« »
 
[]« 2 comparare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 461c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPARARE2
2. COMPARARE, Comparatum. Papias : Comparare, emere, cum alio æquare. Gloss. Græc. Lat. : Comparare, συνωνήσασθαι. Vide Legem Salicam tit. 39. Aleman. tit. 83. et Longob. lib. 2. tit. 14. § 4. 28. 38. Rothar. 156. lib. 2. tit. 25. § 4. Lothar. I. 59. Stat. Mss. Montispess. [] ann. 1204 :
Quicumque Comparat domum vel solum forte inædifficatum in Montepessulano, dat inde pro consilio quintam partem domino, etc.
Hinc
Comparatum, Proprium, labore et parsimonia acquisitum, emtum. Gloss. Gr. Lat. Comparata, συνωνηθέντα. Atque in eo differebat Comparatum ab alode, quia alodis dicebatur quidquid hæreditario jure possidebatur. Chronic. Laurisham. ann. 764 :
Hoc est, villam nostram... quæ mihi de parte genitoris mei nomine Adelhelmi Legibus obvenit, vel undecumque tam de alode, quam de Comparato, seu de quolibet adtractu ad nos noscitur pervenisse, etc.
Ch. Caroli Magni ibid. :
Seu quod pro collata populi, vel de Comparato, vel de quolibet adtractu augmentare, vel immeliolare, seu adtrahere potuerit.
Hincmarus Rem. Opusc. 54 :
Ut in mansis suis de alode, vel naturali, vel Comparato feminas habeant, quæ illorum pannos lavant, etc.
Marculfus lib. 2. For. 7 :
Tam de alode, quam de Comparato.
Et infra :
Tam de hæreditate parentum, quam de Comparato.
Adde Cap. de Villis cap. 32. Charta Fulquini viri potentis pro Monasterio Gemblacensi ann. 950. apud Miræum tom. 1. pag. 141. col. 2 :
Totum ad integrum tam de allodio quam de Comparato, seu de quolibet attractu ad nos ibidem dignoscatur pervenisse.
Comparatio, Eadem notione, in Concilio Francoford. ann. 794. can. 41. Charta anni circiter 1090. ex Archivo S. Victoris Massil. Armar. Ruthen. n. 32 :
Dono unam petiam de vinea, quæ mihi per opera manuum mearum obvenit ad proprium alodem... donamus ea quæ per Comparationem et vestitum nobis advenerunt.
Lex Longob. Liutpr. 116. (6, 63.)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Comparatus, Eadem significatione. Acta SS. April. tom. 2. pag. 73. in Charta Rotaldi Episcopi Veron. pro Monasterio S. Zenonis circiter ann. 824 :
Jubemus ergo, ut quantumcumque memorata Ecclesia..... per donationem nostram..... vel ceterorum fidelium traditione, vel ipsorum Comparatu, seu quolibet attractu, juste et legaliter habere dignoscitur.