« 1 compendium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 464a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/COMPENDIUM1
1. COMPENDIUM, Compendius, Idem quod Precaria, de qua fusius suo loco.
Donatio villæ de Blangiaco facta Ecclesiæ Brivatensi ann. 760. apud Baluz.
tom. 2. Capitular. col. 1392 :
Postea cœleste auxilio monitus superscriptam villam ipsi cassæ Dei reddere ordinavi, et duas partiones tam de terra, vineis, censu, tributo, aut ex omni re sibi pertinenti, pro mole peccatorum, vobis visus fui condonasse, ut omni tempore Missæ ibidem decensitæ esse debeant, petivi a vobis ut de ipsis duabus partionibus misit(mihi)Compendium faceretis ; quod ita fecistis ut dum ego viverem, hoc per vestrum Compendium habere debeam. Et ego pro ipso Compendio dedi vobis de ratione S. Juliani villam, cui vocabulum est Blanciago una cum agacentia sua, vel servos, vel tributa, quod inde exire debet annis singulis, libras 11. partionum de ipsa villa Maceragio in vos vissus sum emisisse ; ut si in tempore aut post tempus ego vobis perro(f. pro hoc)judicium facere voluero aut fecero, spondionis(f. spondeo nos)vobis desolvere, partibus vestris aut successoribus vestris, qui tunc temporis post fuerint, auri libram 1. et ipsam villam Blanciago in vestra revocatione ponam, et inantia vestra Compendius vos dominus recognoscat, et præsens precaria mea in vos scripta omni tempore firma stabilita perduret.