« »
 
[]« Cabale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 2, col. 002a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/CABALE
CABALE, Capitale, capitalis summa, Cabal, Tolosanis, ut est apud Goudelinum, qui Cabal potissimum interpretatur bona et facultates mercatoris, ut sunt merces, aliaque id generis negotiatorem spectantia.Cabal vel Cabau, in Consuetudine Burdegalensi art. 49. 50. 56. et Baionensi tit. 3. art. 21. 22. 23. Statutum Comitis Tolosani ann. 1197. in debitores, apud Catellum in Hist. Tolosana pag. 227 :
Constitutio talis fuit : si aliquis respondeat suo creditori, se non habere aliquid, quod ei possit solvere, quod vicarius si clamorem inde habuerit, eum in castello 8. diebus teneat ; et si ad octavam diem creditor potest probare, quod debitor aliquid ei possit persolvere, quod debitor ei persolvat. Si vero creditor hoc probare non potuit, vel noluerit, si debitor ei non satisfecerit, vel cum eo non convenit, quod debitor tradatur creditori, ut habeat et teneat eum in sua potestate, et quod teneat eum in ferris, absque ullo alio malo, quod ei non faciat, scilicet pro Cabale, et non admittat eum ire extra suam domum, et non teneatur ei dare ad comedendum nisi panem et aquam, nisi voluerit, etc.
Ubi Cabale, non semel infra occurrit. Consuetud. Brageriaci art. 114 :
Item si quis tradat alicui bovem, vaccam, roncinum, jumentum, aut alia quæcumque animalia ad nutriendum, et sibi retineat super dictis animalibus certum pretium sive Cabale ad medium lucri sive damni venturi, si lucrum aut damnum pro tempore appareat, id lucrum quod excedet dictum pretium, sive Cabal, seu damnum, si emerserit, inter se communiter dividetur.
Ibid. art. 117 :
Item... si post denunciationem prædictam dicta animalia moriantur, ut supra, dictus nutritor non tenetur de morte ipsorum animalium, sed duntaxat restituere domino prædicto medietatem sui Cabal. Si autem moriantur ob culpam ipsius nutritoris... dictus nutritor domino animalium restituere tenebitur totum Cabal.
Gall. Cheptel. Charta ann. 758. in tradit. Fuldens. num. 14 :
Sicut inter nos complacuit atque convenit ut inter argento et Caballis libras duas, et tertiam dimidiam. etc.
Vide Capitale 4. Et Investitura ad lin. Per guazonem, andelaginem, etc. Vide Raynouard. Glossar Roman. voce Cabal, 61. vol. 1. pag. 325. * Hinc
P. Carpentier, 1766.
Cabalium Liber, In quo uniuscujusque facultates summatim descriptæ sunt. Charta ann. 1476. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 330. col. 1 :
Mercatores autem intelliguntur de electione prædicta, qui habent et habebunt in Cabali, in domo communi in libro Cabalium dictæ civitatis, centum libras Turon. pro [] minori.
Et pag 331. col. 2 :
Juxta valorem et æstimationem bonorum suorum descriptam in libro pesagii et in libro Cabalium.