum ann. 1364. num. 1. 2. Ammiratum tom. 2. de Famil. Neopolitan. pag. 239. Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 405. et seqq. etc.